Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 164 --

diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare.

Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem consuluerat, quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur.

Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum 195 Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus, ne quod subsidium obsessis inde transportari posset.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.