Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 240 --

agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis oppidi sese contineret, perinde ac pacificator, non hostis eo uenisset, misit nuntium ad rusticos, quibus Ambrosius Saleresius, Pestensis ciuis, praeerat, qui regis nomine hunc in modum eos est allocutus: certo scire regem neque Ambrosium Saleresium, [1] neque colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; [2] quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti.

Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a perniciosis consiliis deterriti ultro dissipantur, e queis Martinus quidam et Laurentius, uterque religione sacri, quum 288 et ipsi colonos in nobilitatem concitassent ― nempe alter in Agriensi, alter in Varadinensi agro opprimendae nobilitatis consilium coeperant ― aut morte uoluntaria, aut fuga occulta sese e manibus nobilium eripuere. Neque enim ignorabant se crudelissimam mortem manere, si in manus nobilium incidissent. Hi enim perditissimi sacerdotum inter coetera scelera, quae admiserant, uirum illustrem, Nicolaum Solohomium, cum tribus fratribus germanis crudelissime interfecerant, aedibusque eorum, ablatis prius omnibus rebus, quae asportari poterant, ignem iniecerant.

Compositis Hungariae rebus, ingenti Ioannis Sepusiensis gloria ― is enim in comprimendo rusticorum, ut demonstratum est, tumultu optimam nauauerat operam ― suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi fauorem in perniciem regiae domus conuerteret, abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.