PERIEGESIS ORAE RHACUSANAE DUOBUS LIBRIS COMPREHENSA
AUCTORE GEORGIO FERRICH
RHACUSII: TYPIS ANTONII MARTECCHINI. SUPERIORUM PERMISSU. MDCCCIII.

CARMEN PRODROMUM

Jamdudum nostro mos hic increbuit aevo,
Ut quisque excultus studiis si sole calentes
Longe alio a patria discedat visere terras,
Cuncta notet, quae aut ipse oculis inspexit, ab ore
Aut alieno illi quae sunt accepta, domumque
Mox rediens struit historiam, vulgatque, viarum
Quas tenuit seriem describens naviter omnem.
Hoc fit ob immodicum, quo flagrant, laudis amorem,
Seque viatorum ut secernant plebe: potiri
Sed paucis hac laude datum, multosque videmus
Saepe una de gente loqui pugnantia secum,
Quod famam minuit scriptorum, angitque legentes.
Ast alii, ut major crescat sibi turba faventum,
Portentis chartas, magnisque eventibus implent,
Quidquid vulgare aversantes scribere. Sunt qui
Regna peragrantes deserta {Lybistidis} orae
Quae vidisse ferunt, nobis nova monstra ferarum
Designant: alii inventis dant nomina plantis,
Herbisque, atque avibus: peregrino hic littore conchas
Colligit, ille genus lapidum, queis vena metalli
Pulcra coloravit faciem, naturaque miras
Induit in formas, tamquam spolia ampla, reportat:
Nimirum contenti omnes, si reddere mentem
Possint attonitam, et novitate tenere legentes.
Quin aliquis multas regiones ut peragravit,
Montibus inspectis obiter, quoque ordine structi,
Fluviorum ac vario flexu, lacubusque profundis,
Aequora tum magnas circumcingentia terras,
Hasque inter nulla positae quae lege videntur,
Ut percursae oculo sunt insulae, ad ardua se se
Accingens opera, ut structus concreverit orbis,
Nos docet, et quaecumque intus sunt abdita pandit,
Ac si ortu in primo vidisset surgere mundi
Moenia, quaque omnes res sint compage revinctae.
Unus ita, at variis illudens partibus error
Pene omnes certo palantes tramite pellit,
Speratamque vetat cupidis contingere metam.
Hos ego ut evitem scopulos, nec turpiter errem,
Altricem, primis coepi quam noscere ab annis,
In cujusque sinu insenui, describere terram
Aggredior, quae parva quidem, at mihi carior una
Omnibus est alio positis sub sidere terris.
Scilicet hic nobis amor e coelestibus oris
Advenit, et stimulis generosa potentibus urit
Pectora, nec turpi patitur torpere veterno.
Hic me, quandoquidem nequeo majora, coegit
In decus hoc Patriae, quodcumque est, edere Carmen.

Table of contents

1. LIBER I.

1.1. De Zaptat, italice Ragusa vecchia, ubi olim Illyrica Epidaurus. I.

Adriacas queis structa viris Epidaurus ad oras,
An Peloponnesio primum fundata colono,
An contra manibus Romanae condita gentis,
Anfractus ferri non est mihi tempus in istos,
Unde vetet revocare operis lux ardua gressum.
Haec alii: natura soli, positusque locorum,
Fortunaeque vices variae, praeclaraque patrum
Gesta mihi, moresque hominum, et vitia ipsa, per Orae
Dum Rhacusanae tractus juvat ire, canentur.
Unde sed exorsus sit carminis? Inclyta tellus,1
Stirpis origo unde, et gentis cunabula nostrae,
Qualiscumque sit illa hodie, primordia ducat.
Ergo haec, Castalides, vos o mea numina mecum
In loca ferte pedem, et laticis me patre beati
Proluite, in longo vires terraeque, marisque
Ne mihi deficiant cursu. Jamque omnia mittens
Ordior. Ut nostrae portu digressus ab urbis
Huc ego vela dare, et facili procedere cursu
Incoepi, en se oculis longe gratissima nostris2
Insula Lacromae parva objicit, atque minores
Non longe hinc gemini scopuli, et {distantior} alter,
Cujus forma humilis pelagi vix eminet undis.
Hi licet hoc jaceant tractu, non omnia eunti
Tuta tamen, nam non positos uno ordine cernis,
Nec bene defendant, subitò siqua orta procella
Lintrem illo deprendat in aequore, quod patet omnes
Ventorum ad flatus, et vasto gurgite terret:
Hos ubi praetereas scopulos, iter omne peractum est.
Appulsus facilis, locus et venientibus ultro
Sic patet, aspicier conjectu ut luminis uno
Cuncta queant, primo incipiunt nam a littore tecta
Surgere, perpetuoque alia editiore sequuntur
Dum tumulo, species oculos pulcherrima pascit.
In varios apte vicos, et compita sectus
Ille locus, multisque focis, structisque decenter
Incolitur: Rhacusa vetus vulgo audit, eoque
Nomine signata in Tabulis, gens patria nomen
Aptius imposuit, Zaptat 3: quà vergit in Ortum,
[Sepitur] muro, nocturno et tempore portis
Clauditur. Has propter Praetoris commoda sedes,
Qui populi illius causas cognoscit in annum.
Mos est hîc fessis paucas consistere ad horas,
Sive huc adveniant Rhacusae ex urbe petentes
4Encheliam, sive inde abeant, ut rursus ad urbem
Sub primae de more ferant se frigora brumae.
Inde fit, e Patribus plures ut idonea tecta
Hîc habeant, faciantque moram, quod et optima caeli
Temperies, et equo ferri per proxima rura
Hinc licet, aut picta littus percurrere cymba.
Ipse loci portus mediocris, maximus alter
A tergo, tutusque, et magnis navibus aptus,
5 Tranquillum, nam numquam agitant saeva aequora, dicunt
Institor Olchinius, Rhacusae accedere portus.
Cui vetitum, nequid turbarum suscitet, alnos
Huc vehit omnigenis oneratas frugibus, atque,
Utilitas illi populo quae maxima, vendit.
Haud minor a positu venit altera, quidquid in Urbem
Fertur ab Encheliis venale, illi ante, fereque
Vilius acquirunt, quam nos, potioraque tollunt.
6Cymba hujus fert multa loci frugesque, virosque
Vectori et naulum, prout rerum est copia, solvunt.
At quia et arbitrio exigitur, saepe inter utrosque
Dissidium: modus esto viris, rixaeque facessent.
7Scilicet illi operam studiis navalibus olim
Soli [impendebant], cum nondum caerula nostrae
Sulcabant majora rates, commerciaque uno
Aequore in Hadriaco non contemnenda vigebant.
Quin illa Aegeum primus de gente profundum
Vir tentare animis ingentibus ausus acutos
Exemplo stimulos aliis in pectore fixit,
Jure novi in patria Tiphys sibi nomen adeptus.
Fama est, antiquos urbem posuisse colonos
Non ubi nunc gens illa habitat, sed colle propinquo,
Qui nec nomen habet modo, nec grave sentit aratrum.
Usque adeo attrivit patriam teterrimus hostis,
Et nihil ex illa placuit Diis urbe relinqui
Inscriptos praeter lapides, quos cura priorum
Eripuit tenebris, servantque in honore nepotes.8
Quid queror? et claris eadem fortuna Salonis
Obstitit, Illyricas Hunnis vastantibus urbes.
Per longum errabunda statim vestigia littus
Cum sociis, linter cupidos quos vexerat idem,
Infero, sed rarum mortalem est cernere: porro
Mirabar, quid se illa domi gens condere mallet,
Auras quam lenes Zephyri captare per aestum.
Ut quemdam aspexi mihi notum (is vixerat ante
Rhacusae, at quia decoxit, concesserat illuc,9
Decocti immunes ubi sunt) in limine tecti
Prostantem, causas petii, simul ille reponit.
Lux hodie, ut nostis, solemnior, et locus omnes
Nunc habet intentos in cultum Numinis idem.
Ite, et ad Eoi limen vos sistite Templi,10
Hinc bipatens magnam populi porta evomet undam,
Quem fugio tamen ipse: hîc sexus uterque, sed anteit
{Faemineus} numero, Oceano rapiente maritos.
Imus, et opperimur paulum, cum plurima se se
Aedibus e sacris effudit turba: feruntur
Permixti juvenes senibus, matresque puellis.
Haud illis vestis color unus, dixeris Irin
Quamlibet adverso referentem sole colores.
Sive quod haec varii pretio segmenta minore
Mercentur panni, seu quod se pulcrius illis
Credant exornare coloribus: adde fugaci
Pulvere conspersas nullo moderamine crinem,
Tum gestu immodicas, et quiddam insuave sonantes.
* Haec olim, sed versi hodie cum vestibus ipsi
Sunt mores etiam, et commendat gratia sexum,
Praecipue ex quo Itala cretas e stirpe puellas
Haud unus thalamo coepit sociare jugali.
Haud mirum: sic nativis praestare videmus
Insita quaeque, novumque saporem hinc ducere fructus.
Hoc tamen est commune viris, quod patria postquam
Ad tecta a longo cursu rediere, suarum
Plus nimio uxorum subitò reddantur amantes,
Absque illis potuere diu qui vivere, quodque,
Ne sibi forte alium anteferant in amore, verentur,
Nec prodire illis fas, aut admittere quemquam:
Tantum credulitas suadet vesana rigorem.
Ut numerum pervidi omnem, vicina petebam11
Antra olim horrendo, ut perhibent, habitata draconi:
Huic illas haustos hominesque, pecusque per oras
Persuadere velit, qui talia narrat, et ipsum
Serpentis spolium congestum stramine monstrat
Direptum alterius de corpore, scilicet hujus
Ut facti monumenta locus servaret. Inepte:
Turpes nam illa cutis Crocodili texerat artus,
Quod lippo haud videre boni tum lumine patres.
Huic ego crediderim facile quod fabula Cadmi
Nos apud hospitium dederit, famamque draconi.
Hunc miror nocuisse tamen, cum versus in anguem
Cadmus, et Hermione nullos laesisse ferantur.12
Intus aquae dulces manantes divite vena,
Unde haustum e tota concurritur urbe, caverna
Luce caret, tingitque manus fuligo, gerentum
Quam taedae scabris faciunt haerescere saxis.
Ingredior cupidus pervadere; verùm ubi bina
In stadia audivi quod sit porrecta vorago,
Post paucos redeo passus, et ad aetheris auras
Evado. Haud procul hinc Alapae de nomine dictum13
Monstrabant collem: cupiebam discere, quales
Attulerint nomen causae, tum e pluribus unus,
Sic locus incoepit dici, temerarius ex quo
Quidam illic juvenis meritae nil tale puellae
Percussit palma faciem, cui Praetor, ut alta,
Quae cernis, strueret suo ut aere sedilia, mulctam
Imposuit. Ridens haec audio; cumque videndum
Nil aliud restaret ibi, vestigia parte
Ex alia, qua Parthenidi stat nobile templum14
A nivibus dictae, refero, ingrediorque, relatu
Si dignum quid forte oculis haec offerat Aedes.
Verùm nil praeter vulgaria; cumque redirem,
Barbariem redolens factum, cui inscitia causam
{Faeda} dedit, cuperem sane haud vidisse: Quiritum15
Quippe lapis veterum sic terrae infixus adhaeret,
Dimidia ut pars pene legi non detur eorum,
Quae descripta super, quadratis undique saxis
Nam stravere locum: stomachans discedo, simulque
Ajo, alibi insudant, aevi ut monumenta vetusti
Effodiant, hîc quae sub aperto lumine caeli
Jam fuerant, tumulantur humo. Fortuna secuta
[Sarcophagum] est melior, servat quem porticus Aedis16
Patriciae: {Termarum} etiam vestigia pauca
In tumulo editiore sinistra a parte, ubi portus
Incipit, et paries cupido mihi lumine visus
Reticulati operis, duroque in marmore sculpta
Velitis effigies no longo hinc tramite distat
Agnoscenda suis visu vel simplice signis.
Parte sui mutilus pariter mihi tum lapis alter
Ad mare conspectus: rhedae genus exhibet, huic quid
Junctum erat, haud facile dignoscere, forte marinum
Monstrum aliquod, nam erecta Deae stat forma, tenetque
Hinc velum laeva sinuosum, advolvitur ipsi
Quod pedibus tenus, exporrecta sustinet illinc
In dextra pateram: verùm illi cum caput absit,
Quae Dea pilentum regat id, vix Pythia dicat,
Noscere cui tantum dat certus Apollo futura,
Fatidico quoties afflavit numine pectus:
Tum defossa illic civis quae nuper in horto est,
Visa pavimenti mihi pars est sectilis, aevi
Prisci opus. Hinc facile mihi suadeo, talia circum
Multa reperturos, siqui tellure sub ima
Altius effoderent: nam quae hîc est adsita vallis,
Quaeque antiquae urbs potior pars debuit esse,
Imbribus a nimiis, qui terram egere propinquis
E clivis, nunc in tumulum magis edita surgit.
Terrae ita perpetuò facies ubicumque novatur,
Vixque ulla, ut fuerat, nunc est, aevum omnia mutat.

1.2. De Enchelia, nunc regione Canalitana dicta. II.

Zaptato distans stadium non amplius unum
Obodi exiguus reperitur nomine vicus.
1 Nobilis inventus lapis hîc, quo clarior orbi
Fama Dolabellae post saecula multa reluxit.
Hoc se se incipiunt ab rure ostendere prisci
Enchelii, quorum regio nunc dicta Canalis.
An quod ab aeriis hinc montibus, indeque clausa
In medio depressa jacet? potiusne per illam
Dulcis aquae leni quod agantur murmure rivi?
Nil horum placet, et praestat nescire fateri.
Ductus aquae potius (monumentum hoc quando vetustum
Restat adhuc spectandum oculis, nec jam abstulit aetas)
Dicere pauca monet: nempe hinc Epidaurius olim
Ad se se longo venientes tramite lymphas
Incola potabat: multum splendoris in illo
Nunc quoque Romani spirat, qua parte superstes.
Calcis materies adeo solidata resistit
Gressibus, assiduò qui calcant, quadrupedantum,
Ferro ut duritie certet, nec nomina in uno,
Qui faciundo operi praeerant, vel nunc quoque possis
Litterulis inscripta loco spectare Latinis.
Addictus fuit hic Epidauro ager omnis, et aptus
Sufficere ad victum populo opportuna colenti.
Verùm ea, ab illius quae deinde emersa ruinis2
Urbs stetit, hoc caruit longis aetatibus agro,
Nec nisi ab hinc seclis sibi quatuor aere paravit
Sic modico, ut tenuis pretio modo villa, domusque,
Quam tunc totus ager venum majore daretur.
Quippe ferunt, populi cum grex numerarier omnis
Desierat, tribus emptum obolis caput omne repertum.
Praedia tum in proceres aequis divisa viritim
Partibus, addictusque solo, ceu servus, agrestis,
Cui tamen exigua, ut coleret, data jugera terrae.
Numinis in cultum decumae, templique ministris
Signatur pariter merces condigna labori.
Rhacusam pleno coepit tum invisere cornu
Copia, nam quavis luce e propioribus oris
Strenuus agricola huc affert nascentia terrae
Munera, queis solitus multas onerare carinas.
Urbs cupide expectat venientes, cumque vetantur
Tempestate gravi, adversove accedere vento,
Heu! male consulitur tum civibus urbis, et estur
Parcius. Hinc Italum Enchelios cum per mare euntes
Cerneret, haec hominem dicentem verba jocose
Audivi: cymbae veniunt, cymbae ecce salutis. 3
Est quoque qui muli committens plurima dorso
Urbem adit: (id multi possent) nam copia abundat
Tanta loco, ut vix ulla domus privetur, et octo
Quidam habeant, pluresque etiam genus hocce animantum
Utile servitio agresti; via longior at quod
Terrestris, graviorque, maris quae prona secuntur.
Vitae autem interdum discrimine, namque et onusta
Plus nimio cymba, et vento surgente ubi in unum,
4 Ceu jumenta scaphae latus incubuere, profundo
Gurgite merguntur. Plenum, miserabile visu!5
Navigium ipse, animas quod quinquaginta vehebat,
Apta luce parum dum funem a littore solvunt,
Nuper aquis pelagi aspexi implacabilis haustum:
Nec sua longaevas matres, tenerasque puellas
Protexit pietas, sacra quae e Virginis almae,6
Quò se suppliciter tulerant, tunc aede redibant
Fatorum ignarae in patriam: fluitantia passim
Corpora pontus agit, pars ripae allidit, et artus
Exanimes pia cura inhumat, pars piscibus esca
In vasto mansere mari, rus ingemit omne
Questubus {illacrymans} miseris. Sed rebus omissis
Tristibus ad laetas referor. Neque forte rearis
Enchelii nos agri unos absumere fruges:
Pars quoque multa Novi, exiguo quod distat ab illis7
Tramite, saepe solet deferri ad moenia Castri,
Urbs quae Caesareis nuper fuit addita sceptris,
Nostraque in {eoos} tractus ubi desinit ora.
Dicere non facile est, numerorum claudere totum
Quae summa aes valeat , quod mille e rebus apud nos
Divendi solitis omnes conflatur in annos.
Est immensa tamen vis illa pecuniae, in unam8
Quae lucem, multis porcorum e millibus urbi
Toti emptis collecta domum defertur, abundans
Praecipuè quernis quoties est glandibus annus,
Qua prae aliis se fruge pecus mire illud opimat.
Enchelios semel ipse adii, tantumque moratus
Hos apud, ut facile liceat positusque locorum,
Ingeniumque mihi, et mores describere gentis.
A Boreae campum claudentes parte nivalis
Procero montes surgunt sic vertice, rarò
Nube absque ut caput, atque omnis caliginis expers
Aspicias; quique est aliis longe altior unus9
A nive nomen habet, quae hiberno tempore semper
Multa tegit, se se et vix vere resolvit adulto.
Magna suo utilitas hinc urbi tempore, namque
Servandae plures glaciei publica cellas
Sub terra effodit cura, ut cum Sirius ardens
Urit agros, fauces gelidus refrigeret humor.
Saxa tenent late, visa riguisse Medusa
Haec loca credideris: sed et arx in vertice rupis,
Rupes ipsa quidem (Socolum vocat incola) structa
Visitur: id solum munimen, caetera quippe
Ipso tuta loco: cautes circum undique cingunt
Horrendae, donec juga per declivia eunti
Radices versus facies ostendere se se
Mollior incipiat terrae, quae extendit in amplam
Planitiem tandem se se, camposque virentes.
Huc tu si ex alto prospectans vertice saxi
Lumina circumagas, cum centum aut bobus aratur,
Aut cum mille manus sulcis genitalia spargunt
Semina, vel vites incurva falce putantur,
Vix quidquam obtutu possis tibi gratius illo
Fingere: fors aliquid mihi pulcrius obtigit, horis
Illuc nam vectus Septembribus e specula alta
Collis Vighnaei in subjectam ut lumina vallem
Defixi, o qualis species me perculit! Illic
Nam variae ut segetes surgebant ordine nullo
Intermixtae aliis aliae, haec rubicunda, manumque
Jam poscens, illa increscens, viridique colore,
Albescens alia, et variae frondentia vitis
Antiquae hîc, alibi juvenilis germina, terram
Visa mihi extendi Babylonica strata per omnem,
Qualia parietibus regalis cernimus aulae
Pendere, atque oculos haud una pascere forma,
Aut quales mollis pede calcat Persa tapetas.
His adde et vitreis placide labentia lymphis
Flumina, frondentemque antiquo robore sylvam,
Praetorisque Aedem, et leni surgentia Blasj10
Templa jugo, procerumque domos, villasque frequentes.
Haud olim haec Campi facies, quia ponere vites
Haud plures licuit, quam lex praescripta sinebat.
Tum Cereri devotus ager, milium modo, et omnes
Majores segetes frumento, et lina seruntur.
Sic melius, legat hinc messes sibi rusticus, Urbi
Pulcra Ceres pelago, Otmaniisque feretur ab oris.
Hiberna at quoties pluviis grassantibus aucti
Tempestate tument amnes, haud ulla tenere
Frena queunt, per aperta ruunt, et gurgite vasto
Una palus camposque omnes simul, arvaque mersat.
Hinc laetae segetes, hominumque, boumque labores
Intereant, citò ni campis fugitiva relictis
Defluat, inque suos se se unda receptet hiatus,
Per quos occulto in pelagus se tramite fundit.II
At mare si tumeat diu, ineluctabilis haeret
Illa loco, occlusisque foris in se ipsa residit.
Nec res illa malo cedit tamen, ubere limo
Nam sic pinguescit, laetaque uligine tellus.
Quin alia utilitas oritur nova, plurima namque
Advolat huc fluvialis anas, stagnoque natantes
Agricolis plumbo multae ignescente necantur.
Pendet ab eventu praeda haec, sed certa quotannis
Est alia, autumni adducunt quam tempora secum.
Namque coturnicum Borea spirante ubi terris
Plurima ab Otmanidum vis se se huc intulit, atrae
Accensis illi facibus per tempora noctis
Vestigant viridi latitantes cespite, luxque
Dum subita his visus hebetat, capiuntque vel ipsa
Saepe manu, et valido prosternunt verbere frondis,
Exorta dein luce novas in retia captant.
Haud populo Isacidum loca per deserta vaganti
Depluere uberior vis circum castra solebat.
Nec modus hic simplex venari, aut fallere solum
Hoc avium mediocre genus solet incola, perdix
Sed multa, et turtur capitur quoque vivus, eosque
Plumbo etiam multi perimunt, raucasque palumbes,
Querquedulam, et longo armatum rostro scolopacem.
Rupibus accipitres alii venantur in altis,
Dum laqueo turdus pueris, aut glutine lento
Decipitur viridis patulo ficedula lumbo.
At neque [Straveaeis] {sylvestres} montibus absunt
Damae, atque hinnulei plus hîc vice simplice capti,
Thracum vicinis assueti excurrere ab oris.
Nec verò aucupio piscatus cedit, ad unum
Quamvis ille genus referatur, at hercle Deorum
Apponi dignum mensis. Qui expertus, in amni
Gljutaeo sapiat quid capta anguilla trilibris,
Somnia non certe me fingere vana putabit,
Laudatorque mihi lautae sociabitur escae.
Hanc domino, ut placeas, fer villice, si sapis; aude
Dein brevibus Gyaris, et carcere digna, timendum
Nil tibi, teque tui facundia servet Apicj.
Amnis aquas (haec cura priores fugerat) annis
Incola abhinc paucis, aestivum ubi sidus adurit
Plus nimio terras, inducere coepit in agri
Partem quisque sui, longisque canalibus horto
Affundens laetos cogit producere {foetus}.
Hinc olus omnigenum, et frugum vis fertur in urbem
Maxima, dum rura haud quidquam dant proxima circum.
Quin ut produci possit quoque longius humor,
En iterum artifices huc publica cura peritos12
Mittit, opusque novum studiis haud segnibus urgent.
Agricola hîc gnavus, multumque industrius, idem
Deditiorque, colit quoties sua rura, labori,
Quam cum aliis operam pacta mercede locavit.
Verùm usu assiduo, sua vendere quò venit, urbis
Se se ad vafritiam flexit, plus fallere promptus,
Quam falli patiens: modo spes vel parva lucelli
Fulserit, horum aliqui miscebunt sacra profanis.
Scis, hominem his olim simplex ob caepe necatum,
Quod misero in zona positum dum turget, avaris
Foeta crumena auro male credita. An ultima pestis,13
Qua miserabiliter gens afflicta illius orae,
Dissimili a causa fluxit? Non institor illuc,
Serpebat quà triste malum, clam se intulit atrae
Per noctis tenebras quaestus illectus amore,
Quod mox terrorem miserae tantum intulit urbi,
Cum tot fato animas audiret praecoce raptas?
Escarum potiorum avidos aerugo peculî
Haec facit, urbanaeque inhiant jam obsonia mensae.
Insignem his piscem tanti, qui viderat, emptum
Me docuit, quanti haud emeret ditissimus urbis.
Parcius id tamen, et recolunt cum propria quaedam
Festa loci, et bove tum vetitum sit, et ariete vesci.
Copia quae Bacchi tum absumitur! Orgia credas,
Non sacrum celebrare pio solemne Patrono.
Nec tamen ingeniove carent, tempusve quod agri
A cultu vacuum turpi patiuntur abire
Segnitie: hic tractat fabrilia, construit alter
Dolia: sunt calathos qui lento e vimine texunt,
Pars lateres coquit, illi in calcem saxa reducunt,
Sicarum artifices alii, domibusque vel ipsis
Non sine laude locare operam coepere struendis.
Adde, quod audaces multi quoque per freta currunt
Jam nautae; ad portas alii stant urbis eoas:
Monticolae hi, quae dura manus, frenareque turbas
Aptior, huc varias venientis vendere merces
Si gentis Morlachae oritur quis forte tumultus.
Hoc genus et forte est, illisque animosius, ima
In montis qui parte habitant, sed durior illis
Et victus, nam saxa inter vix ponere vites
Exiguas licet, et caules, ubi gleba relinquit
Quid spatii; gregibus dites tamen, herbiferique
Pabula suppeditant montes satis apta, nec illic
Serius enato pote quidquam gratius haedo
Afferri in mensam convivis. Haec loca quamquam
Asperiora situ, noctu tamen incola Nigri
Montis adit, rapiturque pecus, pugna aspera surgit.
Raptores aliàs succumbunt, praedaque dives
Eripitur, nostros aliàs numerosius agmen
Abductis secum gregibus miserabile! caedit.
Haud ita, si excubias ageret pagana juventus
Per noctem: hoc avidi caderet spes irrita furti.
Nunc Mons me inferior, dognam quem nomine Goram
Majores dixere, vocat, cui vallis ab austro
Clauditur. Hunc ingens prisco mihi creditur aevo
Sylva omnem texisse locum, quod nomen et apricos
Indicat: egregiè colitur nunc ille, et apricos
Quà se se in colles attollit, quaque dehiscit
In valles: partem Bacchus, Pomonaque partem
Adscivere sibi, ast oleae citò cuncta tenebunt
Haec loca, ruricolûm Pallas si coepta secundet.
Etsi aliquam nudus partem lapis occupet, ipsa
Inter saxa tamen quidquid conseveris, apte
Provenit, ingenium illius sic fertile terrae.
Hanc partem Encheliae praefert quod plurimus illi,
Quae solo gaudet Campo, haud mirere, voluptas
Major enim capitur variarum ab imagine rerum,
Quam si perpetuò similes tibi lumina pascant.
Hîc facies diversa soli oblectaminis illud
Ergo genus, quod menti hominum jucundius, offert.
Adde, quod arboribus passim (quo gloria ruris
Crescit) proceris vestitur, et, altera prorsum
Quo caret, aspectum maris exhibet: hinc sibi multi
His potius struxere locis tecta apta. Vetusti
At mihi nunc aevi quaedam memoranda: fuisse
Hîc tumulum insignem, tumulum Cadmi, Harmoniaeque
Fama refert: illic in flexile nam genus ambo
Serpentum versi in senio pro vocibus edunt
Sibila, ut Ismeniae liquerunt [moenia] Thebes.
Hoc quoque prodigium posuisse his numina terris
Fertur, ut alterno duo, quae sita cominus illic,
Concursu videant homines confligere saxa,
Siqua illis pestis ventura trahatur: ad ignem
Vana sed haec parvis nutricula narret alumnis.
Non procul hinc Moluntae aperit se portus uterque,
Grandior hic, ratibusque aptus, minor ille, sed ambo
Deserti, notique tamen queis ostia saevus
Haud sinit Hadriaci Notus exsuperare profundi.
Visitur hîc juxta scopulus, quo Bacchica primum
Orsis excolier coepit felicibus arbos,
Et multum Cereri detecta [accomoda] tellus.
Continuo sequitur Vitalina tractu, ubi portus,
Rizonicique sinus {incoeptant} ostia pandi.14
Hic locus autumno nobis praegrandia poma
Duratura {hyemem} transmittit, et altera mole
Parva, quibus nomen dedit Appius insitor, almus
Queis sapor ambrosio certat permixtus odori.
Haec sibi pharmacopola catus saepe omnia tollit,
Praescribi a medico condita haud inscius aegris.
Non hîc abjectus cultu incola, mosque per urbem
Armato est illis se corpore ferre, virosque
A solo fortes aspectu dixeris: ornant
Et sexum pulchrae luxu hîc mage divite vestes,
Cum festa aut agitant solemnia; sive puellas
Cum matres jungunt laeta in connubia. Multi
Enchelia servantur adhuc in gente vetusti,
Quos forte externis placeat perdiscere, ritus: 15
Sed quia longa satis jam facta est pagina, tantum
De quodam hos inter (mihi quod laudabile visum)
More loquar. Siqui aut amissa prole, vel ejus
Omnino exsortes vivunt, adsciscere patris
Haud pudet ignoti sobolem sibi: nomine gentis
Hanc illi donantque suae, haeredemque bonorum
Instituunt, fulcro domus hoc ut nixa resurgat.
Ni facerent, glebae dominus, quae consita ab illis
Cuncta potiretur, proprio velut addita fundo.

