Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for rEprEhEnsIbIl.*.

Your search found 13 occurrences

Click here for a KWIC Report


1. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_242 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem Euangelium quod euangelizatum est a me, non est secundum hominem etc, sed per reuelationem Iesu Christi. Item loca per quę discurrens prędicauit I. Cum autem uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat etc II. Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris VI. AD THESSALONICENSES I: Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui


2. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_527 | Paragraph | SubSect | Section]

est circumcidi . Quin etiam principem apostolorum Petrum aliquando ausus est reprehendere, quod ex gentibus fideles iudaizare fecisset. Cum — inquit — uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam uenissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem uenissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt


3. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

impleta sunt, coeptum est infidelitati ascribi, siquis ea adhuc seruaret, ueluti qui uenturum et nondum uenisse Christum asserat, quod Iudaicę proprium perfidię est. Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in


4. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

neque dicenti neque audienti prosunt, reddenda ratio sit. At nequis propterea semper tacere operęprecium sibi existimet, Esaiam lamentantem audiat: Vę mihi —inquit — quia tacui. Reprehensibilem se agnoscit propheta, quod Oziam regem populumque in uitia pręcipitem uerbis non corripuerit, iuxta illud: Ne reuerearis proximum tuum in casu suo nec retineas uerbum in tempore salutis!


5. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum; veram pietatem ac pios commotio, tandem divinitus repressa et punita, cedit in gloriam Dei: ut Pharaonis. Irarum brevis et longus: pro iracundo et clementi dicitur. ut Proverb. 14, Brevis irarum facit stulticiam, id est, iracundus, aut qui cito irascitur, facile patrat aliquid valde reprehensibile. Longus irarum, pro tardo ad iram, valde crebro reperitur. ut Numer. 14, Nahum 1: et quidem non raro hoc praestans epitheton aut singularis virtus Deo tribuitur. Ioel 2, Longus irarum et multae misericordiae Iehova. Eadem proprietas et Exodi 34, in descriptione Dei ponitur,


6. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

et Laus accedamus. ¶ Laudare verbum, et Laus nomen, de Deo, eiusve doctrina aut beneficiis positum, nonnun quam in genere accipitur, pro, de Deo lo qui, concionari, docere: propterea quod, quicquid de Deo vere dici potest, est laudabile, nihil est in eo vel indifferens, vel reprehensibile, ut in hominibus. Hinc Psalmi varia doctrinae genera ac formas continentes, laudes Thehilim vocantur. Quare cum in Psalmis et Prophetis laudare Deum iubemur aut dicimur, non tantum gratiarumactio, aut celebratio significatur. Laudare Deum usque ad laeticiam, 1 Par. 20, est, magna


7. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaeis propter duriciem cordis eorum, teste Christo, concessa: ut etiam multa coniugalia, quae tamen nec Deo omnino probata sunt, nec suis poenis caruerunt. Ea ergo omnia quae sunt huius infimi et deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent.


8. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Reg. 15, quod licet excelsa non amoverit, tamen cor eius fuerit שלם Salem integrum, sincerum ac perfectum cum Domino. ubi necessario tantum integrum aut sincerum, non autem perfectissimum aut prorsus irreprehensibilem hominem notat. Fuit enim certe ille reprehensibilis in eo, quod (ut clare indicatur) non omnia idola amoverit. Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur,


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

eo, et donis [?:-ariis ] ornatur tum in noticiis, tum et in voluntate, actionibusque Secundo: qui timet Dominum, is etiam [?: ] obedire studet, ac ad eius voluntatem mores actioesque suas componit: nihil turpiter, temere, audacter, [?:-enter ] , aut alio qui reprehensibiliter facit: quod verae ac practicae sapientiae proprium est munus. Tertio: qui [?: ] Dominum is meditatur in lege eius die ac necte, ubi est mirifica et vere divina sapientia. Nam ipsa prima elementa Christianismi longe maximam, mundoque ignotam sapientiam continent: ut


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

tua, ne videat turpitudinem rei. id est, ullam spurcitiem aut foeditatem. Quod huius locutionis exemplum observandum est, quia mox sequenti Capite usurpatur de causa divortii. Si (inquit) uxor non invenerit gratiam apud virum; quia reperit in ea turpitudinem rei: id est, aliquid turpe, aut reprehensibile. Sunt alioqui innumera loca in Vulgata versione, ubi hac vocula utitur, sed quae ex eius Latina significatione non difficulter intelligi queant. Aliqua etiam exempla in voce VEREUM exponentur suo loco. RESERVARE. Fortitudinem eius tibi reservabo, Psalmo 59. Vel potius,


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

desiit eum punire. Nehem. 9, Et cum toto hoc percutimus fidelitatem. id est, Et tamen, vel nihilominus. Totus ipse: pro, quantus quantos est. Cant. 5. Totus ipse desideria: pro, quantus quantos est, vel undequaque ac modis omnibus est desiderandus ac expetendus, seu nihil prorsus est in eo reprehensibile, Deut. 18, Et venerit in toto desiderio animae suae: id est, maximo desiderio, et promptissimo animo. TRADO verbum aliquando valde in malam partem accipitur, tanqua in calamitatem ac exitium dedo. 1. Reg. 14, Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, [?:


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

momenti materiarum aliquo modo ad hunc tropum pertinentium. Idem et de nominibus dici posset, ut laudatus pro laude dignissimus: ponitur effectus pro causa, praemium pro merito suo. Psal. 18, Laudatum Dominum invocavi: quomodo et Latini loquuntur. Sic Reprehensus, pro reprehensibilis. Gal. 2, Quia reprehensus, id est, dignus reprehensione erat, κατεγνωσμένος. Sic invictus Latinis, pro, invicibilis. Sic τετελεσμένος Homero perfectus, pro perficibilis:


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

est. In omnibus scientiis praestantiorum authorum scripta merito libentius legimus. At quid hoc doctore seu authore praestantius, sapientius aut eruditius esse, excogitarîve omnino potest? 2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia scripta quorum cunque demum hominum, Rabinorum magistrorum vel praeceptorum aut crassis erroribus, aut saltem incommode dictis nullo modo careant: sed pleraque sunt illis contaminatissima et refertissima. Sequamur ergo potius sinceram Dei


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.