Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 55 --

Hic autem Ianus, uir et literis et ingenio memorabilis, nobili genere natus fuit, [1] in ea mediterraneae Dalmatiae regione, quae inter Sauum et Drauum amneis sita a Pannonia Drauo dirimitur, nunc a Sclauenis, Transistrana, ut supra demonstratum est, natione incolitur.

Iam potitus erat Vesprimio Alemanus, cum ei nuntiatur quosdam equites Hungaros, qui castellum a Paulo Cinisio in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant (Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei audaciam Hungaris, ut fit, addente. Etenim quosdam carros, queis illę gentes onera portare solent, procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent.

Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur.

Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci 64 imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis [1] in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam [2] - quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum.

Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.