1.3. De Breno Illyricè Scjupa. III.

Illa Breni dominae quae pars vicinior urbi
Carminis ingressum faciet, pars altera claudet.
Incipit eoi via primùm huc pulcra suburbj
Rupibus aequoreis impendens ducere ad usque 1
Nobile Caenobium, quod multa volumina Grajûm
Servat, et in latio melior quae protulit aetas.
Inde iter asperius juga per surgentia montis
Carpitur, in stadia excurrens ter circiter octo.
Hoc ego primum adii rus aeger, et illicò sensi
Me refici, nam temperie sic esse salubri
Hunc voluit natura locum, ut non Tiburis illi,
Campanique queat caelum certare Venafri.
Sic uber terrae ingenium, tantoque refertus
Ipse locus populo agricolûm, ut vix ulla videri
Gleba queat, quae culturam desideret, horto
Ingenti assimilis, quem circumquaque supini
Instar murorum colles cinxere corona.
Omnigenas hinc ruris opes vectare canistris
Matribus admixtas primo cum sole puellas
{Quottidie}, et pandi dorso spectamus aselli.
Vix posuere solo, viridans olus hîc tibi pascit
Lumina, candidiorque illic nive copia lactis;
Pruna alibi rugosa vides flavescere, in omnem
Dum partem ambrosium late jactantia odorem
Poma rubent: sed prima albo me judice pomo
Gloria sit, vix Alcinoo Phaeacia tellus
Tale dabat biferis, quos ipse colebat, in hortis:
Urbs fervet, tollitque sibi quod cuique libido.
Fertilitas haec tanta soli repetenda videtur
Hinc mihi, quod terram conclusae uliginis humor
Perpetuò nutrit, nam quà fodis illico dulcis
Unda scatet. Multo alluvies hunc creditur aevo
(Quippe egisse pecus fama est hàc Prothea quondam)
Paulatim campum effecisse, quod imminet ingens
Mons illi ad Boream prope nudus, magna deorsum
Unde solum abradens vis usque ferebat aquarum,
Donec planities tandem exaequata resedit.
Quidquid at hoc, res certa tamen, quod nunc quoque, magni
Cum caelo veniunt imbres, rapido impete torrens
Hoc raucus se campo infert, qua parte profundus
Alveus ire jubet: lapides rotat ille fragore
Horrisono, secumque trahit quodcumque repertum.
Tunc et iter triste est illac, nullique profunda
Haec pedibus transire licet vada. Saxeus at pons2
Multo aere, ingentique arcu haec incommoda contra
Erigitur, tutoque meas quocumque voluntas
Jusserit. Haec circum cives loca, parsque, ubi campus
Desinit in Boream, tumulo editiore colendas
Aestivo posuere domos sibi tempore. Pandit3
Magdalis hîc templum {lacrymosa}, remotior illinc
Gaudet et ipse sua Vincentius aede, domusque
Hîc quoque Praetori sat commoda surgit: agrestum
Pars tecta hîc aliquot, pagis in pluribus alti
Radices ad clivi habitat pars altera major.
Scilicet haec duro gens robore nata, feraque
Indole praepollens rixas accendere Baccho
Saepius assueta, et Turcas turbare quietos.
Foemineumque genus durum quoque, at indole longe
Mitius, indulgensque jocis, et amoribus aptum:
Quò saepe accedunt, exemplum {emolliit} urbis.
Corporis exercent cultum, ornarique puellae,
Plusquam conditio patitur servilis, ut urbem
Intravere, solent, celeres deponere luxum
Illae omnem, ut portas urbis liquere, resumpta
Veste, et calceolis pejoribus, et sude lenta
Sollicitant costas tarde gradientis aselli.
Expertae simulatque virum pleraeque puellos
Nutritum veniunt urbis, nam corpore sanae,
Atque ministeriis multum famularibus aptae.
Quamquam foeda lues non ante his cognita terris
(Vecta unde incertum) paucis has coepit ab annis
Corripere, ulceribusque cutem, miserabile! spargit
Mordaci vexans prurigine: cedere paulum
Incipit, at nondum curis deleta medentum.
Vitibus omnigenis rus hoc frondescit, et urbem
Nectare Lenaeo ditat. Pede rusticus uvas
Ut pressit, tenuitque brevi lacus, ecce rudentes
Pellibus innumeros hircinis fervida musta
Ferre vides, plenoque viam intercludere tergo
Adversis: vix Arcadici reor herbida plures
Nutriri per prata soli, grex tantus abundat.
Mane novo hos lignis onerant venalibus ora
Deserta in Thracum sectis, aliosque vehendis
Materiis cum lucro adhibent, ubi tecta per urbem
Aedificant. Calathis fert villica grandibus uvas
Huc etiam: Judaeus emit, paret ut sibi {praelo}
Vina suo, nam nostra horret cane pejus, et angue.
Plus spumae lactis, quam vasa in munda puellae
Constipant, nostrae fert unicus hic locus urbi,
Quam pagi vicini omnes: in munus alumnis
Nutrices hoc saepe suis (aliàsque corollam
Floribus e variis textam, qua tempora cincti4
Per medios pueri saltant festivius ignes)
Ferre solent. Sed res sane gratissima visu
Illa quoque, exacto famulatu quae sibi junctae
Sanguine dona ferat pubes hinc rustica servae.
Pulcras indutae vestes praegrandia gestant
Palladis arbustis ornata canistra puellae,
Unde colorati lemnisci, et plurima vitta
Crinalis pendens tremulis agitatur ab auris.
Hîc tempestivi fructus, lac, atque placentae,
Haedorum coxae, atque aries, vel bucula secta.
Post illas multi juvenum, dum spargit agrestem
Tibia grata sonum, incedunt, mediamque per urbem,
Donec deveniant ad {herilia} tecta, frequentes
Balista crepitante sonos dant ignea, io! euge!
Haec inter laeti ingeminant, tum munera et ipsi
Accipiunt, inque urbe manent, lux dum inter eosdem
Laetitiae strepitus abeuntes crastina cernit.
Ad mare sunt geminae turres, fornacibus altis
Hae fumant, lateresque coquunt, locus ipse ministrat
Argillam: has propter vicus stat colle supino
Impositus, propriumque dat illi Tegula nomen. 5
Non procul hinc locus est (Trapitum dicitur) extra
Qui vallem positus dorsum maris [obicit] undis,
Nemo colit, tondentque vagae virgulta capellae.
Huc tu, venando si lux sit idonea, tecum
Adducto propera cane praedae certus opimae.
Namque coturnices quoties loca frigida penna
Destituunt celeri, longo cognovimus usu,
Hoc quoque consuetas terrae consistere tractu.
Quod si {quottidie} volucrum quid forte necare
Ipse velis et valle Breni, conscendere amoenum
Hunc ego te jubeo, dicunt quem {Sylvula}, collem. 6
Huc multae saepe advolitant, ramoque sedentes
Ipse sedens poteris plumbo stridente per auras
Figere. Praeda tamen si ditior est tibi cordi,
Longe ultra perge in Boream, et post terga relicto
[Turcaico], quod monte vides assurgere, castro,7
Trebinae tractus peragra, et nemora alta, fugaces
Illic et damae, et lepores, et plurima perdix
[Occurrent], humerosque ingens tibi praeda gravabit.
Longe alia hîc vitae ratio mihi: carmina saepe
Aut audire viros ad barbara plectra canentes,
Aut festis tendebam avidus spectare diebus,
Multae ubi in areola ad sonitum {sylvestris} avenae
Exercent patrio choreas de more puellae.
Illius ast aliàs sinuosi in littoris oram,8
Quò crebro nautae veniunt onerare {suburram},
Jacturus nassas ibam, nunc semita in alveo
Vitice frondescens multa me ad littus agebat
Cupareum, in bibula prostrati ubi corpus arena
Multa loquebamur cives jucunda vicissim.
Percurrenda Breni modo pars est altera. Multis
Laetior illa situ forte hinc apparet, apertum
Quod mare continuò spectat. Si parcior agri
Est modus, et praeter colles haud contigit ulla
Planities, verùm haec etiam sua commoda servat.
Namque ut perpetuò vivis aspergitur undis,
Sic quodcumque parit tellus, atque educat illa,
Grandius et specie venit, et praestantius esu est.
Mala ego quid sapiant illis crescentia in hortis
Punica, quid ficus novi, quid et ille, secundis9
Qui liquor apponi mensis solet: hoc potiorem,
Quotquot vina bibi genus id, non hactenus ullum
Hausi ego. Si populus minus hîc numerosus, at idem
Cultior, et, cui dant operam, res nautica multis
Profuit. Hîc alius lucri fons penè perennis
Est quoque, qui verò, mox dicam, nunc juvat ipsam
Descripsisse loci faciem. Sub montibus altis
Pars terrae, pelago vicinior, intervallo
Longo hinc, atque illinc formam flexi exhibet arcus,
Cultu evicta omnis non deside. Prosilit aspro
E latere antiquae rupis fons, illicò magnus,
Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem
Torrenti horrendum similis ciet; utque cadentes
E sublimi undas non protinus accipit aequor
Sed per saxa abrupta fluunt, sic sole videtur
Adverso pluvius describi his arcus in undis,
Res oculis [pergrata], rudi at miracula vulgo,
Illius tardo causas cognoscere facti.
Hîc mola multa, rotaeque terendis frugibus aptae
Consurgunt, hîc fervet opus noctesque, diesque,
Nec mora, nec requies, nisi magno cum aruit humor
Penè aestu, et serpit taciturnus paupere vena:
10 Mox redit, et solito ruit impete, dulcis in ipso
Aequore non parvo tractu: vis illius undae
Tanta est, et rauco nautas quoque murmure terret.
Hàc ego, cum Boreas se montibus horrifer altis
Demisit, stridetque mari metuendus aperto,
Ne se ferre ausint, moneo: exitiale carinis
Id saepe et nostro reminisci possumus aevo.
Non longe hinc alius lympharum dives et ille
Fons fluit: hîc Cererem pariter mola frangit, et altae
Murorum moles Neptuni immàne frementis
Vim cohibent: rupes fonti dedit aspera nomen. 11
His fama est constans castella [Epidauria] quondam12
Plura stetisse locis, quorum [vestigia] restant
Vix modo. Praecipuum vocitabant nomine Burnum,
Praesulis et fuerat sedes hîc tempore longo
Post urbis priscae excidium, quò, ut tutius esset,
{Relliquiae} populi se se infelicis agebant.
Nec regio haec ignota viris: Epidaurus illae
Semper ager fuerant terrae. Mox alta Rhacusa
Ut stetit, huc fato se se meliore reduxit
Gens ea, et afflictis coepit confidere rebus.
At quid ego haec nimium vetera, atque obscura revolvens
In {labyrinthaeos} tendo sine stamine flexus?
Siquid adhuc superest, ipso de rure loquamur.
Hîc quadam montis praerupti in parte remota
Magna cavernosi lapidis, scabrique, domorum
Apti fornicibus (tophum dixere) struendis
Copia continuò resecatur, nec tamen umquam
Deficit, emolumenta loco haud exilia, circum
Penè omni genere hoc lapidis regione carente.
Hic magno Hilariona locus veneratur honore,13
Cultus perveteres causae, te quisque docebit,
Non ego, cui exhausta est omnis jam vena canendo.

1.4. De Juncheta illyrice Scjumet. IV.

Junchetae vallis {peramaena} hinc fontibus Umblae
Adjacet, inde Breno contermina desinit: alti
Disjungunt viridi ridentes gramine colles,
Quos niveae tondent pecudes, hirtaeque capellae.
Temperies jucunda loco, passimque perennes
Labuntur lymphae: tamen omnibus una (thymosus
Indidit huic nomen, quo prosilit algida, collis) (I)
Cum longe leviorque aliis ac purior, hinc est
Utilis haud minus aegrotis, quam commoda sanis:
Urbs amat, agrestesque etiam non illius undae
Nescivere decus portantes mane puellae,
Nec vacuus mercede labor. Prope germinat omnis
Vite locus, [pomisque] arbos, cerasisque rubescit
Grandibus, egregiique saporis sunt quoque mora
Sanguinea: et cucumis seritur felicius illic,
Diversumque olus, et radicum non genus unum.
Quid memorem, medicas quot aprici tempore veris
Hinc herbas, stirpesque puellae pharmacopolis,
Pallentesque ferant violas, floresque rosarum,
Totque alios, ars quae illa suos deposcit in usus?
Huc ego Bergati superans latera ardua montis
Parvulus accessi primùm, mox lenior illuc
Me via, ab Umblaeis quae fontibus incipit, aevo
Majorem adduxit: mihi tunc quae condita luxu
Absque ullo visa ampla domus, quam mille cupressus
Funereae (cerebrosus homo sic jussit) ab omni
Parte coronabant: sparsae hinc, atque inde renident
Villulae, ubi aestivos viridante sub arbore soles
Devitant vacuo curarum pectore cives.
Lacromae hanc Monachis vallem, qui numinis iram
Placarent precibus laesi sibi caede cruenta
Bodinus dono (fuit ut mos illius aevi
Credentis facile sic crimina magna piari)
Rex dederat: tenuere illi per saecula septem
Juxta urbem in parvo, sed commoda multa ferente
2Degentes scopulo, cui vinea, sylva, lacusque,
Visque olearum ingens, [hortique], et pascua laeta
Adjiciunt pretium; solitique accedere ab ipsa
Saepius urbe illuc animi ob solatia cives.
3At nunc mutatis rebus bona vendita, et oras
Traducti Monachi in latias. Huic gloria pago
Magna venit, quod ducta suis a fontibus ingens
Dulcis aquae nostram se copia fundit in urbem,
Dorsum immane jugi perlongo tramite cingens.
Leni illa illabens decursu laeta suburbj4
Centum ante humectat viridaria, dividiturque
In varios fontes, multae et se commodat arti.
Hujus aquae cursum si primo a fonte sequaris5
Seu pedibus, seu vectus equo, per millia passûm
Plura ibis plano spatiatus tramite semper.
At quinam tibi continuò terraeque, marisque
Se novus ante oculos offert prospectus eunti!
Sub pedibus manet Umbla tibi, circumque jacentes
Tot pagi, pulcroque domus in littore structae,
Sylvaque coniferis frondens antique cupressis,6
Virginis et divae templum, et domus adsita templo,
Omnia quae in vitrea geminantur pulcrius unda.
Ut verò ulterius pergenti haec scena recessit,
Illico se scopulus Daxae [obicit], atque Elaphites
Tergeminae, Stagnique sinus, spectacula in horam
Duratura brevem; nam quà pars ultima collis
Desinit, obliquansque viam deflectis in Ortum,
7Se portus Gravosae aperit satis amplus, et undas
Nobilis Adriacas inter, quo plurima semper
Stat puppis, semperque novas ubi construit audax
Navita. Cyclopum hî duris incudibus usque
Anchora multa gemit, liquefactaque fumat in auras
Pix unctura rates, illic ramalia magna
Stridentes serrae resecant: e robore curvo
Intexunt alii costas, clavosque trabales
Figunt: ingentes hîc edolat ascia malos,
Quosque alibi intorquent, huc longos cymba rudentes
Continuò adducit. Sed jam praecincta corollis,
Et variis sacro precibus lustrata ministro
(His primùm capitur felix a ritibus omen)
En laetos inter strepitus ratis ardua prono
Littore divulsa in pelagi volat {ocyor} [undas],
Sponsa velut dulci properans se jungere sponso:
Affusi plaudunt cives, et fausta precantur,
Dum plenas Baccho ampullas fabricator in auras
Projicit, absque mero aggreditur nil Dalmata magnum.
Quid referam, ut dextra, laevaque a parte per omnem
Circuitum attollant se se pulcherrima tecta,
Hortique, et cicures vivaria alentia pisces,
Totque domus unà artificum ad declivia structae8
Littora? Ibi surgunt augustae erecta sub auras
Templa Cruci, coetus Gusmani hortosque, domumque
Possidet: hinc ultra in solem se rura cadentem
Lapadia extendunt oleis foecundaque Baccho.
Condendae hic fuerat locus urbi, quae sibi septem
Romuleae similis muro circumdare colles,
Et gemino poterat fieri ditissima portu;9
Tanto inimica bono at vis obstitit aspera fati.
Verùm ubi et hic oculis sinus evanescere coepit,
Ecce nova extemplo species succedit, in austros
Lumina nam vertens non magna,at pinguia cultu
Rura vides, sectumque in multas Nerea partes,
Tres modo, plus alià, res perjucunda tuenti,
Dignaque {Apellaea} docta ut manus exprimat arte.
Sic montis dorsum usque legens, atque inter amoenos
Perpetuò gradiens hortos, ac tecta domorum
Plurima, quà facili se se demittere clivo
Sergius incumbens coepit, sensim urbis ad usque
Moenia deveheris, praecinctasque aggere fossas.
Hîc volvente rota Cererem non una terebat
Ante mola: hoc ignavia bono spoliavit avorum
Urbem aetas: at cum incipiet mage divite vena
Defluxisse latex (in quod nunc publica cura10
Incumbit, jamque instat opus, ferventque periti
Artifices) magno haec poterunt cum foenore reddi,
Nec Canis aestivi rabiem trepidabimus ultra,
Idque etiam, Juncheta, tuae debebimus undae.
Me gemini hîc cogunt carmen producere Pagi:
Montis in abrupti, nostras qui desuper arces
Arduus aspectat, dorso editiore pruinis
Objecti hibernis surgunt: Bosanca minori
Nomen, fertque genus Bacchi stomacho utile, qualem
Collibus urbs Thuscis Florae pulcherrima mittit.
Nomen habet Bergati alius (commune quod ipsi 11II)
Monti etiam) quò multa boum devota macello
Corpora saepe solent compellier. Haec loca multus
Septembri utiliter venator mense frequentat,
Atque aliqui gaudent stabilem tum ponere sedem,
Praeda ut contingat sibi ditior. Ambo ferocis,
Intrepidaeque animo servant fortissima pubis
Pectora: finitimus metuit Thrax ipse valentes
Exiguo magnae numero se opponere turbae.
Hinc gentis quia nota fides, invictaque virtus,
Utitur haud frustra Princeps, cum aut justa coloni
Frena pati renuunt, gravior vel sicubi motus
Fervet, quem solitae nequeant compescere vires:
Felices, tali qui milite regna tuentur!
Hîc natale solum mihi dulce, urbs alma Rhacusae
Ipsa foret dicenda, sed aptius ultima de se
Ipsa loquens, prima quae gesta ab origine nobis,
Atque vices varias referet, casusque suorum.

