Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 34 --

frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest, haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria.

Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret.

Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt, absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt.

Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo ueneno commixtas putes. Atque Matthiae infelicitate discas tuis nuptiis ac coniugio prospicere, doctusque alieno damno domum tuam rectius componas, nec in simplices Boëmorum mores atque in tuam regiam transmarinum transferas exemplar. 39 Enimuero si me audieris, et ab Hungaris summam inibis gratiam, quippe maxima curarum parte eos liberabis, et te a pestifero contagio reddes conseruatum.

Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum.

Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit.

Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.