Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 31 --

Budensis et Visegradiensis arces oppugnantur, quibus deditis pax certis conditionibus cum Coruino stabilitur; regina Vuladislauum ad thronum et thalamum inuitat; Thomas Herdonius cardinalis Vuladislauo familiaris

Caeterum regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent.

Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio imminet, prorsus ab oppugnatione tuta est. Igitur ubi aliquoties optimatibus renuntiatum est Andream Damphnium, arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare.

Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e tormento excuti solet, obstaret, et a missilibus hostium tormentum ipsum protegeret.

Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo 35 exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.