1.5. De Umbla, quae antiquis Arion. V.

Saepe tuos fuit, Umbla, mihi fas visere fontes,
Et modo ad hanc partem, modo curvi ad littoris illam
[Lintre] vehi, brevis ad spatium dum recreor horae.
Sape moram et traxi sextili mense, diebus
Cum petit Erigonen sol arduus, uvaque poscit
Jam matura premi: mores nunc ipse, locumque
Ad vivum expressa, meus ut mos, pingo tabella.
Haud paucis haec ora maris,ni fluminis actam
Dicere malueris, habitatur utrinque colonis.
Horrida pars dextra, atque lapis tenet omnia nudus:
Hinc sterilis multo natura domanda labore
Principiò his fuerat, qui adjunctos aedibus hortos
Pomiferos fecere sibi, atque umbracula ab aestu,
Vitibus in morem curvatis desuper arcus.
Laeva habet apricos, cerni non aspera, tractus,
Fertiliterque viret media usque ad dorsa supini,
Sidera qui lambit procero vertice, montis.
Faucibus a primis, geminaeque in margine ripae
Multa voluptatis causa posuere beati
Tecta Patres; sed Sorgiadum pulcherrima longe
Stat domus: huc ducunt ipso super aequore structae
Multa arte ingentes solido de marmore scalae
Pluribus ornatae signis; hinc itur in ampla
Atria, pictura paries animatur utrinque
Multiplici: domus ipsa ingens, et balnea praebet
Loturis: nemora accedunt, [gelidi]que recessus,
Antra[que], et halantes horti, longique canales
Terram inter recto ducti ordine, coniferaeque
Hinc atque inde virent cyparissi. Scilicet illinc
Usque ad Arionios fontes (hoc nomine dicta
Antiquis haec unda fuit) non longus eunti
Tractus, ubi incipiunt ipsi dulcescere fluctus:
Quidquid ibi aequorei capitur gregis et mage gustu
Praestat, idemque genus jucundi Pinguis honore
Vincit, in alterius crevit quod gurgitis unda.
Rupe sub aeria rapidus fluere incipit amnis
Ingenti excurrens alveo, facileque vel ipsas
Danubii victurus aquas, ni tanta voluptas
Sit pelagi: hic multo protrudit Nerea tractu
Extra ipsas fauces, cursus ubi sentit aquarum,
Seu petat occasum, seu cymba feratur in ortum.
Hoc super amne rotas immanes unda revolvens
Sustinet: hîc degunt, queis frangitur orbe molari
Nocte dieque immensa Ceres; cumque ignea fontes
Tempestas alibi magnis fervoribus hausit,
Hîc senior glauca velatus arundine frontem
Pleno urnam ingentem de flumine fundit Arion.
Nempe ita Naïasin placitum, Trebinidis amnemI
Quae rapidum, et vasto absorptum telluris hiatu
Antra per, et [caecos huc] deduxere meatus.
Haud secus Elea properans {Alphaeus} ab urbe
Sub mare flectit iter Siculas delapsus ad oras,
Inque Arethusaeum mutat sua nomina fontem.
Nil hoc frigidius latice est, crateraque plenum
Haud interrupto facile siccaveris haustu:
Talis et in mediis ille aestibus: adde, quod aura
Hîc quoque frigidior per noctem spirat: amictus
Ne tibi tum levior cave sit, si picta per amnem
Te placidum vel cymba vehit, littusve sedentem
Detinet, incautos morbi plerumque sequuntur.
Nec verò in culpa locus est, nam praebita ab ipsis
Causa malo, algescant, et tristia {pharmaca} potent.
Rus licet hoc aliis nostrae vicinius urbi,
Multusque appellat conducto huc remige civis,
Nec non illi etiam veniant, urbemque frequentent,
Agrestes nimium tamen, ingeniique retusa
Sunt acie, hisque solent veterum permulta parentum
Vel nunc [obicier] dicta insulsissima, quorum
Id celebre (effigies cum Christi in caerula lapsa est)
„Si soboles hic vera Dei, ne educite, solus
„Vi propria ex imo summas referetur in undas.
At dum urbis pudet esse jocum se a tempore longo,
Jam tandem sapere incipiunt, factique sagaces.
Hi pretium posuere gulae, nam vendere piscem
Mos illis, quantum suadet malus ardor edendi,
Non quanti res ipsa valet: nos causa malorum,
Qui in cute solliciti curanda plus sumus aequo.
Quid juvat indici pretium, quo debeat unum-
quodque genus vendi piscis? Quid figere ferream
Parietibus lancem, quae ponderet? heu nihil horum
Si stabile in longum potuit servarier aevum.
Ipsi ipsi leges infregimus, ingluviemque
Nostram illi proprio didicere apponere lucro.
Unica piscatus tenet omnes cura: trahuntur
Lina hîc, contra illic mittuntur, et humida Soli
Exponunt siccanda alibi; lacerata videbis
Hîc ipsis refici a pueris, nova texier illic,
Textaque subereo quà cortice, quàque oneroso
Naviter armari plumbo: sic largior illis
Fons lucri, a tenui possent quam quaerere gleba.
Quamquam ad nos multis aestivo rebus onustae
Femellae hinc veniant quoque tempore; copia lactis,
Ovaque, et omnigeni fructus, et brassica fertur.
Haec ubi distraxere, peculî summula filo,
Tela, aut lemniscis mutatur, et urbe relicta
Lintrem adeunt, remisque ipsae freta caerula verrunt
Praepetibus, sedet ignavus dum puppe maritus.
Rus licet hoc sanis urbem nutricibus auget,
Non tamen utilitas magna hinc, quia agreste puellis
Saepe etiam ingenium infundi cum lacte videmus.
Nam non continuò nutrix illa optima, cui sit
Copia lactis, et oris gratia: laudo benignam
Plus ego naturam, mores, animumque sagacem,
Harum impune avidis presset puer ubera labris.
Ante {Sebasteno} lucem quae sacra Patrono2
Civibus hic jucunda adeo spectacula pagus
Praebet, ut Heraclitus rideret talia, quamvis
In vita risisse negent. Praecedere cernis
Signiferum, quem signa decent, ut ephippia asellum:
Hunc centum fortasse homines (totidemque seorsim3
Vicinis urbi e pagis, quos signifer alter
Primo illi assimilis ducit) nullo ordine, nulla
Militiae, quamvis res [ludicra], lege sequuntur,
Queis vix in triplici mirum semel ignea gyro
Si tormenta crepent, turpem spectante Senatu
Gentis avaritiem, atque ipso ridente popello.
Tum juvat horum aliquos vinosam intrare tabernam,
Dum fora circumeunt alii, multisque Lyaei
Impleri cyathis,mox se se reddere gressu
Nutanti ad socios, teque {Evohe} dicere cantu.
* Haud ita nunc, nam multi altum ut coepere per aequor
Longinquas tentare vias, fortunaque crevit,
Lecta manus juvenum, vestesque induta colore
Uno, eodemque omnis volat haec ad festa, tonansque
Ignivomae strepitu balistae haud pulveris ullum
Luce modum hac pyrii scit, [laetitiae]que tenere.

1.6. De Malpho, {illiricè}Zaton. VI.

Gravosa egressis dextra de parte cadentem
In solem distans haud longo tramite Malphi
Panditur insignis portus, quo tuta carinis
Est statio, et placido subsidunt aequora fluctu,
Cum notus Hadriacum miscet mare, nec sinit aut hac,
Aut illac ratibus procedere. Turbida verùm
Vix ubi composuit melior freta, velivolae uno
Egressa puppes hinc tempore conspiciuntur
Credere se pelago, et cursus iterare relictos.
Hic austro objectus locus est, gaudetque salubri
Temperie, quamquam juga claudant ardua circum
Nam matutinis Eurus refrigerat auris
{Quottidie} autumni per tempora, qui tribus horisI
Magna ubi perflavit rabie, fera murmura ponit.
Haud facies inamoena soli, nam littore ab ipso,
Quà leni incipiunt colles assurgere clivo,
Cuncta tenet late frondescens Palladis arbos,
Mille cados olei dare in annum commoda, baccas
Si bene crescentes oleaginus impleat humor.
Nec verò et vallis quà pars jacet ima supinae,
Egregii desunt fructus, pars venditur urbi,
Pars inopes Cererem obliti vescuntur agrestes.
Sunt quibus in virides salientis rivulus undae
(Quippe scatent multi hîc latices) illabitur hortos.
Uberior qui longe aliis, erumpit ad ipsum
Penè mare: hîc olim frigus captare per aestum
Multae ego consueram protectus ab arboris umbra:
Excisis exin, Cereri structa apta terendae
Constitit hîc moles, plerumque at inutilis, astri
Cum furor Icarii sitientes fervidus agros
Exurit, segnesque rotas depressior unda
Haud agitat: parva ergo viris lucra inde trahuntur,
Vicinis allata licet sic commoda pagis.
Nulla magis pisces, neque certius aequora celant,
Quam sinus hic, nec vile genus stabulatur, et unum.
Pars nassis capiunt, pars retibus, altaque quosdam
Fuscina per noctem taedis ardentibus atram
In {cephalos} armat, queis hîc sapor optimus, et qui
Prorsus abest aliis, quos diversa educat unda.
Saepe etiam huc thynnos adnare videmus ab alto
Aequore, et hîc [aliquis] mage duro cannabe texta
Lina sub aequoreas mittit non vana lacunas.
Quinquaginta focis colitur rus omne sub ipsum
Littus penè sitis, tantum Vaerbiza recessit
Eoum in solem vergens, vix nomine digna.
Ornant tecta locum quoque civica, laetaque multis
Est facies, atque ampla patent, nam condita avorum
Temporibus, proprias cum puppes pagus habebat
Hic quoque, opesque mari referebat navita ab alto.
Hîc ego saepe moram autumni per tempora traxi,
Arrisitque locus; naturae ad munera sed nil
Addidit ars. Quod si pedibus mare propter obiri
Hic omnis posset sinus, et vestigia ferri
Longius, alliceret plures, blandeque teneret;
Nec me vicini stringentem littoris oras
Vano [exerceret] cessantem cymbula motu.
Editiore jugo scatet algidus humor, ab alno 2
Nomen habet: leviorem aliis, potuque salubrem
Quod memorant, puerum hinc urnas deferre jubebam,
Fama nec illius laticis mihi vana reperta.
Incola frumenti penè hîc nil emetit, atque
Area [propterea] siqua est, magis apta choreis,
Agrestes agitant festa quas luce puellae.
Nulla boum videas armenta hîc pascere: vaccam
Siquis habet (sed rarus habet) lac vendit, agellis
Ingeritur dein pingue fimum: nec multus abundat
[Laniger] hîc, multaeque locus neque prodigus herbae.
Hoc ego pauperius nil vidi rure, meaeque
Hîc esto finis, quoniam jam longa, Camoenae.

1.7. De Valle Nucis, {illiricè} Orascjaz. VII.

Occasum versus post Malphum pulcra videri
Intratur vallis: nomen nux plurima patrum
Consita temporibus fecit, nunc nomen inane.
Nam vix quod pueris ludendo sit satis, agro
Nascitur, at quoties bene reddidit annus, olivi
Inveniat ter mille cados mercator emendos,
Cannosamque petens, Barsecinemque propinquam
Hinc parta simili contentus merce recedat.
Namque olearum ingens hic, continuataque sylva
A Malpho incipiens est tractus scilicet omnis:
Rarus honos nunc Baccho, habuit sua tempora Bacchus.
Hîc et succosi fructus, et copia: credam,
Irriguis large quia circumspergitur undis
Ille locus, cui sex saltem, septemve perennes
Natura indulsit latices, quorum utilis aegris
Non unus, parvamque apte appellaveris Idam.
Rure sub hoc magnis statio solet esse carinis,
Nec semel hîc tenuit numerosas anchora classes,I
Quarum aevo non una brevi mihi visa, per orbem
Cum strepitu horrisono feralia bella tonabant.
Olim hujus populi bis denae corpore magno
[Sulcabant] pontum puppes, nunc ille alienas
Penè suarum expers ad ripam accedere cernit.
Durior a pelago ascensus, lapidosaque ducit
Semita, sed terrae pariter prospectus amoenae
Scandentem recreat, partem nam plurima in omnem
Frondentes inter frutices, glebasque virentes
Et domus agricolûm stetit, et quae splendida multus
Hîc tecta exstruxit civis: nil purius aura
Coeli hujus spirare queas. Hîc pluribus annis
Ignatî soboli steterat cultissima villa,
Quò post exhaustos animum recreare labores
Ibant aspectu nemorum {septembribus} horis.
At quia et altera erat pariter vicinior, 2 illam
Distraxere: hercle! Hi melius, queis empta, benigno
Lumine nam Pallas spectant, Pomona, Cereresque.
Utile nec tantum capitur, conjungitur unà
Dulce etiam, hîc vacuum curis quia degitur aevum.
Publica per medium via rus: hac pulcrius ipse,
Commodiusque meis nil optem gressibus, aequa
Nam longo tractu se porrigit, et simul offert
Prospectus laetos passîm terraeque marisque
Suppositi, quà multa meat ratis omnibus horis.
Quem Rhacusanis agrum Nemagnus ab ora3
Rex Epidaurea quondam donarat habendum
Desinit hîc, aptoque illum, quod prima teneri
Urbi coepissent ea praedia, nomine dicunt
Astaream, veterespossis quod vertere terras.
Illarum dominos lex indulgentius ipsa
Respicit, et multos est elargita favores.
Nec rudis hîc populus, nec cultu pauper, et oris
Gratia commendat, vestisque decentia sexum.
Hoc nostrae commune locis penè omnibus orae,
Res ubi, praeter agri culturam, et nautica cordi.
Qua causa huc ierim, nunc accipe, ne mihi forte
Hoc vitio vertas, alienis si te ego rebus
Plus justo hîc teneam patrias audire volentem.
Id mihi Malphaeo degenti rure Rhacusae4
Suasit iter bonus antistes, quem mira tenebat
Cura sui tenuem gregis hanc invisere partem,
Corpore quamquam esset tunc aegrior, accieratque
Qui sibi suppetias obeundo in munere ferrent.
Nos pedites, morbus cui regius, ille caballo
Invehitur. Titan radios vix spargere terris
Coeperat, et multo advectos nos incola sacri
Aeris suscepit sonitu. Post sacra peracta
Auribus ad multam commissa fidelibus horam
Secreta excipimus, sacra et dape pascimus omnes.
Cum sol jam faceret breviores altior umbras,
Illius nos mysta loci, populique magister
Ante fores templi sub tecto, ubi proxima rauco
Lympha cadit strepitu, mensis accumbere jussit.
Postquam epulis exempta fames, mensasque removit
Sedulus, atque opera fervens vehemente minister,
Jucundo vacuas sermone exegimus horas.
Tempus erat sacro pueris jam tingere frontem
Unguine, cum quidam casus miserè omnia turbat.
Namque advectus equo vir se obtulit unus ab illis,
Consilia ad secreta adhibet quos curia patrum.
Pontificem hic subitò occupat, enixeque rogare,
Ut rem differat, et praesens in tempus omittat.
Quippe locuturum se maxima, et illico in {aurim}
Arcani stillare aliquid, mox quaerere, an esset
In promptu quadrupes, socio quem mittat, eundem
Cum nequeat, soleam a pedibus nam amisit eundo.
Hic erat ille, sacro fulgentes murice Patres
Quem curare suas hîc res voluere, quibusque
Relligionis ab almaeauctu stat nobile nomen.
Mittitur illi equus, at sacrum differre recusat
Praesul opus, praestare brevi quod possit in hora.
Advenit interea comes, et cum Praesule munus
Jam functo, secretò agere hic quoque, nec mihi quisquam
Illum Tiresias poterat dissolvere nodum
Nos porta exclusi, submissa loquentibus est vox,
Compositi [vultus] consultò, et denique cuncta
Apparere mihi rem pure posse vetabant.
Hîc ego, quando mihi arcanum expugnare potestas
Restabat jam nulla, affinem Praesulis ipsum,
Qui mihi rem visus subolere, ita tento: quid horum
Esse putas causam adventus, dic oro: Senatus
Ob grave porro aliquid, magnumque accedere jussit.
Da nosse id, nam si ignarum te dixeris, hercle
Haud credam. Ille ideo, qui missos novit, in ipsa ut
Re cras Pontifici certus queat ordo teneri,
Caetera secreti in facto nil esse videbat,
Haec orsus mihi verba. „Fuit, fuit inclytus ille,
„ Auspice qui coepit Lojola coetus, in omnes
„ Diffusus terras, quem Clemens quidquid habebant
„ Templorum domuumque relinquere jussit, et omne
„ Delevit penitus corpus, dicique priore
„ Voce vetat, [causam] servans in pectore facti,
„ Hi fugere licet praeroso saepius hamo,
„ Felici tandem Piscator arundine summus
„ Coepit, et instabili Pax aurea reddita ponto est,5
„ Quem saevi insano miscebant turbine venti.
Tunc ego: summa dies miseris si venit, agetque
Rerum inopes, multosque inter sors dura labores,
Damna etiam quondam sua sentiet orbis ab illo
Excidio. His mage fida Patri custodia summo
Christicolûm, columenque potentius haud erat arci
Vaticanae aliud: non Relligionis amore
Vincebat quisquam, teneram ingenuasque per artes
Moribus atque bonis melius formare juventam
Noverat: hi vitae exemplis illustribus, atque
Eloquii arte sacri magnas cum civibus urbes
Crimine ab omnigeno absterrebant. Una sed auctos
Tot tantisque bonis labes maculabant, ob illam
Et periere, animis dominandi immensa cupido
Hos tenuit, regum haud facile toleranda ministris,
Quo clades, mihi crede, uno de fonte profecta,
Quidquid mox mendax sparsura est fama per orbem.
Sed tempus veniet, cum tot labentibus unà
Praesidiis [scelerum] se turba effundet Averno,
Et modo quos delent, fors delevisse pigebit.
At quid ego haec ultra? Jam desine Musa. Relicta
Valle nucis, petitur Malphanum,et jam sole caduco
Adveniens vesper sua quemque in tecta reduxit.

1.8. De Cannosa illyrice Taersteno VIII

Post [Nuceam] sequitur vallem Cannosa, salubri
Coelo et aquis gaudens, et in aestu mollibus umbris.
Hoc ego cum sociis, parvo vectante phaselo,
Visere rus ibam, meritò quod Gozzea dici1
Villa potest, quodcumque soli nam hîc aspicis, illam
Ad gentem spectat, pauca excipe. Ad ostia portus
Gravosae ut linter devenerat, ecce tumentes
Plus nimio undas iracundum cernimus aequor
Erigere. Experti nautae cum apellere tutò
Saxosum, portuque carens nos posse negarent
Ad littus, Malphum ingredimur, dapibusque refecti
Ultro viam aggredimur pedibus, minus utque molestus
Quintili sit mense calor, de corpore veste
Detracta, impositaque humeris arcemus acuta
Palmite vitigenae radiorum spicula frondis:
Tum laeti agrestum cantantes carmina ritu
Tendimus, et sensim sine sensu absolvitur omnis
Semita, mox paulum in molli consedimus herba.
Blanda loci facies, nulla hîc inculta videri
Gleba erat, acclinique jugo revolutus aquarum
Rivulus in virides hortos manabat, et idem
Agricolis pagi pariter frumenta terebat.
Vidi aedes dominique loci, et viridaria laeta,
Neptunumque undas jaculantem e dente [trisulco],
Quaeque capit laticem affusum de marmore concham
Ingentem, vidi [pariter], nil abfuit unum
Praeter herum, nobis nam villiicus omnia monstrat.
Cum duplex, riguae quae margine consita ripa est,
Surgeret immanis platanus, quae grandior imum
Metiri ad truncum nos quidam incesserat ardor.
Ut quini circum ductis hinc inde lacertis
Sepsimus amplexi, vix suffecere obeundae2
Brachia. Non tanta [agricolûm] hîc vis degit, ad umbram
Quanta illius adhuc facile considere posset.
Haud minor hac quercus pariter mihi cognita mole
Non procul hinc: tanta est majestas scilicet illis
Arboribus, solaeque nemus formare videntur.
Vera tamen sunt sylva oleae, queis cuncta tenentur:
Rite illi agricolae culturam adhibentque, sciuntque
Praeclare, quidnam resecent, quid in arbore linquant
Palladia, multique vocant, ut talia discant
Mox ipsi: haurire a doctis rerum utile semper
Notitias. Quae natae illic, portantur in urbem
Praestantes {cynirae}, tum fraga, ac cerea pruna,
Atque alia egregium servantia poma saporem;
Nec non unde sibi primaeva ab origine nomen
Pagus habet, gracili de canna nunc quoque crates
Siccandis uvis [texunt] ac ficubus aptas.
Non injucundam speciem rus exhibet, alto
Si praetervectus quis spectet ab aequore, sparsa
Namque hac, atque illac apparent candida tecta,
3 Et Viti templum haud ignobile, et addita templo
Turris, fonsque maris miscens se argenteus undae.
Hîc gemina mora facta mihi cum luce fuisset,
Ad Barsecinem me adduxit tertia, ubi Annae
Parthenidis matris recolit festa annua pagus.
Semita dum fuerat per planum, ac commoda, mulo
Me patiebar agi, sed cum salebrosa deorsum
Ducere coepisset, descendi, atque ipse capistro
Mulum per cautes, ut tutius esset, agebam.
Frondescens tum sylva mihi mediocris aditur.
Hîc quercus inter turba ingens, [agricolae] pars4
Nostrates, pars qui caligas huc sutor agrestes
Urbanus tulerat, nec longa in pectora barba
Demissa Morlachi aberant, clamore replentes
Haec loca, dum mercis genus haud divenditur unum.
Hos ego, [femellas]que ejusdem gentis in orbem
Ducere mox choreas vidi, quos horrida setis
Pectora contectos ac brachia, ni pede capris
Vidissem absimiles, nec bina assurgere fronti
Cornua, pro Faunis agrestibus, ac Satyriscis
{Accepsem} facile: tantum instar in artubus horum est.
Hinc abeo, et geminis, ad quos locus attinet omnis,5
Invisis dominis ad collem deferor, unde
In mare prospectus late patet, utque videbam,
Quod multa hac illac arbuscula surgeret, ibam
Visurus propius, quondam genus, utque rigentes
Juniperos esse agnovi, tum protinus illud
In mentem rediit, visum quod saepius, hujus
Nempe loci pueros hîc scabro a cortice lectam
Vendere {sandarachen} nostrae pictoribus urbis:
At satis haec, levibusque modum jam imponere tempus.

