Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 82 --

Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quintus

Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt.

Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret, [1] Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent.

Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse 97 deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum, [1] regem sibi constituissent.

His Paulus ciuium querelis permotus postulat a principibus ciuitatum, quae in Boemos coniurauerant, imponi colonis in singula capita unius aurei nummi in stipendium militum tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum uirorum [1] magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, [2] euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.