Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 44 --

principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus maxime gaudet, ferro nondum educto, neque per Vuladislauum educendo, nihil adhuc uariauit. Nam ni tu prior lacesseris, nemo tibi iniurius erit. Atqui si regno alieno sine ullo maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, 51 mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri.

Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, [1] Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus.

Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae nobilitatis acclamatione in regem electum.

Alberthus pacem respuens Hungariam uexat, Agrienses campos diripit, Cassouiam obsidione cingere parat, sed a Seuichouio Bohemo repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur.

Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.