Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 155 --

Veneti exercitus imperator legatorum instinctu, qui quidem patritii Veneti erant, uulgo prouiditores appellantur, respondisset, se inconsulto Veneto senatu Gallos progredi non permissurum, ira percitus, Enim uero, inquit, nec Francorum regi iter precario petendum, nec uel fortissimorum hostium, nedum mercatorum arma Francis timenda esse, immo, ut uiros decet, ferro iter aperiendum. Quo dicto aciem extemplo instrui, et signum pugnae dari iubet. [1]

Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes, [1] ac de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur.

Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu [1] pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, 184 propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum est, hostem fame [2] grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.