1.9. De Pagis vulgo dictis Superioribus, deinde de terris [quae] sub Slanensis comitatus nomine comprehenduntur. IX.

Asperiora situ describere carminis ordo
Me loca nunc, populosque jubet percurrere agrestes.
Longus ab Osonico Slanensia littora ad usque
Materies mihi tractus erit, cui accedet et alter
Longior, horridiorque, novas quem dicere terras
Coepimus, ex quo abiit vetus incola: non ego multis
Haec peragam, longoque morer sermone legentes.
Montosa haec omnis regio plerumque, et in Arctos
Quà flectit, gelidis magis est objecta pruinis.
Rara Ceres seritur, veniunt felicius illicI
Hordea, sed multa passim juga consita vite,
Serius etsi illis coquitur vindemia saxis.
Hîc ego nec numerum referam, nec cuncta locorum
Nomina, cursim aliquos attingam, teque rigenti
Gromacjaimpositam saxo, quae docta tenaci
Fingere vasa luto figulos agrestibus addis,
Aptior ut gemina veniat tibi victus ab arte;
Nec te Cliscevium sileam, aut te [Gljubcia] tellus.
Ut verò haec [illi], propria quam voce vocamus
Morlacham, durae loca sunt contermina genti,
Multum illi et noster par incola, moribus asper,
[Incultus]que nimis. Quoties sale navis onusta
Ingreditur portum, pagis accedere plures
Agricolae ex illis, suus ordo ut cuique, jubentur
Ad loca vecturi, Turcae unde imponere equorum
Commodius dorso, et confestim abscedere possint.
Nempe datum hoc nostrae pridem urbi, ut proxima quaeque
A nobis regna accipiant, pretiumque vel ipsum,
Quo coemant, per nos decernitur, ubere quaestu.
Nunc age, quandoquidem prope in omnes foemina luces
Plurima ab Osonico venit huc, exilia quaedam,
Quae vidi, expediam fors arrisura legenti,
Hic licet urbe locus {distantior}, et via longe
Aspera, per salebras incurvae fasce feruntur
Ad maris Umblaei devexum littus, et inde
Portitor, accepto naulo, ut traduxit in oram
Littoris oppositi, duo rursum ad milia passûm
Incedunt, quae verò illis, nunc accipe merces.
Sarcina prima humeris est tantum straminis, apte
Ut queat inferior repleri culcita, paucae
Aridulae accedunt frondes, et ligna, manuque
Inseritur qualus modo simplex, et modo duplex,
Quos replere ovis, mos caseolisque, rotunda
Vimine de lento quos fiscina texta coercet.
Ast alias saccus teneri quoque germine caulis,
Asparagis, betis, vel2 rapis fertur onustus;
Nunc turdos, pedicis si vel puer, aut leporem vir
Coeperit, adjiciunt oneri, et {beneolens} apiastrum
Saepe ferunt etiam, quod vendant pharmacopolis,
Quosque sua struxere manu rhombosque, colosque:
Exigui cuncta haec pretii, et sic parva peculî
Summa redit miseris, apprime stramine in urbem
Cum solo venere graves, ut ob illa laborem
Longae adeo subiisse viae mirere; beatas
Se tamen hae reputant, si possit ab aere recepto
Plena oleo flavente domum vesica referri.
Non longe hinc pagus, terraeque a nomine Petri,
Quas dicunt: Slavi quondam voluere rapaces3
Adjecisse sibi: rex lite Uroscius illa
Aequius expensa nobis firmavit habendas.
His ego sed missis Slanaeas jam invehor oras:
Commodus hîc nautis aperitur portus, et omnem
Penè locum hac [illac] cinxere haud vilia tecta.
Pauperis hîc soboles Francisci degit, et Aedem
Divus habet Stridone satus, nostrae [inclyta] gentis
Gloria. Non cultu hîc horret sic incola agresti,
Ut reliqui, qui circum habitant, queisque imminet alto4
Vertice Tmorus, Olympo audens, et Pelio, et Ossae
Aemulus ostentare caput: feliciter illis
Collibus et pingues oleae, vitesque coluntur.
Nec verò et moros illic oblita virentes
Inserere est solers industria, et aurea nentem
Stamina vere novo incumbunt educere prolem.5
Emolumentum ingens, nam multo et serica in urbe
Venduntur pretio fila, et sibi foemina partem
Servat, qua summas fluitantis cycladis oras
Pingat acu, mos ut priscus gestare, colore
Fucatis roseo filis, croceove. Sed artis
Nauticae eos longe, cui se se addicere gaudet
Incola, quaque adeo valet, experientia ditat.
Ast alio quam major opum vis tempore, magnas6
Cum triginta rates, atque amplius unus habebat
Hic locus, et regi {servibat} Ivelia Ibero7
Missus in Angligenas classis pugnare magister!
Cujus mox suboles Comneno tradita nuptum
Pulcra Helene, ut ratibus genitor post proelia quassis
Slanaeos subiit portus miserandus Alexis,
Qui, nisi Thrax spoliasset avos, sua regna teneret.
Nunc age, quo sponsae genitor sit sanguine cretus,
Expediam. A proavis genus huic Bosnensibus, olim
Quos de se meritos gens Cotromana superbis
Nominibusque una, atque agris ingentibus auxit,
Adjecitque urbes geminas sibi regia jura
Pendentes; ferus at Bosnam ut Thrax occupat armis,
Omnia disperiere levis fumi instar, et ad nos
Concessit dives titulorum, atque indigus aeris,
{Terrai} in parva servans sola vasta papyro,
Queis modo vel tenuis longe praestaret agellus.
Haud alia Arcadicae pastorum praedia turbae
Esse videmus, et a longo quos tempore nobis
Roma assignavit Tegeaeos prodiga campos,
Hos fera Threiciûm nunc ungula pulsat equorum.
Hic locus emporium Turcis, frumentaque vendi
Egregii quondam generis sine fine solebant,
Nunc et rara illis, et deteriora feruntur,
Carior atque omnes annona evadit in annos,
Causa mali assiduò spargens bella impia Mavors.
Huc qua Virgo die terris post fata relictis
Sidereas invecta domos radiantis Olympi,
Multus ab urbe venit festa ad ruralia civis,
Mercatusque haud vile genus celebratur, et omnis
Indulget genio pagus, dum laeta resultat
Pulveris ad pyrii strepitus in collibus Echo.
Mos etiam dulces tunc est agitare choreas
Fistulae ad agrestis sonitum, cantusque ciere;
Laetitiaeque dator reduces comitatur in urbem
Bacchus, agente ratem sanae vix remige mentis.
Hîc quoddam propriumque loci, multosque sapore
Quod grato delectat, ab ovis, caseolisque,
Queis lac accedit commixtum melle, placentae8
Fit genus, et mitti dono solet urbis amicis.
Ulteriora sequi sed jam loca tempus, et orae
Illius breviter reliquum percurrere tractum.
Janskamaris sinus est, statioque minoribus apta
Navigiis, illuc pagis e pluribus unà
Conveniunt urbem petituri, octavaque quaevis
Ad nos adducunt agrestem Sabbata turbam.
Alter ei similis, Dolli quem nomine dicunt,
Est sinus, isque etiam percommodus: inde feruntur
Gravosium, pedibusque viae quod restat onusti
Permultis humeros rebus, quas vendere portant,
Sive e condicto dominis, donove daturi,
Conficiunt; nec res sane injucunda tenellis
Non sine balatu centum comitantibus haedis
Intrantes urbem aspicere. Acceptissimus his fit
Caseus [similis] cono, nam quatuor apte9
Diviso in partes norunt includere ligno:
Hunc sparto innectunt, qua latior, inde per ignem
Trajiciunt, summasque jubent nigrescere partes,
Unde novus sapor adveniat pergratus edenti.
Nec verò, quamvis deserta haec littoris ora,
Negligitur penitus piscatio, Lissatiique
Incola subjectum descendens ad mare captu
Sardarum hac etiam fit dives in aequoris unda.
Lanae erat haec multum regio olim, ac mellis abundans,
Nunc minus, ut coepta est industria, amorque laboris
Imminui. Quid enim videas modo? Ludere talis,
[Fumificae]que dies haustu consumere frondis,
Vina haurire, lyraque insulsos edere cantus:
Cura viros haec vana tenet, vix caetera curant.
Foemina plus illis certe valet, et nisi terram
Haec foederet rastris olus insertura, gregique
Lac premeret, neretque domi sua pensa, nec unctos
Illi ederent caules, tegerent neque vestibus artus,
Venalisve ullus ferretur caseus urbi.
Horum ego, cum senio {effoeti}, morbisve, petentem
Haud unum parvae stipis aera per ostia vidi.
Scilicet hoc coepit contingere, rusticus ex quo
(Usque novam execere insuetis obfuit artem)
Qui fuerat, voluit fieri institor, atque bovilli
Cum Turcis ausus pecoris commercia inire.
Permultis haec parva scatet provincia pagis
Praecipuos obiter memoro, nam barbara centum
Nomina quis latio resonantem carmine ferret?
Cepicuchi vicus non contemnendus, eòque,
Finitimis quoties accessus liber ab oris,
Mercatus causa Turcae sine fine feruntur.
Corrupto at coeli tractu cum tabida pestis
Se in terris aperit Bosnensibus, hic locus omnis
Castrorum in morem vallis cingentibus horret
Ordine tergemino fixis: vigilantia fines
Assiduo obtutu servat noctesque, diesque:
Nec cessatur, ab ima omnis ni stirpe revulsa
Saeva lues jam nulla sui vestigia liquat.
Hîc mediocrem etiam, et sementi rusticus aptum
Campum habet, hîc scabro de pumice prosilit unda,
Optima potu, ipsoque placens vel nomine priscis,
Lumine nam cassi optabant requiescere juxta,10
Unde sepulcrorum nunc est tot cernere moles.
Hîc mihi cordatus forte ut narrabat agrestis,
Post paucas traducendam solemniter horas
Aspectare novam me sponsam posse, rogavi,
Conjugii ut patrios mihi panderet ordine ritus.
Tres leviri tecta ad sponsae (tunc ille) sub armis
Signifero incedunt [praeeunte]: ut limina clausa
Inveniunt, pulsant. Quae causa accedere jussit,
Poscit {herus}. – Poma ut demus tibi, tuque puellam.
Queis ille, hinc aliò vos gressum avertite. Pulsant
Illi iterum, atque iterum, tum janua panditur: arma
Ille jubet poni, sponsam hi sibi tradier ante.
Ut dedit ille, exuti armis dant poma, simulque
Dignior hanc {levirûm} dextra accipit, atque ter actam
Se circum in gyrum ducit. Post talia mensis
Accumbunt, dapibusque refecti pocula siccant.
Flammeolo velata caput tum virgo pudico
Hos inter graditur media, ad templumque feruntur.
Hîc sponsus, magna comitum stipante caterva,
Expectat venientem: ut sacra in foedera ritu
Solemni dextras junxere, en altera turba
Pars in equis, multi pedites reboantia crebro
Tormenta explodunt strepitu, ad sponsaeque penates
Approperant: ruralis ibi convivia pompa
Exstruit, haud aries unus torretur, et ollis
Secti membra bovis fervent in grandibus: offas
Immanes Cereris coctae, innumerasque lagenas
Expediunt [Bromio] plenas, centumque vocati
Vescuntur, potantque, et quicumque advenit ultro.
Iam mensa instruitur, nurus hanc inscendit ab uno
Margine, mox pedibus spondam percurrit ad imam.
Assistit paulum illa epulo, nec vescitur, exin
Cum leviris capit illa dapes, aliaque recumbit
In mensa. Ut saturi, dotalisque arca puellae
Vestibus omnigenis, tela et [Memphitide] dives
Panditur, huc dona [iniciunt], ut cuique libido,
Lemniscos, strophia, et nummos: hanc quatuor aevo
Florenti juvenes pendentem hinc inde duabus
A trabibus portant alacres: nova nupta marito
Tum primum sociata venit: turba omnis euntem
Ad sponsi sedes pyrii inter murmura crebra
Pulveris, et citharae sonitus ac carmina laeta
Prosequitur. Postquam intulerunt in limina gressum,
Hîc omnes laute coenant: nunc accipe, quales
Post coenam ritus. Posito sponsus pede dextro
In dextro sponsae mucronem desuper ensis
Imponit, capuloque super stat dextera sponsae,
Quam dextra tegit ille sua: bona verba parentes
Tum gemini dicunt, crustisque ad quodlibet omen
In caput infligunt sponsae cerealibus ictum.
His actis, nuptam matrum non una, patescunt
Queis arcana thori, et Cypriae mysteria divae,
Ad thalamum adducit, pugnandique edocet artem,
Ne sit virgineo obluctari dura pudori.
Hanc ubi composuere thoro, sibi ut ostia pandant
Exclusus juvenis rogitat bis, terque magistras.
Pandimus, at quid erit {praemî}? Tunc ille daturum
Se quiddam promittit, et his abeuntibus intrat.
Post noctem exactam, claro cum lucifer ortu
Fulsit, aquam manibus levirorum sponsa ministrat,
Dein in amicitiae signum parat oscula, contra
Haec illi vitare fuga, nam turpe putatur
Oscula ab hac capere, amplexu quae fota recenti est.
Pompa haec conjugii, hi ritus, nec plura locutus
Me liquit, coepti at revocat me carminis ordo.
Lissatium in media penè hac regione locatum
Non aliquo clueret sine nomine, magna lacuna
Ni stagnantis aquae (portat grex inde) jaceret.
Non semel haec coeli puras spirabilis auras
Infecit, tremulam adducens in corpora febrim.
Populea antiquum quae servat ab arbore nomen
Hoc est Topolea in tractu, cui adjungit honorem
Nunc quoque quod vivo sit populus adsita fonti.
Rusticitas his magna locis dominatur, agresti
Longe omnes feritate alios Imotiça vincit.
Haud alibi plures scelerati, nec caput unum111
Damnatum ex illis furca, exiliove; feruntque,
Cum moriens quidam sua crimina mystae aperiret,
Hoc prae aliis fassum (peteret ne spiritus Orcum)
Clam sibi Turcarum in vita bis quinque necatos.
Haud alias gestat vestes hîc foemina, quam queis
Morlachas uti aspicimus: caput utraque nummis12
Exiguis ex argento, in formamque venustam
Dispositis ornare solet: nova nupta tiarae
Hanc speciem assumit, mox deserit: haud [Erythraeis]
Ornatum hunc mutent gemmis: nitet uncta butyro
His coma rancidulo, tum longo limite odoris,
Quà tenuere viam, sulcum post terga relinquunt.
At quid ego foeda haec? Si quae potiora supersunt,
Haec vestigemus potius. Smocovglja quod olim13
Quid majus fuerit, quam nunc, mihi nobilis ille,
Antiquusque lapis dudum hoc effossus in agro14
Vix dubitare sinit, quo vir flet funera raptae
Conjugis, heu! Sexti sibi raptae in tempore lustri.
Hunc ego Sorgiadae suasi hinc ut tolleret, olim
Ne rudis agricolae saevo confrigeret ictu
Malleus, hincve aliquis peregrinas ferret ad oras.
Hic possessorem contentum munere reddens
Abstulit, urbanaeque domus in pariete fixit.
Hic Rhacusanae tractus prope tempore eodem,1515
Quo Stagnaeus ager {ditioni} accessit, uterque
Verùm pestifero {Manicheae} dogmate sectae
Infectus, Monachorum animis quod inhaeserat alte,
Imbuerantque rudis facile quo pectora vulgi.
Nostri, ne infandus per gentes serperet error,
Quo geminam rerum Causam illi, Principiumque
Jactabant duplex, jussere has linquere terras.
Mox quia se questi non tantum a sede moveri,
Sed, queis vivebant, rebus privarier ipsis,
Foedere sancitum, vis certa pecuniae ut illi1616
Annua caenobio, quod tum petiere, daretur.
Dimidia allata nunc parte numismatis aurei
Hanc capere hi veniunt (confertur quippe relictae
Nos penès haec parti) : rectè hoc, ne indutus amictum
Quis Monachi, barbamque gerens illuderet urbi.

1.10. De Civitate Stagni, Arce, et locis Stagno Proximis. X.

Nunc bimari me Musa jubet dare carmina Stagno
Nam me hic detinuit geminis prope mensibus olim
Isthmus, et egregie placuit, quod commoda victu
Inventa hîc sedes, et amantibus otia Musis.
1 Longum iter, et facile pariturum taedia, ni sit
Vel socius tibi, sive libet, quo tempora fallas.
Namque Elaphitas ubi post terga reliqueris, alter
Est tibi praeterea sinus arctior ingrediendus
Per freta vicinas inter currentia terras,
Quo tandem emenso, propiusque ad littora vectus
Impositam rigidis videas sub montibus urbem,
Sic tamen ut campum liceat spectare patentem
Ante urbem, et colles, qui dissociantur, apricos.
2 Hanc Marsi e veteris (positi illa in sede, minoris
Arx ubi nunc Stagni) perhibent crevisse ruinis,
Et Staeum antiquos dixisse has nomine terras.
Quidquid at hoc, longo subjecta a tempore nobis
Haec regio, et quascumque vides ibi surgere moles,
Nostrorum vigilans Patrum aut industria struxit
Funditus, aut multum priscis adjunxit honoris.
Hujus prima loci, novus huc si veneris hospes,
Te frons decipiet, nam porta et nobilis urbi3
Praefixa, et carmen decorat quoque nobile portam.
Verùm his haud pariter respondent caetera, quaeque
Visere sperabas, minime aspicis, area namque
Parva urbi, atque, minus capiendo [quae] apta, figurae,
Rara domus, templumque triplex, populique viritim
Quodque caput facile numeres, nam parvus; at hujus
Egregias terrae fruges consumere natus.
Exiguo hîc pretio bene vixeris, ostrea, vinum,
Lac, haedos facile, frumentum, oleumque parabis,
Multaque praeterea lautos spectantia ad usus.
Tempore certo anni paulò est corruptior aer,4
Nec coeli vitio tribuendum: hoc efficit ipsa
Didita in alveolos campi pars plurima (quamquam
Causa mali et Naro vicinus, stagnansque) ubi lentae
{Thetyos} unda jacet sale commutanda marino,
Intempestivis pluviis ni solverit auster.
Horum nunc numerus multo amplior, aera quotannis5
Hoc ut crescat opus, large praebente Senatu.
Magnifice hac auctum tenus est, regaleque quiddam
Jam nunc visitur esse, futurum at grandius olim:
Et licet illa seges nunc longe ditior, ante
Quam fuit, [externum]que etiam sal multa quotannis
Hîc ratis [exoneret], vix sufficit, advenientum
Otmanidum e terris vis tanta accedit equorum.
Patricio incumbit vendendi cura, tribusque
Demandata viris cura altera, ut omnia, ad illam
Quae rem pertineant, expendant naviter, atque
Sollicite reparent, si quid vitiaverit aetas.
Nec satis, ast illuc lex praecipit ipsa, per omnes
Ut semel accedant annos, cum mollior, atque
Unà opibus dives variis pars incipit anni.
Addicti officio veniunt, pariterque ministri,
Et plura utiliter curant; sed et octo diebus
Indulgent genio: merces ea sola laboris,
Multaque nos penes et patriae impenduntur amori.
Hanc sine Praetoris permissu antiquitus urbem
Haud ulli fuerat peregrino intrare potestas,
Fas modo, nam causae jam cessavere vetantes.
Illi multa loco accedunt munimina, et altis
Undique {praecintus} muris: erexerat olim
Immanem contra, praedantemque omnia gentem6
Cura Patrum tectura suos: terrae illa, marisque
Horrendus fuerat terror, nec saevior ulla
Pestis, et ira deûm Illyricas penetravit in oras.
Illa Liburnorum e terris excurrere primùm
Coepit, ubi fortis nunc Segnia surgit in auras,
Vixque ea colluvies post saecula multa recessit.
Ut paucis mediocre solum lustravimus urbis
Passibus haud fessi, celsas ascendere in arces
Cura tenet cupidum, prospectum et quaerere in agros
Suppositos, ubi laeta Ceres, Pomonaque {foetus}
Non bene vincenti possint opponere Baccho.
Moenia {deinc} urbis, pinnis qua ornantur acutis,
Arcta peragravi, per quae deductus in arcem
Exiguam, in summo quae constitit urbis, ut inde
Multis descendi gradibus, mediocre sacellum7
Inviso: hîc tabula egregii pictoris, adimus
Hinc duo quae superant delubra, hoc nomine Blasi,
Illud Pontificis Myraei nomine, primum
Stagnaei sedes est inclyta Praesulis, ex quo urbs
A Corcyraeo distracta [antistite] coepit
Fulta suo pastore regi vigilantius: aedes
Non haec ampla satis, sacro sed splendida cultu.
Hinc aliud subeo {phanum}: pars laeva legendum
Hoc dabat, e coetu Francisci bina jacere
Corpora ibi indigetum, patria qui Sardus, et Anglus.8
Sed vel murus habet, vel non, calx eruta muro
Dicitur aegroto deducere corpore febris
Id genus horrificae, cui subjacet incola. In urbe
Nil aliud mihi praeter aquam laudabile visum,9
Quae tribus ampla tubis chrystallo purior usque
Defluit, atque brevi [vesicam] permeat hora.
Unicus hic fons urbi, at sufficit unicus, extra
Qui fuit alter, in imum aliquot depressus ab annis,
Fors aliqua quia parte jacens corrumperet auras.
Sed me rura vocant Stagni, gratissima rura,
Quae toties et equo, et pedibus lustrare solebam.
Parthenidi sacrum vidi hîc ante omnia templum
In campo positum, campestris et inde vocatur
Parthenis ipsa, domusque suos haec servat honores.(10)10
Dein facili ascensu parvam ducebar ad aedem,
Quam sibi delegit gnara in certamine docto
Vincere Virgo sophos. Habitant hîc, sacra puellae11
Virginitatis amant quae vincula, non tamen omni
Tempore, sed facilis donec fortuna maritum
Obtulit. In parvae inducunt nos limina sedis,
Et curant dape, paupertas quam munda sinebat,
Lacte novo, et cerasis, regio haec queis affluit, albis.
Visa ut multa soli mihi pars, subit altera cura
[Aequoreos] lustrare sinus, et discere quali
Astu his egregios pisces venentur in undis.
Inspecta haec cupido pariter: vasti aequoris exin
Prospectum petii, capiendis multa ubi sardis
Navigia insomnem tacitae per tempora noctis
Dant operam. Late piceo sub lumine ponti
Ardebat pars illa omnis, quà rauca propinquae
Saxa sonant Melitae, multorumque ossibus alba.
Divisis sorte ante locis hoc retia tractu
In fluctus dat quisque suos, neque finibus ulli
Praescriptis exire licet; lex provida, ne sint
Jurgia piscantes inter, sic cavit: ab alto
Saepe mari attollens se vasto corpore delphin,
Dum pavidum insequitur pecus, insidiosa subire
Retia, et includi centum fugientia cogit
Agmina, praeda ingens te scilicet haec manet omnis.
Verùm triste malum delphin quoque, nam mare pisces
Id linquunt penitus, quo saevum id degere monstrum
Noverunt, capiuntque fugam. Quid, si ipse feratur
In lina adsiliens mago impete? Proh! dolor, hirtis
Artubus haec lacerat, vixque est reparabile damnum.
Nec non immanes aestivo ubi sidere thynnos
Deprendunt, loca saepe adii. Cum caerula cori
Frigidulis crispant alis, [jaciuntur] in altum
Retia, praeda viros tum numquam eludit hiantes.
Cymbam implent alacres, remisque, aut praepete velo
Rhacusam approperant, ubi totus venditur horae
Momento piscis, tantus tenet ardor edendi.
(12) 12 Vestales, septemque Viri donantur, et urbis
Rector; membratimque etiam dissecta salitur
Pars haud exigua: hanc siccant, {hyemique} reponunt.
[Escam] aliquis paulum a coxa distare suilla
[Hanc] mihi laudavit, laudarim parcius ipse.
Mille quater passus, sinus est mihi visus, ab undis
Bistrina cui nomen vitreis, tum proximus alter (13)13
(Illyricè appellant Kuti) qui se intima terrae
In spatia insinuat: numquam hîc iratior undas
Neptunus saevo potuit miscere tridente.
Ergo omnis locus, anfractu qua littora longo
Se sinuant, conchis insternitur, [omnigenaeque]
Nullum hoc fertilius possis mare visere testae.
Longe hîc dissimilem celant noto ostrea succum,
Pontificumque queas lautis apponere coenis.
Haec licet assiduò quernis haerentia ramis
Incola divellat, cymbasque huc vectet onustas,
Hoc manet immortale genus, nam multa quotannis
Milia ramorum jussi demittere fundo,
Queis nova adhaerescat soboles, dum grandior omnis
Interea, quae sola sapit, concedit in escam.
Huc, quoties ad nos illustrior advenit hospes,
Adduci a Patribus solet, ut jucundius ipsum
Oblectentque virum, contentusque urbe recedat.
At mihi prae pulcro sordebant omnia campo,
Quem cunctis ego deliciis facile illius orae
Praetulerim, nam vectus equo pulcherrima rura
Aspicis, et gemini faciem hinc, atque inde Profundi.
Nobilis a vino pagus, quem dicere versu (14)14
Patria vox vetat, huic ponit spatia ultima campo.
Hîc cursus mutatur equis, aliisque reditur
Tramitibus, parvi si ad moenia tendere Stagni
Quis velit, ut nos illud iter confecimus, arcem
Namque hanc continui per propugnacula muri
Adjunctam volui quoque visere. Plurima in ipsis
Testa jacet portis, res utilis Ostracismo,
Cecropidum nostro si tempore poena rediret.
Ingredior, laevaque gulae de parte trophaeum,
Cui locus haud illic, stomachans post terga relinquo.
Patricium hîc juvenem, qui arcis Praefectus, adimus,
Quocum particulam jucundè exegimus horae.
Tum portum petii, qui commodus, attamen amplis
Huic nil cum ratibus commune, minora frequentant
Tantum navigia oppositis venientia ab oris,
Quà Naro in Hadriacas praeceps evolvitur undas,
Nec minor accessus nostris, quae proxima mittunt
Littora. Quondam etiam Stagni majoris ad urbem
Cernere erat portum mediocrem, quò sale onustae
Magnae accedebant puppes, oppletus arena
Qui modo, 15(15) Brozzeasque ultra haud permittitur oras
Decrescente salo majoribus ire carinis;
Cymba minor sal inde vehens in littore ponit.
Verùm haec ipsa, maris medio ni tramite prudens
Carpat iter, defixa vadis haerebit in imis.
Sic tempus veniet, pedibus cum forte licebit
Hinc Stagnum petere, opponat ni publica ad illud
Quid {remedî} cito cura malum, quod crescit in horas.
Ad castrum redeo, teres illi forma, Coronae
Majores apto voluerunt nomine dici.
Bellica habet tormenta locus, sed caetera desunt,
Quae bene dispositae sibi poscunt scilicet arces.
Excubiae in muris prope nullae in tempora noctis,
Invalidus, rarusque meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia foeda,
Omnia {squallida}. Brozzeas hinc reddor ad oras:
Namque hîc degebam potius, quia purior aer,
Fasque erat hinc cymbas ultro, citroque meantes
Aspicere, atque illinc superato colle patebat
Hadriaci pars multa Sali, Meliteque propinqua.
Hîc aliqua haud reticenda mihi, quae proxima Stagno
Sunt loca (nam semota sequens dat noscere carmen)
Hodiliae primùm, quem jure suburbia Stagni
Dixeris, est pagus vino laudandus, et ostreis:
Proxima in occasum Duba est, elataque fluctus
Respicit aequoreos, sequitur Poniquea longis
[Terrarum] gaudens spatiis, atque ubere gleba.
Contra ex adversa parte aequoris Osclea parvo,
Stupaque respondent Stagno, ostriferaeque lacunae,
Utraque post montem tamen abdita nec videt aequor,
Nec pretiosa coloni inopes conchylia mandunt.

