Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 43 --

ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem.

Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice, siue priuatim existimem, ore libero in medium proferre. Qua quidem libertate, ac si unquam antea, nunc mihi utendum censeo, quum de fratrum, quorum opes in excelso sitae sunt, reconciliatione gratiae sit agendum. Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et [1] beneficentia ueluti ariete quodam prosternit.

Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus. Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere, 50 multo etiam tutius esse arbitror uerbis potius ac iure disceptare quam ad aleam sceleratissimi omnium certaminis descendere, ubi plerumque qui rebus ac copiis instructior quam cuius causa iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla alia circa gens, armis, uiris, equis, pecunia, caeterisque rebus, quae bello usui sunt, quam maxime abundant, nec profecto cuiquam nationi aut corporum robore, aut ui animorum cedunt.

At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.