Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 92 --

Venetiis in diem accaepta petebantur ― publicum, quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani temporibus ita poscentibus ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae, ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commertio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam. 109 Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre) pacti sunt cum Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese committunt, ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum sortirentur.

Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant, rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad imperatorem Constantinopolitanum mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur, iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus in patriam est reuersus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos ad imperatorem Constantinopolitanum uehere, diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat, Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram. Tyrannus nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius paruit uoluntati, Venetos in aedes sua benigne inuitatos apparatis accipit epulis. [1] 110 Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur, quandoquidem
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.