1.11. De Puncta, seu peninsula Rathanaea, Illyrice Ràt, Et de Sabioncello, Illyrice Peljezas. XI

Longa mihi tellus, Stagni quae clauditur isthmo, (1)1
Quamque Rathanaeam mos dicere {chresonesum},
Describenda manet: nostrae hic est ultimus orae
Terminus, hac fessae sistent in sede camoenae.
Nunc ego vellem equidem memorare ante omnia, quinam
Hunc populi tenuere locum, et quo nomine dicti,
Pilarii hi veteres an sint, potiusne Pleraei,
Tum regioni ipsi fuerit quid nominis olim,
Hyllis, an Onaeum vocitata: at cum omnia caecae
Haec caliginis in nebula videantur egere
Lucis adhuc, aliis ego perscutanda relinquo.
Sat mihi si memorem, quae sunt modo nomina, quique
Est hodie rerum status, et quae forma locorum.
A parte hanc austri rauco fluctu alluit oram
Hadria, ab opposita quantum se porrigit usque
Ad Stagnum, interior placido sinus aequore lambit,
Ipse quoque Hadriaci pars haud disjuncta profundi,
Quodque huc praecipiti Naro defert impete fluctus,(2)2
Inde Naronaeus sinus audit: tota feroces (3)3
Ora haec enutrit populos, Macarica quorum
Est regio caput, et Krainae quae nomine nota.
Nostri saepe homines illuc (nam transitus hora
Exigua fieri ille potest) illique vicissim
Ad nos adveniunt, varia ut commercia jungant.
Aequore nil illo piscosius: his acipenser,
Dentexque, et quidquid praestantius in grege Prothei
Expatiatur aquis: verùm haec magis apta voraci
Inservire gulae, licet ipsa haec parcior est qui
Exsiccet sale sparsa prius. Sed lucra quotannis
Sardarum ex uno piscatu immensa trahuntur.
Incipit hic primi sub tempora veris ad usque
Circiter Octobres idus, noctesque per omnes,
Cum vel luna latet, modicam vel splendet ad horam,
Ardente assiduò taeda, semperque novatis
Ignibus allectos luce illa in retia pisces
Ire vident, plenasque trahunt ad littora cymbas.
Tum sale perfundunt, inque aedibus ad mare structis
Interdum ter mille cados, pluresque reponunt,
Navigiisque Italae portant divendere genti.
Prae reliquis hac merce locis, hanc dum excolit artem,
Tarpanium ex humili crevit, factumque opulenti
Hospitium est populi, semperque augescit habendo.
Ad Boream oppositus locus est, multumque frequentat
Dalmata, seque juvant in rebus mutùa egenis.
Non ego cuncta meis hujus loca versibus orae
Complectar, memorabo aliquot, sed plurima mittam,
Ordine nec certo peragam. Tu Jagnina carmen
Prima aperis, populo namque et numerosius aucta es,
Nomen et ipsa viro, qui late his praesidet arvis (4)4
Adjicis, hoc pro laude unum tibi sufficit omni.
Ossobiava (5) 5 mari pulcra imminet, unde solebant
Haud multum a pario abludentia marmore saxa
Nostri [olim] resecare patres, altasque columnas, (6)6
Queis urbis sufulta Aedes est publica nostrae,
Novimus excisas hujus de viscere rupis,
Quae modo neglecta, et malleo cessante quiescit.
Insigni gaudet delubro Cunna, dicavit (7)7
Incola Parthenidi collecto ex aere piorum;
Utque foret sacrae cultus reventior Aedi,
Francisci assèclis data cura, et commoda sedes
His posita, ut populorum per {relligiosa} juvarent
Munia, et exemplis vitae, verboque docerent.
Haud procul hinc dum lento olim vestigia gressu
Per vicum incomitatus ago, mihi perculit aures
Immanis subitò gemitus, confusaque flentum
Murmura: sisto gradum, ingentemque ex aedibus ecce
Prodire aspicio turbam maesto ore dolentem,
Prae magno et tacitam luctu, juvenisque cadaver
Ferri exangue humeris; claudebant funeris agmen,
Qui Cereris coctaeque ferunt magno orbe placentas,
Fumosique cadum repletum nectare Bacchi.
Ut templum ingressi, feretrum posuere: sacerdos
Divinam rem primùm obit, hinc pro manibus orat.
Infertur tumulo corpus, rursumque precantur,
Ut posito sit terra levis: tum in cespite molli,
Inque sepulcreto comedunt, potantque, placentae
Parte sacerdoti missa, Bacchique lagena.
Hi dum abeunt, mystã aggredior: dic quaeso, quid omnis
Illa manus? Tantumne sui, an se miscuit illis
Unà externo aliquis de sanguine? Quid sibi in ipso
Tot, tantique volunt ululatus limine tecti?
Qui subeunt onus? Atque hujus da caetera pompae.
Tunc ille: aeternus simulac cui lumina somnus
Hîc pressit, tecta defuncti quisque {propinquûm},
Vicini, noti approperant: hîc ubere lucem
In solidam fletu ora rigant, ululantque gementes.
Maximus ast oritur luctus, cum corpus ab ipsis
Aedibus effertur tumulandum: ibi vel pater orbus
Extinctae soboli, germanae aut frater ademptae,
Aut sponsus dulci extremum vale dicere sponsae
Cogitur heu! neque enim hi funus comitantur, ut angor
Plus cruciat, feretrum portant qui sanguine juncti,
Quorum unus tumulo, aut aliis qui carior, infert.
Dat Cererem, Bacchumque domus, vivumque tegebat
Quae melior vestis, tegit haec et lumine cassum,
Sic placitum priscis, haec funeris unica pompa,
Sed jam me abruptum monet ordo resumere carmen.
Sreserium sequitur, piscatu indulget, habetque
Tres contra scopulos in longum uno ordine ductos.
Juxta illos alii totidem, quos nomine dicunt
Quemque suo: pecus huc agitur, seriturque, vel ultrò
Nascens jumentis in commoda stringitur herba.
Parte ex opposita, Melitaeque littora contra
Est Tarstenici portus, quò vina ferentes
Pluribus è pagis videas longo agmine mulas.
Innumeras habet haec regio, nam dissita longis
Cum loca sint spatiis, illarum haud deside tergo
Dura ministeria expediunt penè omnibus horis.
Navigia hîc onerat non segnis villicus, atque
Vis magna it pelago Bacchi, cum lege colonis
Vina licet ferre illius regionis in urbem.
Praedita sunt multis haec viribus, et simul apta
Ferre vetustatem, sunt quaedam enervia, tentant
Haec caput, illa solent brevi acescere. At unde, nisi ille
Quod corrumpit aqua, labruscam hic miscet, amarae
Thetyos haec alter latice inficit? Haud tamen omnes
Sic vitiant, multa et nobis sincera bibuntur.
Hic devotus ager Baccho est, immensaque dici
Vinea jure potest: nullo hîc in honore Minerva
Inventrix oleae, Pomonaque; nil nisi sorbi
Durantes ventrem, et cerasi plantantur agrestes.
Magna adeo illorum seges hîc, ut nomine pagum8
Nunc quoque ab his dicant: non, quod mage nobilis arbos
Radices agere haud posset, contraria patrum
Sed quia in his etiam (cujus vis maxima) rebus
Consuetudo obstat: seritur quoque, parva sed affert
Dona Ceres, primoque hortis plantare phaselum
Vere student, ut brumae habeant in tempora victum.
Fons illis lucri non unicus, et mare postquam
Hi quoque coeperunt ratibus percurrere magnis,
Divitiae crevere loco; partumque periclo est
Quod capitis, studio norunt servare tenaci.
Vivitur antiquo ritu, non foemina luxu
Indulget, vestisque genus retinetur avitae
Perpetuò: sola illa placet, mutare perosae
Hanc aliis, quas {quottidie} novus invenit usus.
Non mihi nutritae suis hîc suffita sileri
Perna potest, multumque obeas regionis oportet,
Dum similem comedas, non quos, ut servet, aceto
Ingentes mullos industrius incola condit,
Bacchaeique album succi genus {ambrosiai} (9)9
Assimile, ex illa incurvi quod littoris ora (10)10
Mittitur, insano Boreas unde impete perflat,
Deprensosque illic cumulat formidine nautas.
Utuntur puteis, laticis nam vena perennis
Deficit, hinc quoties aestus rabiosior, undam (11)11
A Corcyraeis quaerunt sibi: non gregis ingens
Copia; nec multo subigit bos vomere campos.
Melle tamen, subamari aliquid quod servat, abundans
Est regio, montesque thymo redolente virescunt.
Finibus in multis nostros (nam in talia vulgus
Pendet ubique rude) agricolas, sed maximè in illo
Vana superstitio tractu tenet: hos apud umbrae
Per noctem volitare leves, lemuresque maligni,
Et larvae horribili aspectu creduntur, ibi esse (12)12
Et sagas jurant, lamiasque, et Thessala quidquid
Terra venenorum parit, herbarumque nocentum.
Tarpanii residet Praetor plerumque, daturque
Lege illi capti pars piscis, [ditior] auget
Proventus huic praeda suos, exilior arctat.
Multa regenda soli data pars, verùm ultima, nomen (13)13
Exiguo a sabulo cui vox dedit Itala, tellus
Addicta alterius curae est Praetoris: agendum
De hac modo, supremo Musae aspirate labori.
Moribus hîc longe est excultior incola, in ipsis
Utpote qui pagis similes habet aedibus aedes
Urbanis, amplas mole, ornatasque decorè.
Haud eget argenti locus hic, nam plurimus illa
Navis obit maria experiens de gente magister,
Tum nautae innumeri, quorum non unus ob omni
Puppe Rhacusana, externisque adducitur, arte
Quippe valent multumque illa, a teneris secuti
Vix aliam noscunt: pauci, quibus arcta supellex,
Addicuntur agro. Sed, quod mireris, olusque
Ipsa suis serit hîc manibus, nudoque rubentes,
Despumante mero, pede foemina comprimit uvas:
Multaque praeterea, agrorum quae postulat usus,
Exequitur muliebre genus: labor ille seniles
Nec rugas fert ante diem, pulcrosve colores
Imminuit, namque haec opera et mediocris, et ipsae
Os utraque pari malarum a parte profuso
Velo, stramineoque tegunt sibi solis ab aestu
Pileolo: sic haeret honos nativus, et idem
Ore color, sani haud dubius qui corporis index,
Quique illo potior, quem fuco inducit inani
Vana cuti mulier, longa haud fruitura juventa.
Has ego in Ausoniam tendens, cum carbasa vento
Cessante inciperent demitti, exscendere in oras
Dum cupio, mollique premo vestigia arena,
Ecce mihi aspicitur gradiens in littore multa
Foemina, (eratque dies quia festa) decentius omnes
Indutae, et plures praestantes munere formae.
Hîc mora facta brevis mihi tunc, dein rursus eòdem
Post paucas redii messes. Mollissima in omni
Tractu hoc temperies, maturius omnia in auras
Erumpunt, dosque haec illi ceu propria terrae est,
Ut, quaecumque parit, sint optima: amygdala mole
Hinc majore aliis, molli et sic cortice, frangi
Ut digitis valeant, nascuntur, vitigenusque14
Hîc palmes profert uvae genus, unde beatus
Ille liquor premitur, multis jam cognitus oris.
Quin etiam Florae hîc sobolem vivacius ipsam
Sole colorari videas, urbisque puellae
Hinc Caryophyllon, immortalesque {amaranthos},
Ut speciem educant similem, sibi mittier optant.
Mulorum hîc ingens (homines acquirere nostri
A Turcis hos ante solent, ut vendere rursum
Cum lucro valeant) certa fit luce quotannis15
Mercatus: quidam aere parant, aliique vicissim
Mercibus immutant aliis; nec rarus ab urbe
Huc quoque se nostra defert mercator onusto
Navigio rebus, sibi quae nostrisque parantur,
Dalmaticisque viris pariter venientibus illuc.
{Relligiosa} domus (dispar colit ordo virorum)
His duplex fundata locis. Quae colle supino (16)16
Structa sedet, pulcro prospectu gaudet, et ipsa
Longè prospicitur celsis decorata cupressis.
Littus ad aequoreum fonte altera prosiliente
Dives: turba venit sitiens huc nautica aquatum.
Quidquid in occasum restat, nil praeter acutas,
Quae longo se se protendunt tramite cautes,
Quàque incurvantur, portum fecere carinis.
17(17) Comenium caput appellant: hîc ultima nostrae,
Quae mihi jam descripta omnis, pars desinit orae.(18)18

2. LIBER II.

2.1. De insula Ladesti, illyricè Lastovo I.

Omnibus e terris, Blasî quas numen amicum
Aspicit, haud alia a nostra plus urbe recessit1
Hac, quae Ladestes est insula nomen adepta.
In vasto jacet illa salo, longeque Naronae
Faucibus undisonae parti respondet ab una,
Italiam ex alia, Garganique ardua montis
Prospectat juga, quò paucis dans carbasa vento
Hinc valeas horis te reddere. Penè rotundam
Formam habet, in gyrum ter dena huic millia passûm
Assignant: si longo adeo natura diremit
A terris spatio, genti quoque foenore magno
Fertilis ad vitam quantum satis esset alendam
Impertivit agri, ut propriis contenta maneret
Sedibus, et facili posset subsistere victu.
Addita temperies coeli optima, sanaque jussit
Corpora ibi nasci, durisque laboribus apta.
Horum ego sed varios mores aperire priusquam
Aggrediar, primo generatim in carmine quaedam
De populis dicam, quorum vasto aequora terras
Undique complexu cohibent. Nascuntur agresti2
Cultu illic plerumque homines, obtusaque ad artes
Ingenia: ex illo vastis haud una locorum
Quae gaudet spatiis, populisque illustribus aucta
Insula detrahitur numero, discrimine nullo
Exiguae quaecumque mihi: commercia namque
Cum reliquis vix ulla solent conjungere terris,
Unde referre domum doctrinae splendida possent
Lumina, paulatimque animos mollire colendo:
Tales Aegei maris olim, Graecia donec
Floruit, inque omni [latuit] sapientia saxo.
Et quia quaerendae plus libertatis amore
Prae reliquis ardent populis (natura videtur
Hoc illis dictare situs) externa feruntur
Aegrius imperia, ingentesque excire tumultus
Saepe solent, adhibent astus, fraudesque dolosas.
Praeterea quod multa anni pars vivitur esu
{Squammigeri} gregis, in venerem solet acrior esse
Impetus: his ferme vitiis quaecumque laborat
Insula, de nostra mihi jam dicatur oportet.
Ladestino homini facies sic propria quaedam
Contigit, ut variae mille inter corpora gentis
Protinus agnoscas: stupidum sic illa, et agreste
Quiddam affert, primo ad risus ut provocet omnes
Aspectu, vinique eadem fucata colore est.
Nec mirum, quippe infanti matercula quaevis
Vix nato digitis primoribus ingerit ori
Bacchaei guttas niveo cum lacte [liquoris].
Rufo etiam, cui rara fides, plerumque capillo
Esse solent, glaucisque oculis, ac fronte petulca.
Vox hominem sonat, haud expers stridoris acuti
Illa tamen, multumque serendis litibus apta.
Hinc si illos inter se audis et amica loquentes,
Rixari, et linguas in jurgia solvere credas.
Hos bene de nostra meritos nemo urbe negarit
Qui sciat, excubias autumni tempore toto
His peragi, et longo armatos incedere pilo
Lictorum in morem, atque obstacula ponere furtis.
Per fora, per plateas urbis, vicosque feruntur,
Et taciti observant, furem si forte malumve
Quem videant, juvenemve lupanar adire parantem.
Hoc genus adducunt secum ad praetoria vinctos,
Et caeci tradunt claudendos carceris antro.
Hîc operae est pretium narrare, quod obtigit olim
Cum quodam, manibus quem nil sibi tale timentem
Prensavere uncis, caecae dum noctis in umbra
Ambulat imprudens sine lumine: multa precari,
Ut se dimittant, captivus, habere parentem
Nempe domi senio confectam, quae inscia facti
Ad coenam expectet frustra, patiantur ut aegrae
Dicere se captum tantum queat, hoc fore magni
Muneris instar, et hoc dicto se jurat eòdem
{Ocyus} et ventis rediturum, et fulminis alis.
Indulsere viri precibus, cui janua primùm
Clausa domus, lotii dein foeda aspergine limen
Dum servant, reducemque expectant, polluit: imber
Hoc illis subitus poterat tum forte videri.
Sed postquam olfactu clarè res cognita vestis,
Rem foedam involvi noctis cupiere tenebris;
At nisi derisor narrasset, mortuus esset.
Mittere sed tempus levia haec, veteremque referre
Juverit historiam, quam nulla oblitteret aetas.
Hac Rhacusani juga detrectare Senatus3
Mitia gens animis olim imprudentibus ausa
Discidii causas primùm molitur inanes,
Mox turbas movet, et Venetûm se subdere sceptris
Quaerit; at armato compressa licentia tandem est
Milite, et insano qui primi arsere tumultu
Eliso meritas solventur gutture poenas.
Arx quoque, cui sontes fidebant,diruta, et omnis
Perfidiae fomes summotus, causaque culpae.
Tum reliqui posuere animos, victique timore
{Ocyus} a laeso veniam oravere Senatu:
Pol! meriti, ut Patres graviori pondere deinceps
Clitellas dorso adjicerent, premerentque rebelles.
Praeter at excubias modo dictas, navigiumque
Grandius oppletum lignis, quod deinde quotannis
Mittere dono urbi deberent, utque togatos
Transveherent picto, sua quemque ad rura, phaselo,
Haud alio pressere jugo. Stupeo haec tamen illis
Committi officia, ipsa trahit nam occasio crimen.
Sed mala paupertas animos infringit, et horrent
Majorum id facinus meminisse, subire parati
Servitii [quodcumque] velint imponere Patres.
Mitius hi, neque enim revocant his pristina jura,
Sed quibus a primo gaudebant tempore firmant:4
Hac amor in proceres redit arte in pectora plebis.
Quin etiam huc pueros famulatum saepe parentes
Mittere amant, ut litterulas, ac scribere discant:
Hoc tamen est mirum, recitoque ut verba Sibyllae,
Nemo nec ingenio mediocri hîc nascitur: horum
Qui sapiens illis octavus creditur esse
Semper in ore sonat Quidam, qui nescio quale
Illyrico evulgavit opus sermone, moramque
Quod traheret Romae, Romano murice tectum
Pejerat [unusquisque] horum, rostro illud, et ungui
Propugnans, licet ille foret vix cognitus Urbi.
At magnum fecit, quod maternis quoque verbis
Haec scripsit, monstrare aliis iter ausus apertum.
Verùm hac nemo tenus sua post vestigia gressum
Intulit hac e classe virùm, queis cura sacrorum
Incumbit, queisque haec scatet insula, tempore nullo
Ut desinit. Saltem dignas addicere ad artes
Se vellent, corpusve aliquo exercere labore,
Qui non dedeceat mystas, nec lumina vulgi
Offendat, sed cura aliquos haec unica tangit,
Rustica nobilium ut mercede negotia [tractent].
Hinc turba agrestum in media nunc fervida musta
Hos pleno cumulare lacu, pinguesque trapetis
Nunc baccas terere aspicias, modo sepibus agros
Cingere, et in scrobibus scissas de corpore matrum
Aut vites serere, aut teneras immittere plantas:
Haec illis ratio vitae est, haec inter aguntur
Tempora, ut ex illis liceat tibi discere, quantum
Una luce boum par exaret, area olivas
Quot capere haec, aut illa queat, quo incidere vites
Sidere conveniat coeli, quo vertere glebam.
O vani studiorum, haud has Deus exigit artes
A vobis, alios jubet effodiatis ut agros,
Atque ut longè aliis mittatis semina sulcis,
Semina perpetuae germen parientia vitae.
Malo ego sic vos affari, quam fallere blande,
Invidamque subire, animi quam abscondere sensa.
Hactenus ergo rudes, nunc et cognosce superbos.
Nulla licet jactare queant patrum [inclyta] facta,
Nec magnis generatim opibus natura beavit,
Longo illi inter se tamen ordine stemmata ducunt.
Nobilis hic erit, ille ignobilis audiet, ambo
Uno rure sati cum sint, et vilibus orti
A patribus, pariterque rudi, crassaque Minerva.
Interea hic cum patricio Praetore sedebit,
Consiliumque dabit, removebitur ille, quod absit
Nobilium a tabula nomen; decisa sed ut res
Jam fuit, hic pariter tellurem bobus arabit,
Aut uvam feriet pede, vel sarmenta putabit,
Qui stultis poterat sapiens paulò ante videri.
Sed nunc ipse locus, nam me hactenus incola solus
Plus justo tenuit, [pauca] admonet addere, mancum.
Ne sit opus, mutilumque legi morosa queratur
Posteritas. Praecincta altis haec insula passim
Rupibus est a parte maris, mox lenior intus
In pulcros colles assurgit: mitibus imae
Pomis luxuriant valles; vis provenit horum
Maxima, Gnossiacis primùm quae misit ab oris
Pulcra Cydon; nec avara Ceres hic esset, ut olim,
Cum sua quisque suo mandabat semina campo:
Nunc ea ab externis vehitur; penuria tantum
Fontani est laticis, felix ter et amplius, hoc si
Praeterea natura bono ditasset; at omni
Quis felix a parte locus? Putealibus undis,
Quas et privati, Communeque servat, egestas
Arcetur, pecorique lacum fodere profundum.
Vis populi hic major, [brevior] licet ambitus illi,
Quam Melitae, nec sparsim habitant, locus unicus omnes
Colligit, a pelago asperior quò semita ducit.
Abditus ille latet, mox sensim ut panditur, est quo
Lumina jucundè recrees, duraeque laborem
Compensate viae sit amoena in sede potestas.
Agrorum alternant cultum piscatibus, omne
{Squammigerae} nam gentis alunt pecus aequora circum.
Pars magna in victum cedit, longè altera major,
Quam sale conspersam praesenti emit advena nummo,
Appulus apprime ac Calaber, notissima queis haec
Insula, quòque solent {compendî} appellere causa.
Hanc circum innumerae rupes, scopulique minores,
Pascendis gregibus pars apti, parsque serendis
Frugibus; hos inter spatio haud temnendus,ubi ingens5
Sylva viret. Veneti cupiunt dum tollere nostris,
Litibus in longum nos [distinuere] molestis.
Hoc maris in tractu ramosa corallia caecis
Rupibus increscunt, lucri fons maximus olim,
Nunc ars illa jacet, nostrumque exercita nulli,
Quò Drepani ex oris aliàs se ferre [solebant]
Ex illis homines gnari divellere saxis.
Cui Grajo canitur Minyarum carmine cursus6
Imertepitiae vocitata haec insula pulcro est
Nomine, ἐλαιφόρος, nomen nunc aptius esset:
Sponte sua veniens nam terram oleaster inumbrat
Plurimus: innumeris hinc patrum industria colles
Palladis arboribus texit, sequiturque nepotes
Cura eadem; pars multa soli sed et illius expers
Culturae tamen omnis adhuc: minus insula sic est
Dives opum. Haec subita navim jactante procella
Tuta aperit nautis haud unius ostia portus,7
Queis vina atque oleum pretiosius incola vendit.
Quid magno in portu, Petri qui nomine dictas,
Interdum fiat, nunc eloquar. Illi ubi magnum.
Conspicuumque virum, qui primò adventat ad illos,
Magnificè oblectate velint, longè itur, et ille
Seligitur sinus. In celerem introgressa phaselum
Corpora prima virùm juvenum fortissima remis
Brachia propellunt, post hunc longo ordine multae
Procedunt cymbae pariter, quò retia, et omnis
Est illata prius piscatibus apta supellex,
Adque esum pariter spectantia, visque Lyaei
Plurima; doliolum neque verò deficit albi8
Nectaris illius, cui primas, demne secundas
Nescio. Multa hominum manus hic, pars mittere lina,
Parsque dapes docti coquere, et servire palato.
Tum verò a magnis, subeunt quae in retia, praedis
Instaurant lauta in multas convivia luces,
Ducentique pecus pars tum perit optima {Protheo},
Sic laetus, dapibusque satur dimittitur hospes.
Ingens sylva loco, quae semper caesa, virensque
Semper inexhausto pubescit vivida {foetu}:
Illa et suppeditat transtra ad navalia querna
Robora, et ad lateres ramalia magna coquendos;
Nec Ladestinis urbana obsonia lignis
Pauca coqui struit ingenium sudantis ad ignem.
In nemore hoc ingens fungorum copia: vesci
Partem ipsi, partem sale sparsam includere ligneo
Vase solent urbis missuri in munus amicis,
Seu, quod nobilius, murenas corpore magno,
In jus quas faciunt tantillo haud lenis aceti
Immisso huc pariter concrescere, laureaque addunt,
Dum stipant, folia, ut grati socientur odores.
Haec Melae9 Celadus dicta insula, quae Celadussae
Plinio: utrique aptè, solam ille, hic, undique queis est
Septa, alios scopulos, numero majore vocavit.
Hos Lagostinos modo dicimus: his quoque portus
Efficitur, tuòque rates ibi sistere magnae
Possunt, nam ventis impervius. Ast ego finem
Jam faciam, ne me fragili trabe tanta secantem
Aequora, totque inter scopulos deprendat Orion.

