Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 90 --

Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis regionem [1] protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant, Polimirus diui Stephani Protomartyris erigit templum, reliquiasque Neraei, Archilęi ac Pancratii martyrum, Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas, secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est.

Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus, in quibus oppidum constructum est, eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque pro Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo per linguae corruptelam literas immutante. Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos, atque quosdam ex his in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plaerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus allegerat, hisque duntaxat urbis administrationem concesserat, eundem ibi honorem Epidaurios obtinere permisit, quem olim in antiqua habuerant patria. Et ne quid nouae ciuitati deesset, pontificem Epidaurium, quem Docleatis authoris annales Ioannem nominant, amissa priori sede, Burni agentem praesulem Rhacusanum, Romano pontifice annuente, designat, atque a ditione Salonitani antistitis eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris 107 euersae sint.

Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis, Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimę Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.