Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 98 --

a patre ad Turcas descisceret, atque ne belli quidem iure seruato licitati [5] sunt, hostilis capitis pecunia percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam neccessariae. Sed iam procul ab incoeptu tractus, eo unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar.

Derencinus banus infeliciter pugnans simul cum nobilitate Croatica a Turcis paene deletur.

Nondum Danubium ad recognoscendas, uti constitutum erat, Transistranas regiones traiecerat Vuladislauus, quum ei nuntiatum est Derencinum, Dalmatiae praefectum quem banum appellant, in Carbauiensi agro, non procul ab Albio monte, aduersus
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.