2.2. De Insula Melitae, illyricè Mljet. II.

Quae Jupanam inter sita, Corcyramque Melaenam1
Interdum antiquis Melitene est insula dicta,
Crebrius at Melita, è majoribus ultima, in ortum
Si tendis, contra in solem sed prima cadentem.
In longum tenuata jacet: si latius esset
Huic spatium, multum inde suo accessisset honori.
Quà pelago incumbit, scopulis ac cautibus altis,
Pars multa, in valli speciem praecingitur; at nec
Appulsus etiam lenes, accliviaque absunt
Littora. Rarescit numero, nam dena colentis
Pascere quae populi satis [aptè] millia posset,
Vix mille agricolis vicos in quinque reductis
Incolitur: reliquis Coritea nomine dictus,
Et Babinopole praestant. Praetoria surgit
Hîc domus, accedunt, cum lis insurgit, agrestes,
Et cunctis plerumque eadem, de finibus agri.
Judicio assistunt Melitae quatour, [hique]
Cum Praetore ferunt pariter suffragia, cujus
Si minus arridet sententia, rursus in urbe
Fas est ad gravius litem deferre tribunal.
Eximios aperit portus haec insula, classis
Quisque capax [magnae est], celso quoque vertice montes
Illa habet, et multa frondentes ilice sylvas,
Pascuaque, et colles, atque arva feracia passim;
Nec fontes desunt haud una e rupe scatentes.
Ad Rhacusanos proceres suprema potestas,
Fructus ad Monachos, et caetera commoda spectant,
Quorum vel famulos, vel dixeris esse clientes.
Ante rudis nimium fuit incola, cunctaque prisco
More gerebantur, nam nec premere ubera vaccis
Ullus homo potuit suadere, oleasque feraces
Collibus apricis serere, aut a littore telis
Praedones arcere, necent ne forte, patrumque
[Sic sacramentum] violent, quod tale, prius se
Dent occidendos aliis ut scilicet ipsi,
Quam perimant illi quemquam: sic perditè amatur
Caprigenum pecus, ut reliquo concedere multa
Noluerint in secla locum, turpe unde profectum
Id genus est dicti, quo deridere solemus:
„Si pereant caprae, pariet Melitaeus, eumque,
Si pereat, parient caprae. Ex quo magnus at Ille,2
Marunci querulos miseri qui scripsit amores,
Hos inter longus {caepit} versarier hospes,
Paulatim is cultus agrestes, ut novus Orpheus,
Formavit catus: ille scopum proponere primus,
Quò plumbi glandem emittant ab arundine ferrea
{Caepit}, et insignes jaculandi reddidit arte.
Haec nautae Olchinii, queis rapto vivere dulce est,
Dum se se accingunt praedae, sensere priores:
Hosque apud hic sermo (cum longo a tempore frustra
Illi aliquem expectant) mansit: vel sorbuit aequor,
Vel Melitaeus homo occidit. Sic omnibus unus
Obtusum exacuit pectus, finxitque docendo.
Si tamen ad ripam accedens sine mente nocendi,
Pacificèque viros quis adiverit advena, mensa
Dum lauta accipiant, quantum sinit arcta supellex,
Pluribus esuriem haud dubitant exinde diebus
Ferre ipsi, hospitii accendit sic gloria pectus.
Ad cultum mediocre solum, sed fortia multò
Fert vina, et varios fructus: minus apta serendo
Frumento tellus; nec quod satis, incola verrit,
Secum ex urbe tamen cum vendita ligna reportat
Queis plenos lintres vehit huc plus mille [quotannis].
Maximus hinc illis proventus, et una bipennis
Agrorum utilior cultu ipso; namque ubi centum
Ardua praecisis straverunt undique ramis
Robora, quà praeceps via fert, a culmine montis
Ad mare devolvunt: onerantur terque, quaterque
Navigia, et quae olim fuerat vilissima, magno
Nunc illis pretio merx venditur; idque perenni
Fit vice, nam tractu immenso viret ardua sylva,
Lethiferisque lares colubris, latebrasque ministrat.
Hujus ego magnam, casu quo nescio tristi,
Sylvae olim partem, cum forte per aequora noctu
Vela darem non longè illinc, ardescere vidi.3
Triste oculis spectaclum, et lamentabile, multos
Quippe dies horrenda dabant incendia lucem,
Cum latè immissis fureret Vulcanus habenis,
Nullus et aeria de nube extingueret imber:
Illa tamen viridi vernat nunc pulcrior aevo.
At vos, ut maneant hae sylvae in saecula vobis,
Vento ferre faces ah! Parcite flante, favilla
Una potest vobis immanes ferre ruinas.
His quoque caprini pecoris vis maxima, et haedos
Hic citius matres, aliis quam fiat in oris,
Parturiunt: nivei partem bibit incola lactis,
Cogitur utilius pars altera, nec Melitaeus
Caseus invisit mensas sine honore secundas.
Piscatus multis mediocri hic magna labore
Commoda fert pariter, patriusque quod ante vetabat
Mos, longos ineunt diversa per aequora cursus
Jam nautae facti, vitaeque hinc commoda multis
Ignorata prius duram accessere per artem.
Temperies coeli generatim sana per omnem
Hunc tractum, Blatti in pago sed morbidus aer;4
Nec causam nescire licet: torpentibus undis
Hic stagnum, quod circa habitant, et nomen ab illo
Fert locus, anguillis locuples aqua, regiaque alti
Cum caeli tonat, è quodam egrediuntur hiatu
Immanes, numeroque adeo densantur, agrestes
Ut facile vel fuste necent: hoc provida culpam
Correxit natura bono. Sed mittere tempus
Haec levia, utiliusque aliquid rimarier istis,
Quo morer historiae veteris monumenta sequentes.
Quod Melitae Illyricae scriptoribus insula priscis
Nota foret (plures meminerunt quippe) negatum
Haud ulli; quidam addubitant, habuisset an umquam
Hic urbem locus; ipse autem vix posse vocari
In dubium reor. At quonam vel tempore structa
Haec fuerit, vel quo subversa, remota vetustas
Scire vetat: tantum superest (vestigia quamquam
Nulla manent) urbis nomen, quo tempus in omne
Quoddam accline jugum vocat incola. Si Melitussam,5
Polybio Illyrici urbs quae dicitur, hanc ego eandem
Dixero, non longè a vera ratione recedam.
Hic scripsisse Cylix Halieutica nobilis olim
Censetur vates, cujus mihi dicere nomen6
Musa vetat, facilè nosces, cum caetera pandam.
Ut fuit Agesilas, Romae imperitante Severo,
Exilii huc causa missus, patrique sodalem
Filius addiderat se se, ne taedia curas
Illo in secessu degentibus accumularent,
Magnificam portus sibi in interiore recessu
Extruxere domum, cujus pars multa superstes
Stet licet, illa tamen vel nunc penè integra cerni
Posset, ni Veneti, quoties hîc anchora naves
Belligeras tenuit, stimulis livoris iniqui
Illa vetustatis monumenta illustria saevi
Sulphureo igne pilis contortis saepe petentes
Perpluere ex alto fecissent culmine saxa.
Ipse Palatinus nunc audit portus ab illis7
Aedibus: hîc Grajas animi in solatia musas
Filius accersens docto genus omne natantum,
Et varias cujusque expressit carmine formas.
Fertur ab Agesila Romam pars missa deinceps
Arboris, in cujus frondenti vertice nidum
Cernere erat constructũ avibus, dum hinc ostrea, et illinc
Et varia haerebant flexis conchylia ramis.
Haec ubi, ab Illyrio revocatum, et plausibus omnes
Laetis gratatos reduci, sui amoenus ita esset
Quod locus exilii, pareret qui talia monstra.
Forte operae fuerit pretium, gratumque legenti,
Si paucis hîc ipse Lacum, unde haec miserat exul,
Quamquam pro merito haud sperem, describere coner.
Insula in occasum quà desinit, est sinus ingens
Aequoris, in longum se extendens tramite multo:
Angusti huc ducunt aditus, cymbaeque minores
Vix etiam penetrare queunt, quin {objice} saxi
Has quoque a ingressu facilis prohibere potestas.
Dixeris hunc naturam oculis voluisse profanis
Consultò celare locum: sinus incipit ergo
Ille perangustis a faucibus, in craterem
Mox dilatatur satis amplum: hunc pinea circum
Sponte sua enascens sylva omni a parte coronat:
Utque supercilio clivosi è collis ad aequor
Descendunt picearum aliquae, qui lintre vehatur,
Quà ripa assurgit paulò altior, ille virenti
Navigat in sylva attonitus. Maris unda silescens
In morem speculi, atque oleo pacatior ipso
Pellucet: fundum late dispersa per omnem
Omnigena hîc species concharum, atque ostrea stagno
Quae neque Lucrino invideant, Bajisve beatis.
{Squammigeri} hîc varios lusus, pugnasque frequentes
Dulce etiam spectare gregis: tu retia tantum
Mitte, domum mox ut referas mullosque trilibres,
Conque colorem auro piscem, immanesque locustas,
Totque alios, antiqua quibus nomenque, decusque
Splendida luxuries caenarum fecit: hic arti
Nil locus humanae debet: praestantior arte
Quidquid conveniens, quidquid fuit utile, compta
Divitiis satis ipsa suis natura paravit.
Illi tanta loco stat gratia, quique vocavit
Haec nemora, hos colles, atque haec clausa aequora circum
(8) 8 Naturae ludentis opus, verbo aptius uno
Laudavit, quam qui, multis describere tentat.
Parva sinu penè in medio jacet insula: qua nil
Gratius aspicias; quasi circumscripserit ipse
Circinus, in teretem formam se obliquat: ibi ingens
Caenobium erigitur, soboles Magni illius unde,
Nursia quem peperit, nostras diffusa per oras
Coepit, et eximium nostrae decus addidit urbi.
[Caelicolûm] regina, potens hîc nobile templum
Obsequiis populorum, et regum cognita donis9
Juxta habet: hic varia scopulus circumundique mole est
Sic omnis praestructus, ut area nulla supersit
Ulterius, nequeasque extra haec defigere gressum:
[Praesidiumque] loci geminae hinc, atque inde minantes
In coelum assurgunt turres, tormentaque belli
Ignivoma insedere rotis, malus otia nequis
Haec ausit turbare Patrum, sedesque beatas.
Nec locus hîc reticere, alter quod vitreus illic
Stet lacus: hic primo longe arctior: undique clausus
Olim erat, excisa parva mox rupe per artem,
Ille quoque adjectus magno est, atque efficit unum.
Permultos inter, quos haec habet insula, montes
Unius indetonsus apex sic eminet, idem
Non inconcinnè in vastum ut desidat hiatum.
Nympharum credunt antrum, Ostasceviaque audit
Nomine spelunca haec proprio, permultaque narrat
Vana superstitio Melitaeûm: hîc orbe molari
Frumentum nymphis subigi, excretaeque farinae
Haud semel inventos cumulos, et quisque adire
Haec secreta ausus fuerit loca, vivere nullum
Posse diu, ut violantem adyti penetrale verendi.
Naturae occultas quicumque haud noscere causas
Ingenio potuere rudes sic somnia fingunt.
Scilicet hoc antro nympham vixisse Calypso1010
Vir sapiens patriae immodico succensus amore,
Non sine laude tamen, docuit prior, ingenioque
Multa movens Melitam Corcyrae ab littore nympham
Joniae nostras facilè deduxit ad oras,
Conceptumque Hyllum congressu ex Herculis; ast haec
Ut nimis antiqua, et caeca caligine mersa
Mitto ego; et ut referar multò ad vicinus aevum,
Augusti regno quod Caesaris insula florens
Haec armis, opibusque fuit, sat constat, et arcto11
Foedere Corcyrae quod juncta, aliisque propinquis
Forte etiam Illyriae populis pollentibus aequè
Non tantum Hadriacas classe infestaverit undas,
Sed maria ulteriora etiam, ingentique quod aegrè
Mole illam belli superarit denique Caesar.
Tradita ab antiquis proavis haec incola narrat
Ulterius (factoque fidem natura colentum
Conciliat) quod majores, piratica quos ars,
Atque famis tolerandae usus durarat, habena
Fidentes etiam, lapides qua mittere certo
Stridentes soliti ictu, atque asperitate locorum
Protecti, et nemorum vastis anfractibus aequè ac
Magno pugnantum numero valideque, diuque
Deditione tenus vim sustinere Quiritum.
Nec mihi quisquã adeo gravis hoc dissuadeat auctor,
Illud quod lapidis vulnus memorabile, bello
Dalmatico in quodam Augustus quod rettulit idem,(12)12
Haud potius, quam quisquam alia de gente, peritus
Funditor intulerit Melitaeus. Plus tamen aequo
Rebus in antiquis aliquis me forte morantem
Arguat; at possem, modo vellem, quidquid in Afram
Congessere alii Melitam, hinc avertere, nostraque
Aptius in monumenta levi asportare labore.
Quamquam etiam haec ausis felicibus Ille peregit,(13)13
Cujus ego in multis sequor hîc vestigia, quoque
Auspice jactatum tumido aequore, vique procellae
Horrisonae Paulum Melitae licet addere nostrae.
Quid ni, si Cretae solventem a littore puppim
Scriptor in Hadriacas actam [sacer] indicat undas,
Non verò in {Lybicum}, Melite altera quo jacet, aequor?
Nec furiosa Euri vis mixta [aquilonibus] Afrum
In mare tum quibat propellere, barbara dici
Gens ea nec poterat, si forte illius ad oram
[Naufragus] {accesset} Paulus, neque vipera morsu
Saeva [venenifero], quales haud insula nutrit,
Illic laesisset miserum, verùm hîc, ubi semper
Et numero innumerae, et turgent praesente veneno.
Degener haud aevo gens posteriore, potenti
Nam populo ipsa quidem veteris sociata Naronae,
Issoque, et Phariae, Corcyraeisque propinquis,
Ac Bratiae bellis operam navalibus acrem
Praestitit, atque metum conjunctis viribus unà
Hadriacam Tethyn sulcantibus incutiebant.
Verùm ubi ab his populis se se Rhacusa remotat,
Dux Venetûm Urseolus felici marte Naronam 1414
Atterit, aligeroque jubet servire Leoni.
Mox Melita [accessit nobis], nec jam incola raptas
Vertebat praedas ad littora: parta labore
Res proprio coepit jucundior esse, soloque
Non tantum robusta virorum corpora, se se
Foeminae at ipsae etiam tunc addixere colendo.
Veste harum nil simplicius, quae crassa, rudisque
Crus media vix parte tegit, manibusque quod ipsae
Ducunt, caprino texta haec e vellere: nullum
Corporis illae inhiant cultum, similesque Sabinis
Matribus ad duros callum obduxere labores,
Queis pariter parvam cogunt assuescere prolem.
Has sua perpetuò stabili tenet insula sede,
Raraque in urbe mihi, quantum meminisse potestas,
Visa loci illius multos est foemina in annos.
Sic et stant prisci, et stabunt in saecula mores,
Agrestes porrò, at facere, et servare beatas
Qui valeant, vitae haud mollis si commoda norint.
Hîc quoque (quod commune locis agrestibus orae
Pluribus est nostrae) {foemellae} pharmaca miscent
Herbarum vario è succo, ac radicibus, atque
Ad laesas fomenta adhibent non irrita partes.
Contra difficili si foemina forte laboret
Hîc partu, quidam pago reperitur in omni
(Altior hic aliis legitur, validusque juventa)
Obstetricis obit tali qui munia pacto.
Valle sub alarum comprensam utroque lacerto
Primùm ille in sublime levat, mox leniter aegram,
Sic tamen ut pedibus nequeat contingere terram,
Succutit, ingeminatque frequens, dum denique {foetus}
Motu illo avulsus materna decidat alvo.
Hîc illud saxi niveo candore relucens15
Est passim reperire genus, quo cingere circum
Mos nobis portasque domus, altasque fenestras.
Noram ego complures, docti qui caedere adibant
Illa loca: artifices nunc defecere, vehitque
Huc Corcyraeus rate sector, qui sua nobis
Pluris (nostra licet praecellant) marmora vendit.
Plurima sic rerum, nemo dum promovet artes,
Sublabi in patria rerum praeclara videmus.
Ipse ad se facilè queat id genus incola lucri
Pertrahere, assiduòque domos, quas surgere passim
Aspicimus, decorare suo sit gloria saxo,
Nec petere ex alia regione, quod intus habemus.

2.3. De Insula Jupanae illiricè Scipan III.

Carminis ad ternas Elaphites ordine ducor,1
Primaque dicetur, quae maxima, quamque Quirites
A tauri forma voluerunt Taurida dici.
Jupanam nostri appellant, quod nominis ortum
Tunc puto, cum sceptris Slavorum est addita regum.
Hanc ego quod cupidè {gestibam} visere, quemdam
Ad sua cum picto properantem rura phaselo
Aspicerem, comitem petii sibi jugere vellet:
Ille meo indulget voto, recipitque benignus.
Lenis agit ventus cymbam, mox deserit, ergo
Confugere ad remos opus est, queis lentius acta
Dum graditur, prima spe longè serius illam
Littoris in curvi declivem exponimur oram,2
Celsae ubi stant turres, terror praedonibus olim,
Nunc tantum ornamenta loco. Leni imus ad aedes
Ascensu, nec longè aberant; coenatur, eoque
Dormitum. Vix membra thoro resupina locabam,
Cum quoddam agrestum genus exululare ferarum3
Tum primùm accipio, atque arrectis auribus adsto,
Haec poterat nova res animum turbare, nisi ante
Hos me auditurum strepitus monuisset amicus
Hospes, et hos contra firmasset corda pavores.
Hunc mihi quadrupedem licuit vidisse, severis
Namque animum excultus studiis, propiusque sequaci
Vestigans naturam oculo Baseglius unum,
Ni vivum possent, mandaverat, ut sibi plumbo
Mittere curarent enectum. Informior illi
Est rictus, rutilante pilo, canis aureus audit
Ipse, licet species alia est, nec rite canino
Adscribenda venit generi; plus carne, minusque
Fruge alitur, noctuque vagans sibi pabula quaerit,
Atque ululat, sacri sonitum simul audiit aeris.
Vix ubi lux exorta, ferens è limine gressum
Spectabam apricos colles, campumque jacentem,
Quo gravida profert Evan de vite racemos,
Non ita laetus, ceu quondam, nam jugera terrae
Plurima olivetis dudum cessisse coactus,
Inque dies multum inde suo decedit honori.
Evictum cultu omne solum, studioque colentum
Respondet, multisque bonis opulentat agrestes.
Cum studio visendi agerer, primùm obtulit ecce
Se mihi, quod divo dicunt a Flamine, templum:
Ingredior, non templum, verùm arx colle supino4
Imposita, et rebus magnum tutamen in arctis.
Nam pauci his clausi muris elidere ab alto
Innumeros telis hostes, et grandine multa
Saxorum facilè possint. Hîc pascere pulcra5
Ut licuit pictura oculos, hanc desero sedem
Ingenium auctoris laudans, qui Regis Olympi
Esse domum voluit simul et mortalibus arcem.
Hîc mihi uti certè, nulloque labore liceret
Hujus multa loci confestim discere, {pulcrè}
In mentem subiit provectum aetate, gravemque
Patricia de gente virum, quo utebar amico,
Visere, et alternis dulces miscere loquelas.
At praestare viae ignarus quì talia possem?
Tento tamen, quoniam facilis descensus Averni 6
Dicitur, isque locis degebat amicus Avernis,
E quibus haud teter se se halitus ullus ad auras
Tollebat: piceae nomen tribuere nigrantes.
Hîc Monachi sedesque sibi, templumque supremo
Militiae posuere duci coelestis Olympi:7
Praedia multa tenent dono legata piorum.
Haud multos ieram passus, cum {mî} obvius ecce
Fit domini puer: hic ad {herum} me ducit, ubi horae
Non jucundè mihi pars traducitur. Ille
Plura docet, non hîc addictum vivere glebae
Agricolam, sua sed rastris invertere rura,
Impositumque oneris nil illi hoc praeter, ut hasta
Armatus turbam teneat, cum festa Patroni8
Urbs celebrat, belli et specimen dat laeta juventus.
Hîc addit pretiosa ovium, et mollissima dorso,
Qualia dives Iber foecundis mittit ab oris,
Vellera tonderi, [tenerosque] bis edere in annum
Saepius hîc matres, quorum sapor optimus, agnos;
Quaeque alibi nocua, hîc serpentum haud laedere secla,
Quod commune aliis Elaphitum adjungit, et illa
Contentum latebra se degere suaviter aevum.
Mox tabulam insignem mihi monstraturus, in aedem
Intulit, ex allio fuerat quae adducta sacello,9
Cui simile exemplar mox curant reddere, pensent
Ut damnum, interea hîc melior custodia servet.
His ego perceptis, rosea cum crastina fulsit
Luce dies, latus occiduum convisere pergo,
Quà se ingens aperit portus, vi tutus ab omni
Aeolia, tantum si arcere aquilonia posset
Flamina: procurrunt in longum cornua tractum
Bina pari hinc illinc spatio: conjungitur unum
Insulae, et ad boreae latus est, pars altera ab austro
Clausa manet scopuli objectu,(10)10 qui quà insula se se
Contrahit, accessit sic opportunus, ut unum
Continuumque latus credas, ni angusta meanti
Hàc tibi per medium se se maris ostia prodant.
Non hîc ulla domus, se vitibus undique laetis,
Atque oleis scopulus tamen induit: haud minus et pars
Adversa, haec gregibus pascendis insuper apta.
Hinc fit, ut hibernis huc mensibus incola tractus
Oppositi traducat oves, cum parcior herba
Se penes: illi ultrò viridantes pascere saltus
Permittunt; sed et omne fimum sibi linquere cogunt,
Mutua ab alternis capientes commoda damnis.
Hoc evadentes portu longo ordine magnas
Octavî puppes angusti in gurgitis unda,
Totque inter scopulos cum classe iniisse Vatinî
Novimus horrendi quondam certamina martis.11
Utrinque en magno concurritur impete: primus
Hostilem in puppim se ferre Octavius, alter
Ut vidit, jubet antennas demittier, atque
Rem virtute gerit, quando illi est navibus impar.
Jamque omnes coiere rates, et cominus armis
Depugnant, milesque Vatinî haud deside saltu
In puppes ruit adversas, jamque ipsa carina
Deprimitur ducis, hae captae rapiuntur, in imum
Illae abeunt rostris terebratae; in navibus ense
Stricto alios jugulant, alios in gurgitis undas
Haud mora praecipites trudunt: Octavius infert
Saucius in cymbam se se, quae ut mersa, suorum
Adnatat ad puppim, fluctusque agitante procella
Velorum pandens alas, paucisque secutis
Navibus [inde] fuga eripuit se denique victus.
Exitus hic pugnae: citò sors at laeta recessit,
Imperiumque orbis victo jam fata parabant.
Haud procul his deserta locis, incultaque parvo
Insula circuitu surgit, Stagni adsita terris:1212
Prolem hinc Branivodae fracti victricibus armis1313
Post cladem profugum cum conjuge nostra triremis
Abstulit: hunc parvo post tempore (fata tulere
Sic miseranda viri, pravis sed debita factis)
Urbis dum clausum custodia detinet, acris
Vis morbi subitò abripuit; nos ossa sepulcro
Condimus, et viduam genitori mittimus aegro.
Hîc illae angustae fauces, quas dicere vulgò
Ostia falsa solent nautae, multosque minores1414
Est alios pariter scopulos hoc visere tractu,
Quò paucas ovium deserta ad pascua ducunt,
Majoresque legunt viridanti è cespite [frondes].
Verùm inter saevos ubi cives tristibus olim
Decertatum odiis, et longo tramite fluxit
Per vada salsa cruor, nunc nostri in fluctibus {îsdem}
Assueti pisces potiore lacessere bello,
Victoresque domum [sardarum] ingente potiti
Praeda adeunt, quas accensa face plurima circum
Vestigat cymba in noctem, mox ordine stipant
Multo illi sale luxuries apponi splendida poscat.
Qui mala curarum fomenta hîc ponere tristi
Ex urbis veniunt sede autumnalibus horis
Quam bene et hoc vitae reliqua inter commoda norunt!
An sibi quid coeli hoc tractu vel purius optent,
Hospitiove loci quid amoenius?1515 Omnia blando
Hîc sensu mulcent animum; quodque insula nullos
Educat, huc et equos multis adducere cura est,
Crebrius ut campum peragrent. Quis ab aequore spectans
Altis praecinctam salebris tot crederet intus
Esse auctam, tantisque bonis? Sub paupere testa
Haud aliter baccas clausit natura nitentes.
Vis populi non parva loco; si major, opinor,
No ita magnus agri modus, ut nunc, esset agresti,
Nec domus una cadus plus centum ferret olivi.
Multum aliàs valuere mari, longosque tenebant1616
Proceris ratibus freta per neptunia cursus.
Penè omnes nunc rura colunt, et caerula verrunt
Retibus: hoc melius, quam se dare piscibus escam,
Quale genus lethi multos rapiebat avorum:
Felices! bene si norint praestantibus uti.
Proxima Jupanae in solem jacet insula Eoum
Perbrevis: huic Rudae nomen, desertaque: quondam
Id monachi coluere genus, quos candida vestis1717
Contegit, ex humeris nigro pendente cucullo.
At quia praedo malus bona saepius abripiebat,
Deseruere locum: sedem mox multus eandem
Albus et ipse colore cuniculus occupat, (unde
Incertum) et viridis nutritur cespite sylvae.

