Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 146 --

Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani quoque e diuerso suas triremes in hostem tam temere irruentem concitant remis. Itaque ui magna telorum eminus utrinque coniecta confligunt. Caeterum Turcae, quum tres eorum triremes ex concursu grauiter laborarent iamque collabefierent, [1] his relictis in integram transgrediuntur nauim, receptique celeriter in interiorem nauis partem, cum ne multitudine pugnam confunderent, tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt.

Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur.

Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim ausi sunt Graecis, qui Romani ritus hominibus ualde infensi sunt, aduersari, hoste praesertim uictore pene in urbem admisso. Et quoniam Mustapha Graecis parentibus ortus erat, eo deprecatore apud regem dedititii usi nihil fere priuatae rei urbe in Turcarum potestate redacta amisere. Iussi insuper sunt omnes urbem incolere per quinquennium ab omni immunes tributo, post quinquennium uero his conditionibus, quibus dum in Venetorum essent ditione uixerant.

Turca 173 potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.