Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 94 --

quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute, utpote imbelli, parum spei reponentes, haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi causa aere proprio conduxerant.

Bodinus hanc Rhacusanorum constantiam uirtutemque Branislaui liberorum ac cognatorum admiratus, simul inutilis pertesus belli, tandem necato Branislauo ex agro Rhacusano excessit. Corpus interfecti sepulturae permissum, atque Rhacusanorum opera ac expensis in Lacromę insulae coenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest, et ita cordi filiis fuit, magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento.

Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum, et quicquid campi interiacebat, moenibus circumseptum cum urbe coniungunt. Atque ita magnitudo urbis breui duplicatur, tectis toto eo spacio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant, Rhacusani templum diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt, decretumque uti festo die, quo Christus, ab inferis excitatus, uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus 112 eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti. [1] Nam Bodinus uico aggere ualloque munito, materiam qua tunc abundabat Vergato monte ad manum suppeditante, locum fere instar urbis reliquerat, Bossinatibus eum custodire iussis, diuturna obsidio, bellumque sustinendum esse uidebatur. [2]

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.