2.4. De Insula media illyricè Lopud. IV.

Littore ab opposito digressum luce serena,
Tranquilloque mari me acceperat illa Elaphitum,
Quae geminas inter posita haud mediocribus olim1
Inclyta divitiis, populi et tot millibus aucta,
Quot satis et clarae sint urbi: rarior illa
Nunc populo, retinensque parum splendoris aviti,
(Quamquam amor in luxum remanet) deliria regum,
Dum rapiunt in bella rates, merguntque procellae,
Fortunam attrivere loci: dos unica mansit,2
Hinc quod seligitur Praefectus navibus, ostro
Qui venit indutus, quoties solemnia in urbe
Verba è sublimi recitat, plaudente popello.
Re caret at nomen, nam classis deficit: unum
Officium est olli, quantis sit quaeque ferendis
Mercibus apta ratis, cognoscere, publicus aeris
Ut tantum faciat sibi solvi exactor in annum,
Mensurae quantum ratio praescripserit ipsa.
Ut nobis fundo jacta anchora, factus ad unguem
Accurrit, praebetque manum scriba, et qui erat alter
Nescio, at officiosus homo, namque incola cultus
Nonnihil urbani servat, quod mungere nares
Linteolo, haud cubito solitus, tum siquis ibidem
Sternuerit, salvere jubent, ac commoda vitae
Nonnulla, ut cujusque sinit fortuna, sequuntur.
Quà se cumque oculorum acies a littore primo
Surgentes versus clivos extendere quibat,
Egregiè mihi culta soli pars visa, oleisque
Convestiri omnem pariter dixere, quà in Ortum
Tendit ager, facileque ascenso colle videri
Id posse, haec si animo veniat mihi forte cupido.
Hîc, quae grata viatori solet esse voluptas,
Continuò haud unus nobis occurrit amicus,
Quos inter dans jura loco tum Restius ut me3
Rectè habet, inquit, me monstrante doceberis horae
Momento. Quae rupe super castri instar in auras
Erigitur, coetus Francisci hanc occupat aedem,
Gusmani proles aliam, sine culmine tecti
Quae modo, turbineae rapuit vis saeva procellae.
Quadratam in medio turrim quam conspicis, olim
Indigena erexit locuples, quem, ut millia centum4
Nostrae urbi in tabulis legaverat aurea, in aeris
Effigie, magno terrae quae proruta motu
Quod fuit, et multos jacuit neglecta per annos,
Perminxere boni tanto pro munere cives.
Haec praeter tractu non multo hinc dissita surgit5
Arx haud temnenda, in pelagi erexere latrones
[Obversam] in Boreae latus: est et nobile templum6
Reginae hîc superûm, voto quod fertur ob haustum,
Evomitumque iterum puerum serpentis ab ore
Incolumem posuisse pater: de stipite ibi uno
{Bissex} dissimili vultuque, habituque figuras
Ara habet, longa hîc ulnis ter quinque videntur7
Permagnae avis subter testudine templi
Vexilla, et quo nil antiquius insula servat,
Nobile linteolum: navarcho Hispanus habendum8
Rex dedit, ut tam parvo hominem videt esse beatum
Munere, quamquam illi fuerit petere ampla potestas
Quae mallet, stomacho regali dignus, ab undis
Mergendum aequoreis licet hic servaverit, oris
Cum {Lybicis} classem tempestas obruit ingens.
At quid ego haec? Factum potius tibi triste puellae9
Exequar, in cujus miserando heu! corpore casus
His quoque Abydeni juvenis renovatus in undis.
Opposito Andreae a scopulo, quo solus agebat,
Venerat huc pulcher Theramon, Mara vidit, et arsit,
Detexitque suam parvo post tempore flammam.
Re subita obstupuit juvenis, mox ora puellae,
Cujus et ipse pari sentit se carpier igne,
Collustrat, blandumque bibit per lumina amorem.
Indulgere autem durum quod amoribus illis
Noscit opus, medium nam dividit aequor, et illic
Si crebrò junctos videant, dispendia famae
Inde sequi, et facilè prodi omnia posse sub auras,
Cuncta suae haec aperit Theramon mora nulla puellae.
Inveni, tunc illa, viam, mea vita, reponit,
Qua famae haud ullo liceat discrimine nobis
Esse simul: tu, cum coelum intempesta tenebris
[Nox] teget, in summo lumen mihi culmine tecti
Erige, viso ipsa accurram per caerula nando.
Pone metus, ego nare ausim pisci aemula, meque
Illa potens Cypri, cujus sum fida satelles,
Diva reget, salvamque tuas deducet ad aedes.
Talibus auditis Theramon discessit, et anno
Longior hora sibi visa, ut nigrantibus orbem
Humida nox umbris tegeret: cum texit, in alta
Lumen sede locat: juveni se mille timores,
Et mille haud una specie objecere pericla.
{Ocyus} aspicere, amplectique ut detur amantem
Incolumem, Dîs vota facit. Mara lampade visa
Se jacit in fluctus, assuetaque brachia jactat,
Atque brevi (impellebat amor, viresque novabat)
10 Distanti adnavit scopulo. Volat impiger ille,
Membraque candenti lino madida aequoris imbre
Siccat, et undantes per lactea colla capillos,
Indutaque suo (juvenis servabat) amictu
In tecta adducens tulit oscula mille, vicemque
Mille per alternam retulit, protractaque multas
Gaudia per noctes felix successus alebat.
At longo arridet nulli quae tempore, laetis
Fortuna invidit rebus. Sum tenderet olim
Conspecto ad scopulum Mara lumine, multa per aequor
Se fundens caligo vetabat cernere cymbam.
Nam tractu hoc homines demittere lina parantes,
Dum piscis genus esse putant, videre puellam,
Accensaeque facis signo ut Theramonis ad aedes
Tendere detectum, fratres monuere natantis.
Hi quamquam poterat via lenior esse abolendo
Dedecori, genus heu! lethi per triste necarunt.
Horum unus fusco inscendens nam vespere cymbam
Secretò Theramonem adiit, simulansque periclum
Vitae instare, petit recipi: hîc dum ille moratur,
Clam fratres se ferre alii, remisque phaselum
Contra tecta movent juvenis, tum lumen in alta
Ponitur antenna, natat haec, rata lumen amicum
Esse sui Theramonis; at hi se tramite tanto
Hinc sensim removent, ut in altum jam mare ducta
Infelix germana foret, quae, lumen ut illi
Abstulerunt, omni jam deficiente salutis
Spe sibi, perpetuoque etiam quia lassa cadebant
Brachia motu, ut fracta ratis, demersa profundo est.
Et jam fama volans passim spargebat, ab oris
Disperiisse Maram patriis: lux tertia ut orta est,
Ecce Marae exanimum miserae prope littora corpus,
Degit ubi Theramon, fluctus egere marini.
Haecne illa infelix illa est Mara, sola voluptas
Quae fuit, atque anima longè mihi {charior} ipsa?
O mihi quis ferrum pius afferat? haud ego post te,
Qua sine dulce nihil, lux o mea, vivere curo.
Haec ubi conquestus, dextraque cadaver ab undis
Traxit, utraque ulna amplexans in tecta ferebat.
Hîc ubi deposuit, se in corpus lumine cassum
Projecit, multo {lacrymarumque} imbre rigabat,
Terque quaterque suo compellans nomine frustra.
Talibus exactis, subiit pia cura sepulcri,
Et dextra clausis oculis, atque ore corollam
Pallidula pariter textam violaque, rosaque
Imposuit capiti, dein suprema oscula jungens
Condidit, et multae tumulo contexit arenae.
* Olim erat exactum hîc Carmen, nunc longius exit.
Quam mihi Prazzati dictam de nomine turrim
Visam esse hîc {pulcrè} memini, modo cernere nusquam est,
Quidam qui se se per longas ordine [stirpes]
Ad se deductas affinem ostenderat esse
Illius, cui structa, viri, hanc divendere vellet
Ut Commune sibi obtinuit: vix emerat, ecce
Diruit, exaequatque solo. Furor istane suasit?
Haud verò: id sapiens fecit, nam vendita lucrum
Allatura sibi saxa haud mediocre putabat,
Sic quod nec Pauli {bissex} fecere carinae,1111
[Queis] direpta omnis fuit insula, nec tremor ingens1212
Terrae olim, unus homo turrim evanescere fecit.
Quam melius Patres, quorum curâ aenea rursus1313
Effigies micat in veteri jam sede reposta!
Haec fuit haud uni vatum celebrata priorum
Insula: musa aliis visa est mihi cultior Aelî:1414
Quod si elegos Restî prodire videbimus, illi1515
Quodcumque est veterum {Phaebo} vel judice cedet.

2.5. De Insula Calamotta Illyricè Colocep. V.

De minima scribens Elaphitum exilia narro:
Illyricum huic nomen Colocepi: hoc unde trahatur,
Ignotum, multis Delaphodia dicta latinè est,1
A paucis habitata viris, crassaeque Minervae.
His ager est tenuis, neque pascere firmus; ab alto
Lucra trahunt potiora mari, nam saepius uno
Tot pisces capiunt jactu, ut quae summa [peculi]
Hinc venit, in mensem hac vivant, consumere nati
Sola boum capita, et foedum purgare macellum.
In cymbam infertur cruor, intestina, pedesque,
Omnia quae parvo prostant: vescuntur abunde
Talibus, inque diem nil mos servare sequentem:2
Unde loquendi ortum genus id vulgare, gulosum
Distringens: ‘Vin tu, ut Delaphodius omnia in unam’
[Fercla] vorare diem?’ nascentes mutùa in agro
Furantur fructus, manibus sed caetera puris.
Sic tonsas agitare habiles, ut concita bino
Remige par Scythicae cymba sagittae:
Docti adeo et clavum regere, atque intendere vela,
Naufragium hos nullo fecisse ut tempore quisquam
Vel summè annosus valeat meminisse, tametsi
Saepe Altum teneant, Melitaeque sonantia saxa,
Et Ladestinos rate parva accedere portus
Nunc ultro soleant, nunc tempestate coacti.
Divisis habitant pagis hinc inde duobus,3
Longè alio minor, in solem qui spectat Eoum,
Pinea ubi de parte austri sylva imminet undis.
Alter in occasum major, cui turris, et ingens
Tutus ab accessu ventorum portus, eoque,
Cum pelago desaevit {hyems}, [stat] plurima puppis.
Vino aliàs fuerat plus insula dives, olivae
Nunc pingues penè omne solum texere; marisque
Ad littus4 siliquae per se, nulloque colente
Proveniunt, casiaeque pares legit incola fructus,
Curva quam retinent imitantes cornua forma.
Saepe mihi hic mora facta, locus placuitque: salubre
Coelum est,praediola egregiè culta undique cernis,
Commoda ad incessum via, quae vestigia molli
Dat signare solo, et plano quae tramite semper
Te medias inter gradientem leniter umbras
Ducit, et aspectum pelagi non eripit omnem.
{Praelia} Gismundum post infelicia regem,5
Ad sua cum profuga veheretur regna triremi,
Novimus hoc posuisse solo vestigia primùm:
Littus enim malefidum illi prius omne, Rhacusa
Mox hinc avectum pompae regalis honore
Excipit, atque suis ad terras reddit amicas
Puppibus, et tantae gaudet meminisse diei.
Usque adeo hi veteri pro consuetudine pugnant,
Ut nihil immutare, licet foret utile, curent.
Hinc haud marmoreum simulacrum a sede moveri
Permittunt quoddam, inque alia concinnius ara
Ponier, unde aliquis templo decor adjiceretur.
Cum sacranda ferunt festis Paschalibus ova,
Mos illis vetus est praestanti talia mystae
Nudo obolum, sibi quem tollat, defigere in ovo,
Non ovum dare, quod pagis fit in omnibus, illa
Adducti causa, posset quod forsitan olim
Augeri his pretium, nec conjectura fefellit,
Cum viginti obolis simplex nunc veneat ovum.
Traditum ab antiquis retinere tenaciter urgent
Sic morem, seque hoc credunt pacto esse beatos.
* Adjicere hic quaedam locus, emendareque, septem
Nam mihi ab hinc lustris quae cognita, mobilis aetas
Mutavit. Cum primùm hìc aliquos ars nautica coepit
Allicere, et positis jam retibus ire per Altum
Tentarunt, blando sors vultu arrisit, et annis
Sic facti paucis locupletes, ut tunicati
Qui prius, et quorum prope nudae in sole sedebant
Uxores hiberno, habeant nunc plurima et ipsi
Commoda, et hae gemmis ornatae, auroque nitescant.
Adde etiam, multis plerique quod artibus apti:
Namque domum cursu reduces vel retia texunt,
Vel terram exercent rastris: hic fabricat altae6
Membra ratis, costas pice perlinit ille liquenti,
Compages laterum stupa ferruminat alter.
Hinc factum, ut domibus se se auxerit insula multis,
Hasque habitet populi melioris copia major,
Certe ita commodius, prisco quam more, beati.

2.6. De Scopulo Daxae VI.

Et te Daxa canam pelagi haud ignobile saxum,
Quò me post Majas pietas tulit orta Kalendas1
Cum dulci, rapuit quem Felsina nuper, amico,2
[Quemque] redonabit medicae non artis inanem.
* Tunc ego, ab ingenio cum spes, et ab indole recta
Tantũ erat, haec cecini: relegens nunc addo, quod ad nos
Non modo Paeonias callentem insigniter artes,
Praestantemque medendi usu urbs haec reddidit, alma
Doctrinae omnigenae at fulgentem luce, potentem
Eloquio, et musis aptum tractare severa.
Ad scopulum ut redeam, non longè ante ostia portus
Ille Gravosani jacet, in minimamque Elaphitum
Vergit ab occasu: forma illi est collis, ab ipso
Namque mari assurgens dorsum in {mediocrius} exit.
Francisci summo sibi sedem in vertice coetus
Legit, praesidioque loci celsa addita turris.
Haud tenue hîc surgit delubrum, aequalibus illud
Dena intervallis {pulcrè} cinxere sacella
Sacra loca, atque ipsas Solymorum imitantia sedes;
Ipsaque adest Magni forma, exemplumque Sepulcri.
Relligio haec tantum voluit sibi, caetera et horti,
Et vites, oleaeque tenent, nec deficit herba,
Quam numero exiguus vervex, et bucula pascat.
Non hîc ulla domus surgit privata: Ghetaldus3
[Esse] locum Francisci omnem vult, [atque] suorum
Perpetuò, queis ut victu subsistere possint
Commodiore illic, sua quaeque relinquit habenda.
Pax, atque alta queis hîc semper regnat, et unos
Haec aliis umquam resonat placidissima sedes.
Apta olim statio tyronibus erudiendis
Hîc fuerat: causam haud video, cur mittier illuc
Desierint, visum et melius senioribus, urbis
Ut mox Coenobium juvenes formaret alumnos.
At quid ego haec temere? Non stultus acutius ipso
In propriis cernit rebus sapiente? Vetusto
Hîc de more solet Francisci cogere se se
Temporibus certis {selectior} ille virorum
Coetus, quos aliquis, merces virtutis, honestat,
Quem tenuere, gradus, divini ut Numinis aura
Afflati rerum his tradant moderamina, queis est
Doctrinae uberior seges, et prudentia major.
Talibus exactis epulum dat caesa juvenca,
Index laetitiae replet coenacula clamor,
Rectoresque novos per pocula crebra salutant:
Mox urbem repetunt avidam cognoscere, quales
Urbano, quales aliis, quae plura [praeesse]
Coenobiis voluere viros. Heu! non tamen illo
In {caetu} usque agitur, vox dia quod imperat, et mens
Conscia quod suadet Recti, nam caeca cupido
Saepe minus dignis favet, et suffragia vincunt.
{Repperio} in nostris, siqua est ea gloria, fastis
Ex urbe avectos misera, cum tabida vulgus4
Innumerum raperet pestis, formidine lethi
Perculsos hac sede patres habuisse senatum,
Ordine ab hoc paucis jussis consistere in urbe,
Qui extinctos tumulent, serventque a funere sanos.
Non longè hinc quasdam5 prostantes ad latus austri
Horrendas visu, et dentati pectinis instar,
Unde et nomen habent, cautes natura locavit,
Quae magno frangant venientes murmure fluctus,
Pulsarique vetent vicini littora portus,
Cum notus hiberna violentior {intumet} unda.
At satis haec, nec plura decet dare carmina parvis.

2.7. {Prosopopeja} Rhacusanae Urbis VII.

