Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 16 --

Matthiae filius, ex concubina ortus. Primi Boemi auditi sunt, quorum maior natu in hunc ferme modum uerba fecit:

Posteaquam ad Vuladislauum, proceres Hungari, allatum est uos regi designando in Rhacosium conuenisse campum, nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente, statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in campum descendisse arbitratur, nihilque praeter honestum, ius gentium et uetustissimum Hungarorum morem uestris factum iri suffragiis fere pro comperto habet.

Est enim ei persuasum uobis non minorem inesse iustitiam quam fortitudinem, prudentiam quam fortunam, rerum omnium copiam quam modestiam. Quae cum ita sint, [1] uestri arbitrii est uobis regem designare, prudentiae uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, 17 qui id frustra per se adipisci non speret, quod uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur.

Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo inuidia, [1] antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant.

Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.