Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 153 --

res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere.

Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad capienda regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum Neapolitanum, ut etiam bona pars reliquae Italiae, antiquo Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit.

Quum igitur 181 Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit.

Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares, quibus pater odio fuerat, offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis spatio, quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.