Olim nidus eram alcyonum, desertaque cautes,
Cum Roma adveniens, {caetu} comitante Quiritum
Hîc vivo voluit Belus me ponere saxo,1
Atque urbem dici jussit, licet urbis imago
Vana forem, cum nec fossis praecingerer altis,
Moenia nec tegerent, nec pernox invigilaret
Armati custodia militis. Hinc ego sensim
Crescere, postque aliquot clarae urbis saecula vultum
Prodere vix tandem potui, haud obnoxia gentis
Externae sceptro, propriis sed legibus utens.
Quod mihi per duros est partum nempe labores,
Nam vicinorum toties tentata duello2
Fortiter objeci latus, adversique tenentes
Gargani dorsum, et Dauni regione potitos,3
Ne me iterum impeterent, Mauros cum classibus unà
Jadertinae urbis pepuli. Me magna potentum
Vis magis angebat Venetûm, qui adjungere sceptris
Perpetuò studere suis, plus arte dolisque,
Quam bello, atque armis usi: vitasse timendo
At laqueos licuit, magnique ut nominis umbra
Protegerer, me Caesaribus non foedere casso
Cum Byzantinis penè ipsa ab origine junxi.4
Praesidium coeleste mihi tum Sergius, atque5
Bacchus erant, et primus adhuc dat nomina monti,
Qui mihi sic gravis imminet; at quo ex tempore muros6
Blasius excubitor servat, mihi numinis instar
Ille coli: effigiem cura addit publica portis,
[Attolluntque] meae sublimem in puppe carinae.
Ille sua et nostros inscribit imagine nummos
Praesulis os, habitumque gerens, auctusque tiara;
Cumque Patrum res dura animos, inopinaque turbat,
Dissipat hic mentis tenebras, melioraque suadet
Consilia, atque bonus dat tristem evadere casum.
Huc prius angusto congesta legumina lintre
Navita [finitimis] vendenda ferebat ab oris.
Irritare gulam nondum pretiosior esca
Coeperat, et sale servatos absumere pisces
Grandes lautitiae ferant, quos Butua in undis7
Dulcibus, inque lacu rimatur Scodra profundo,8
Vinaque vicino nascentia monte bibebant,
Perpaucis tunc illa satis; nam obscura, brevique
Circuitu, atque pedes quingentos lata colebar
Rupibus imposita aequoreis; spatiumque quod agri
Defuerat, tenui ut possem subsistere victu,
Neptuni premere arva audax industria suasit,
Meque Naronaeis, qui tum terraque, marique9
Pollebant, junxi populis; sed reddere ut aequor
Infestum incipiunt, atque exercere rapinas,
Bosphorici jussu me 1010 Caesaris inde retraxi.
Exin Bodinus me rex furialibus armis,11
(Quod gremio excepi profugos miserata propinquos)
Intentam paci turbat, septemque per annos
Assidua obsidione premit; constantia durum
At tandem edomuit mea, discessitque cruenti
Pertaesus belli, mox et vexasse quietos
Poenituit, scelerumque pudet. Mihi profuit hujus
Tempestas belli interea, nam rebus ab arctis
Tum mihi majores animi venere, doloque
Juncto armis licuit Slavorum evertere ab imo,
Proxima quae nostris surgebat [moenibus], arcem.12
Ex illo fieri nimirum ego tempore major,
Atque alio dici quoque nomine; quippe ubi pontus13
Ante erat, oppletus locus aggere, caesaque sylvae
Pars etiam: tum tecta struunt, atque ardua templa,
Arcesque, et duplex cum fossa murus ab Arcto
Me cinxit; spatiisque datum ut majoribus auctae14
Crescere, sic et ager mihi crevit, et insula multa,
Pars empta argento, pars et data munere regum,
Quorum plus uni miseris in rebus asylum1515
Fida dedi, et tutos dimisi, opibusque levavi.
Omnia parva prius, sed tuta, et moribus apta,
Quippe [supervacuum] nil tum sectabar, ab altis
Undam attingebant puteis, nunc divite sumptu
Per clivos longè deductis fontibus ornor,16
Brachia quò nudae lotum cum lina puellae
Accedunt, patrio heroum res carmine cantant.
Verùm ego dum variis sector compendia terris,
Et molles struo divitias, in civibus ardor
Imminui laudis paulatim, et publica virtus
Coeperat, èque meis me audentior unus alumnis
Servitio premit, 1717 invisaque tyrannide vexat:
Dumque mea cervice jugum depellere tentant,
Nec cives inter bene convenit, utile visum
A Veneta urbe virum (pollens tunc arte regendi
Longè alias haec inter erat) sibi poscere, ut ipse
Dux esset populi, verùm inviolabile staret
Jus urbi, legesque suae: venit advena, qui se
Nil mutaturum jurans clavo adsidet unus
Imperii, et justè rerum moderatur habenas.
Tum mihi collectae leges, ritusque vetusti1818
Ordine descripti certo, in classesque redacta
Jura suas, Verùm qui mox labentibus annis
Adveniunt, dum plura sibi, quam pacta sinebant,
Attribuunt, piget externos tolerare, jugumque
Excussisse velim, sed ineluctabile lorum
Detinet: hoc nobis, Lodoix tu magne, resolvis,1919
Subque tua fèssi tandem requiescimus umbra
Praetorem rursus nostro de sanguine nacti.
Haec inter multa adversae, atque immania sortis
Me pressere mala: horrendo nunc pallida vultu
Saeviit irrequieta fames, nunc lurida pestis,
Quae bis dena semel populi mihi millia ademit:
Arsi 2020 etiam flammis penè hausta, et talia passi
Damma viri dulces properabant linquere sedes,
Ni turbam fugientem opulens vir sisteret auro,
Qui miseros iterum nova tecta attollere jussit.
Quin et bella sequi belli exsors ipsa coacta2121
Tum fui, et in Venetos Liguri, quia causa tueri
Visa mihi hunc potior, rostratas tradere puppes.
At non hi immunem post {praelia} me quoque damnis
Esse volunt; fines armato milite vastant,
Invaduntque meas inopino marte carinas.
Hac quaecumque tenus longis aetatibus acta
Musa humilis cecinit, nunc grandius ore sonabit.
Penè sub id tempus cum gens erumpere terris
Ex Asiae inciperet bello metuenda, futuram
Quam mercatores nostri jam jamque videbant
Magnam olim, monuere Patres, sibi reddere amicam
Festinis vellent studiis. Contendere Prusam
Hi duo de illorum coetu dona apta ferentes
Haud mora ad Orchanem mandant: videt ille libenter
Legatos, adeoque remotae [hos] nomine mitti
Ad se urbis stupet, et cupidae conjungere foedus.
Ille sibi haud ingens dependi, in pignus honoris,22
Vectigal jubet, et, quod poscunt, libera genti
Per sibi regnatas peragi commercia terras
Permittit, spondetque urbi se tempus in omne2323
Praesidium fore, venturosque in regna nepotes.
Scilicet ex illo potior mihi foedere quondam
Fortuna adveniet, totque inter subruta regna
Me circum Otmanidum felici marte, superstes
Unica ego leges, libertatemque tuebor.
At mihi numquam aliàs adeo fulsere sereni2424
Gismundo quam rege dies: datur insula ab illo
Quina mihi, armataque manu nova sceptra recusans
Incola ad officium compellitur: arte potentis
Mox verò captus rex callidiore ministri
Reddi dona petit, post tresque relinquimus annos
Corcyram, Phariam, Bratiamque, et caetera quaeque,
Quae et modo sint nostra, aequo actum si jure fuisset,
Cedere sic faciles rege admirante vel ipso,
Qui jussit, facti ambages ut comperit omnes.
Tunc ego permultis lustrabam navibus aequor,
Nota quibus Nili septemplicis ostia, dites2525
Unde vehebantur merces Gangetidis orae,
Ante novus patuit quam ad molles transitus Indos.
Tunc et lanificae coepere impensius artes26
Excolier mihi, per quas lucri fons adapertus
Largus erat, mecumque Italae nova foedera gentes2727
Jungebant: sed jam fatalis venerat hora,
Cum Constantini clara urbs horrentibus armis
Mechmetis capta aeterno servilia flexit2828
Colla jugo. In magno tum belli turbine et ipsa
Conteritur damnis mea gens, liquisse coacta
Urbibus in multis quascumque industria laetis
Temporibus merces multo sudore pararat.
Interea amissis veniebant ordine longo
Heu! regnis ad me illustres, et flebile sortis2929
Ludibrium reges profugi, nec defuit ipsum3030
Mercuriale virùm genus, et clarissima longè
Nomina jam totum fama celebrata per orbem.
Omnibus hospitium, vestes, pretiosa supellex,
Et naves dantur vota ad cujusque paratae
Exulis, atque animo sortem deflemus acerbam.
Sed mihi quam dispar rerum nunc ordo priori
Incipit! Ut parvi me circum regna tenebant,
Discordesque animis reges, facile unius iram
Vincere [erat] studio alterius, vel pellere vim vi.
Unus habet nunc cuncta, potens me evertere nutu,
Si velit, irarumque illi neque semina deerant,
Ut vellet; scit quippe meis è civibus unum
Pannonias ducentem acies infringere bello3131
Otmanidas, scit Scodrae urbem virtute meorum
Defensam haud potuisse capi, meque insuper ipsam
Regibus Europae se [contra] in foedera junctam.
Atque ea turbata secum dum mente revolvit,
Conqueriturque furens, urbs o malesana peribis,
Intonuit, jactatque minas. Ego talia supplex
Cum gemitu permixta loqui: rex magne, parumper
Pone iram, atque expende animo, an fas, crimina gentis
Totius ut nostrae damno privata luantur?
Culpa ego qua teneor, quod castra aliena secuti
E nostris pauci tulerint in te arma? Voluntas
Nec me, crede tuis ulla hostibus addidit, at vi
Illud ego accessi ad faedus, duroque coacta,
Terrigenùm nulli quod fas deflectere, fato.
Antiqui potius reminiscere [foederis], oro,
Quod pepigi cum gente tua, proavique quod omnes
Servavere tui: magno de sanguine cretum
Fac te ego ut [Otmanidum] per facta et mitia noscam.
Nam quota pars laudis tibi magno accedat ab urbe
[Exigua], ad tantos fuerit si adjecta triumphos?
Dona [dehinc] lacrymis adjungimus, iraque cessat
Magnanimo compressa sinu: tamen anxia semper
Vitam ago, dum regis mors me formidine solvit.
Mechmetis3232 soboles, subiit quae in regna, benigno
Me complexa animo videt aequior, utpote ab omni
Quae nostros onere immunes jubet esse, frequentant
Qui mercaturae studio sua regna, fuissent
Ac si orti in [Thracum] nullo discrimine terris:
Jura mihi haec auget longus dein ordo sequentum.
Fortunae Venetus tantae invidet, et sua casus,
Prodat ut hostiles animos, sic vota secundat.
Haud una Eridani è nostris circum ostia puppis
Stabat, Atestino intulerat quo tempore bellum
Magna Hadriae regina Duci: pugnare jubentur
Hae Venetas contra, queis damna illata, carinas.
Edicta ex illo nos contra immitia ferri,
Vexarique rates: tum nostri [foedere] rupto
Cum Venetis, tectique simul magna aegide Thracis
(Qui jam solus opes valet infregisse superbis)
Majores struxere rates, quibus aequoris unda
Aegei, Oceanusque infinditur Atlanteus.
Principiò utilitas hinc ingens extitit, ipsum
Mox fuit hoc genti exitio; nam barbara regna
Dum {Lybiae} Carolus vult subdere, multaque classi
Nostra suae puppis se adjungit, nunc fera frangit
Tempestas, nunc hostis habet, mersatque profundo.
Nec minus Afrorum terris heu! noxia nobis
Unda Tagi, quamvis tu Lusitana, Philippe, 3333
Regna tenes: sic haud multis volventibus annis,
Dum bellis Hispana juvo navalibus arma,34
Tercentum magnas vidi periisse carinas.
Tristius at pelagi post cladem inimica parabat
Fortuna exitium, motu nam quassa repenti
Horrendùm intremuit tellus, ego diruta solvor;3535
Quaeque prius domibusque altis, totque inclyta templis
Surgebam, et fama crescebam ad sidera, nullam
Me sensi: saevus miseram circumstetit horror,
Solaque sanguineis signat mors passibus urbem,
Non jam urbem, at lapidum, et congestae caedis acervos.
Tristem adeo evulgat dum casum didita fama,
Europae et cunctos mea tangunt fata tyrannos,
Unus in Otmania [Regi] qui proximus aula3636
Accedit Mustafa, feris immanior, urbis
{Relliquias} miserae, praetexens nomina mille,
Divexat, juratque sui per numina Vatis
Excidium, Austriacae post debellata Viennae
Moenia cum nostras victor referatur ad oras.
Di melius! Ferro ut cervix huic secta, quievi,
Quàque licet, sequor informes reparare ruinas.
Nec minus a patria procul, Odrysiasque per urbes
Pars gentis nonnulla meae, quae vivere frugi
Assueta, et priscos mores servare, parandis
Mercibus utiliter vitae per mille labores
Strenua navabatque operam, et sine crimine partas
Accumulabat opes, mihi tempore profuit illo.
Lapsas illa domos reparans prope sola levabat
Afflictae fortunam urbis, nam caetera deerant
Tum mihi praesidia, et vires hic succus alebat:
Curassentque utinam nostri (quae ignavia sensim
Elabi è manibus passa est) commercia terrae
Tempus in omne sequi! Verùm insatiata cupido
Dum subitas affectat opes, Neptunia jussit
Regna sequi, et structis iterum coepere carinis3737
[Desuetos] dudum tentare per aequora cursus.
Jamque mihi paulatim aliquod tum accedere nomen
Coeperat; at bello Mavros, et sanguine gaudens
Gentis Hyperboreae in Thracas dum mille phalanges
Concitat, in variis clauduntur portubus omnes:
Utitur ad bellum pars hostis, pars et inertes
Corrodit caries,sic porrò, ut lustra superstes
Post pauca è multis fuerit prope nulla carinis:
Ingemui, jacuique gravi ceu pressa veterno.
Quam verò horribilis paulò ante haec tempora casus
Heu miserae acciderat! Stygiis discordia regnis
Erumpens animos odiis crudelibus actos
Sic inter se se Patrum divisit, inire
Prorsus abhorrentes ut sanctae foedera pacis
Pulcros imperii fasces, omnemque regendi
Curam ultrò exuerint populi. Quid tum ille, potiri
Cui rerum fortuna dabat? Num coepit habenas
Regni ipse? aut aliquis de plebe animosior arma
Spartacus in patriam tulit, excivitque tumultum?
Quisquis es agnosce hunc populum tu rectius, aequam
Tum quoque qui tenuit mentem, forte unus in omni
Historia populus, patiens dum in foedera dextras
Pacati jungant Patres, ac sceptra resumant.
Verùm cum tenuis rerum fortuna mearum
Tum foret, ipsa aliquid tentare urgebat egestas.
Ergo novas puppes confestim molior, et jam
Fervet opus , surgunt centum illico; nec mora rursus
Centum alias, totidemque struo, jamque omnibus undis
{Thetyos} aequoreae volitant; quaeque hactenus una
Interclusa mihi, ecce novo jam munere Thracis83
Ipsa quoque Euxini patuerunt ostia Ponti,
Illaque jam nostrae freta sulcant horrida puppes.
Dum variae interea pubes se ad littora gentis
Fert mea continuò, portusque accedit amicos;
Hasque modo adducit merces, aliasque vicissim
Avehit assiduò, magnis ego splendida gazis
Eniteo, inque dies opulentia crescit; at eheu!
Intulit illa mihi logè graviora priori
Paupertate mala; externis nam vectus ab oris
Corruptor morum, semperque superflua quaerens
Luxus adest, sequitur vitiorum foeda caterva,
Illyriaeque solo fixis radicibus altè
Invasere animos, virtus prisca exulat omnis.
Parcior in superos cultus, majoribus aevo
Debitus haud defertur honos, corruptaque morum
Integritas, labefacta fides, rectumque, pudorque.
Ipse amor in patriam languet, concordia penè
Deficit omnis, amorque laboris pulsus, et illa
Aurea simplicitas parvo contenta recessit.
O si hic virtutum redeat chorus! Has ego quanta,
Ne fugiant iterum, cura retinere laborem,
Pectoribusque meae penitus defigere gentis!
Hae sunt praesidium, columenque potentius urbi,
Quam vel divitiae, quas mobilis auferet aetas,
Vel, quas subvertit belli fruor impius, arces.
Haec super exiguis ego rebus parva canebam;
Immensa belli dum Gallia mole Britannos
Impetit, incertisque volans victoria pennis
[Suspensos] tenet, imperium cui destinat orbis.

FINIS.

Appendix A INDEX Rerum notabilium, quae in Periegesi continentur.

Appendix A.1 In Zaptat.

Descriptio cujusdam specus subterranei. pag. XII et seq.

Cur quidam colliculus alapaenomen gerat. XIII

Lapis cum inscriptione veteri semiobrutus. XIV

Antiquitatum reliquiae describuntur. XIV et seq.

Appendix A.2 In regione Canalitana.

Reliquiae antiqui aquaeductus. XVI

Ager Canalitanus quanti a Rhacusanis emptus.XVII

Descriptio naufragii Canalitarum. XVIII et seq.

Vallis Canalitanae. XX

Fluviorum per {hyemem} in valle stagnantium.XXII

Venatus coturnicum qualiter ibi fiat. XXIII

Venatus aliarum volucrum. ibid.

Anguillae Canalitanae laudes. XXIV

Aquarum diverticula in siccitate. ibid.

Mores Canalitarum. ibid. et seq.

Unde pestis ultima in hac regione. XXV

Canalitae praeter agriculturam varias artes exercent. XXVI

Montis Nigri incole crebrò illos invadunt. ibid.

De tumulo Cadmi, et Hermiones. XXVII et seq.

De superioribus Canalitis, seu monticolis.XXVI

De quodam adoptandi more apud eosdem. XXIX

Appendix A.3 In Breno.

Salubritas aeris, et soli ubertas pluribus descripta. XXX et seq.

De torrente, ac ponte, et inscriptione illi adjecta. XXXII

Brenensium indoles tam hominum, quam {faeminarum}. XXXIII

Asinorum multitudo Brenensibus [proficua]. XXXIV

Descriptio pompae, cum Brenensis serva a domina post [exactum] famulatum solemniter donatur.XXXV

Qui locus ad venatum idoneus Breni. XXXVIII

Appendix A.4 In Juncheto.

Juncheti vallis Monachis Italis, dictis Lacromensibus diù possessa.XLII

Lacromensis scopuli brevis descriptio. XLII

Monachi in Italiam amandati. XLIII

Descriptio prospectus multiplicis a prima aquae scaturigine [usque] ad ipsa civitatis Rhacusanae maenia, ubi [obiter] de Umbla, Gravosae portu, et suburbio Pillarum. XLIII et seq.

Quales Bergati, et Bosancae homines, et ad quid [adhiberi soleant].XLVII

Appendix A.5 In Umbla.

Descriptio villae Sorgeae XLIX

De Arione fluvio. L

Umblenses irrisi tandem sapiunt. II

Piscatores penè omnes. ibid.

{Foeminae} hujus loci nutricum officio in urbe funguntur. LII

Descriptio cujusdam rusticani in urbe spectaculi. ibid.

Appendix A.6 In valle Nucis.

Aquis vivis maximè hic locus abundat. LVII

Ubi naves bellicae in ora Rhacusana soleant consistere. LVII et seq.

Quae loca comprehendantur astareae nomine, et quid astarea apud Rhacusanos. LIX

Visitationis Episcopalis descriptio. LX

De abolitione Societatis Jesu dictae, et ad eadem auctoris judicium. LXII

Appendix A.7 In Cannosa.

Descriptio quarumdam arborum praegrandium. LXV

Nundinae in sylva Barsecinae, et Morlachorum choreae. LXVI

Appendix A.8 In locis comitatus Slanensis.

Quod mercium genus {foeminae} Osonicenses Rhacusam venditum ferant. LXX

In pago Slanensi multa sericorum florum copia colligitur. LXXI

Quam divites aliàs fuerint Slanenses.LXXII

De [familia] Iveglia Ohmuchievich, et de matrimonio Petri Comneni cum Helena Ohmuchievich. LXXIII

Descriptio nundinarum in Slanensi pago.LXXV

Placentae genus quoddam. LXXVI

De Janska, et Dolli, et quando ad urbem accedant Primoriani.ibid.

Genus cujusdam casei descriptum. LXXVII

Descriptio morum hujus gentis. ibid.

Loci tempore pestis in pago Cepichuchi.LXXVIII

Ritus connubialis apud eosdem. LXXIX et seq.

Vestis {foeminarum} Imoticae. LXXXII

Lapis antiquus Smocovgliae inventus, quid inscriptum, et ubi servetur.LXXXIII

Appendix A.9 In Stagno.

Unde aer Stagni insalubrior, et qua anni tempestate.LXXXVII

Salinarum descriptio. ibid.

Munimina Stagni quare adeo multa, et adversus quos erecta.LXXXVIII

De Ecclesiis Stagni. LXXXIX

Sardarum piscatus quomodo et ubi fit. XCI

Thynnorum. ibid. et seq.

Descriptio sinus dicti Bistrina. XCII

De minori Stagno. XCIII

Portus majoris Stagni alluvionibus repletus. XCIV

Appendix A.10 In Puncta, et Sabioncello.

Incertae hujus peninsulae antiquitates, et adhuc melius dispiciendae. XCVI

Descriptio sinus Naronaei vulgo golfo di Narenta. ibid. et pag. seq.

Piscatu sardarum Tarpanienses locupletati. XCVIII

De Tarpanio, Jangina, Ossobjava, et Cunna. XCVIII et seq.

De Sreserio, et Tarstenici portu. CI

Quid haec regio ferat. ibid. et seq.

Navigatio et parsimonia dites incolas facit. CII

De Giuliana. ibid. et seq.

Punctenses superstitionibus addicti. CIII

De {foeminis} Sabioncelli. CV

Laudatur hujus loci [temperies], et coeli salubritas. ib.

Quae nundinae, et quando ibi fiant. CVI

Appendix A.11 In Ladeste.

Generale de Insulanis judicium. CIX et seq.

Ladestinorum prosopographia. CX

Excubias per autumnum in civitate Rhacusana agunt. ib.

Jocus cujusdam in illos obscaenior. CXI

De eorum defectione a Rhacusana Repub. ibid. et seq.

Plerumque ingenio destituti. CXIII

Sacerdotes rerum temporalium curam gerentes redarguti. CXIV

De soli fertilitate. CXV

De multis quibus insula cincta est scopulis. CXVI

Apollonius Rhodius quomodo eam nominavit. ibid.

Piscatus in portu dicto S. Petri ad oblectationem fieri solitus.CXVII

Cur aliter Plinio, aliter Melae haec insula dicta. CXVIII

Appendix A.12 In Melita.

Melitaei antea rudes, et quis eos ad cultiorem statum revocaverit. CXX

De eorum hospitalitate. CXXI

Quae rerum genera illis emolumento. CXXII

De sylvae incendio. ibid.

De anguillis in Blattensi pago. CXXIII

De Oppiano Agesilai filio apud Melitaeos relegato, et de aedibus ab eo constructis. CXXIV

Descriptio lacus, et Monachorum asceterii. CXXV et seq.

De antro Nympharum, et de opinionibus superstitiosis Melitaeorum.CXXVIII

De bello ab Augusto contra eos gesto, et quam funditores egregii fuerint.CXXIX

Divus Paulus naufragus Melitae Illyricanae rationibus assertus. CXXX

De {foeminarum} veste. CXXXI

Quomodo apud Melitaeos ars obstertricia exerceatur. CXXII

Lapidicinae ibi egregiae, sed defectu artificium desertae. ib.

Appendix A.13 In Jupana.

Quadrupedis dicti Italicè il caicale descriptio. CXXXIV

Omnis penè insula oleis consita. CXXXV

De Ecclesia S. Spiritus, quae et arx. ibid.

De Monachis S. Benedicti in loco dicto Pakgljena. CXXXVI

Proprietates hujus insulae. ibid. et pag. seq.

Descriptio portus dicti Luka. CXXXVII

Pugnae navalis cum Vatinio, et Octavio. CXXXVIII et seq.

De Olipae scopulo, et quis ibi a Rhacusanis captus. CXXXIX

Amoenitas hujus insulae, et piscium abundantia. CXL

Appendix A.14 In Insula media, dicta Lopud.

Incolae multum divites olim. CXLIII

Eorum urbanitas. ibid. et pag. seq.

Descriptio localis, et praecipua monumenta, quae in Parochiali asservantur Ecclesia. CXLIV et seq.

De puellae natante noctu ad scopulum S. Andreae, et de ejus submersione.CXVI et seq.

Quos laudatores haec insula habuerit. CLI et seq.

Appendix A.15 In Calamotta.

Calamottenses gulosi, et quales appetant cibos. CLII

Remiges optimi. CLII

Sigismundus apud eos primùm exponitur post cladem Nicopoli acceptam. CLIV

Tenaces morum ac consuetudinum veterum. ibid.

Quam eos navigatio postremis ditaverit temporibus CLV

Appendix A.16 In Daxa.

Comitia ibi habentur a P. P. Franciscanis, et nova fiunt Officia.CLVII

Appendix A.17 In Prosopopeja Rag. urbis.

Rhacusanae urbis initia, et a quo condita. CLIX

A quibus hostibus impetita, et quo exitu. CLX

Quos sibi protectores è Divorum coetu comparaverit. ibid. et seq.

Angustiae territorii, et victus parcitas a principio. CLXI

Urbs obsidione cincta a rege Bodino. CLXII

Amplificatio civitatis, et agri accessio. CLXIII

Tyrannus a civitate amotus, et Veneti rectores Rhacusium acciti. CLIV

Eorundem dimissio. CLXV

Foedus cum Orchane Asiae Principe potentissimo Rhacusani ineunt.CLXVI

Sigismundus rex dat Rhacusanis insulas quinque, postea deceptus aufert. DLVII

Constantinopolis a Mechmete, seu Mahomete II. capta CLXVII

Rhacusanorum damma ex mercibus abreptis. CLXIX

Exules illustrissimi, et litterati viri [Rhacusam] confugiunt. CLXIX

Mechmetes iratus Rhacusanis, et quare. CLXX

Bajazeth eisdem amicus. CLXXI

Cum Venetis inimicitiae, et quare. ibid.

Naves Rhacusanae naufragio afflictae. CLXXII

Terremotus urbem dejicit. ibid.

Cara Mustafa Rhacusanos vexat. CLVXIII

Mercatorum pecunia restauratur civitas. ibid.

Navigatio rediviva, ejusque brevi destructio. CLXXIV

Α'ναρχία CLXXIV

Navigatio hodierna licet opulentet familias, luxum tamen, et vitia invexit. CLXXV

Amissio virtutum patriarum, et votum pro earum reditu. ibid. et CLXXVI

FINIS.

Notes
1.
Locali ordine spectato, prius de Canalitana regione erat agendum, a qua Rhacusanae Orae tractus incipit, sed in gratiam veteris Epidauri huic loco primas dedimus, deinde ad illam redituri.
2.
Rhacusio quinque ferme stadiis distat, de qua vide quae dicimus ad Vallem Juncheti: alii tres scopuli, quorum nomina Mercana, Bobara, et Supetar (S. Petri) ad Episcopum Mercanensem, et Tribuniensem pertinent, item [Moluntae] scopulus.
3.
A verbo Illyrico Zaptiet, quod latine florere significat, felicioris ominis nomen.
4.
De hac in sequenti carmine.
5.
Quod Illyrice, Tiho: etiam Prahglivaz dicitur.
6.
Harum aliae ad privatos pertinent, aliae ad Sodalitatem loci ipsius.
7.
Hoc fuit sub initium XVIII Saec. Hae minores naves Tartane vocabantur, quarum non parvus erat numerus. Desiere autem, ut aliis majoribus per mare Mediterraneum navigaturis locum darent. Haec navigatio coepit anno 1745.
8.
Marmora antiqua , Epidauri inventa, cum variis locis dispersa jaceant, cura Michaelis de Sorgo omnium exemplar fuit descriptum in pariete interiori Domus Praetoriae in Zaptat, quo anno ipse Praetoris munere ibi fungebatur.
9.
Alieno aere obstricti, nec valentes solvere in Rhacusana urbe immunes sunt, si in aedibus ad se pertinentibus se claudere loco carceris velint. At qui ibi domos proprias non habent, hoc loco domicilium figentes secundum leges nostras immunitate gaudent, nec ob debita civilia ulla amplius molestia affici possunt.
10.
Ad Ecclesiam S. Nicolai, qua e Parochialis.
*
Sex ex his Poematiis, quorum hoc primum est, multis ab hinc annis a me elucubrata . Cum verò in descriptis locis quaedam mutata postea vidissem, quasi correctionis seu palinodiae loco paucos adjeci versus. Quod et hîc a me factum, et alibi asteriscus, qui apponetur, de hac re legentem admonebit. Ut autem quibusdam amicis meis, quibus illa legeram poematia, morem gererem, caetera omnia superioribus mensibus exaravi. En ut haec Periegesis orta est.
11.
Hoc antrum Scipun appellatur illyricè.
12.

Ovid. Metam. lib.4. Cap. 8. Sic de Cadmo, et Hermione in serpentem versis.

Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere laedunt,
Quodque prius fuerint, placidi meminere dracones.
13.
Illyrice dicunt na ∫zauscnizi, quasi ad locum Alapae.
14.
Hîc PP. Franciscanorum elegans Conventus est, ad maris oram positus.
15.
Haec in illo lapide inscripta.

P. MARCIO
PETROM.
MESSIANO
VARIVS FES-
=TVS HERES=
EX TESTAM.
POSVIT
M D.D.D.D.

A lineolis legi caetera non possunt, quia lapis ab illo loco terrae infossus.
16.
In hoc et in sequentibus consulendae Notae et Supplementa supracit. Michaelis de Sorgo in Opusculo ab eodem Typis dato Rhacusae Anno 1790. cui titulus. Commentariolus Ludovici Cervarii Tuberonis etc.
1.
(1) Hujus lapidis Inscriptionem cum aliis decem vide in Opusculo supr. cit. Michaelis de Sorgo num. 16.
2.
Rhacusa hodierna.
3.
Italicè appellabat barche della redenzione.
4.

Regionis Canalitanae agricolae rerum nauticarum omninò rudes sunt. Ex illis vidi hominem, qui cymbam terrae applicantem, ne in murum littoralem impingeret, ambabus manibus se contra adductis puppim sistere volebat, cum contra iis adversus murum obniti deberet, quod a contusis digitis, et ipse mox edidicit.

5.
Hoc naufragium contigit anno 1800. die S. Bartholomaei.
6.
Haec Ecclesia in suburbio Pillarum posita, quam vulgo dicunt la Madonna delle grazie, Canalitarum frequenti visitatione celeberrima, praecipuè verò multis diebus ante Festum Nativit. B. M. Virg.
7.
Italicè Castel nuovo, illyrice Novi dicitur.
8.
Nocte praecedente Festum S. Thomae Apostoli, et die ipso festo.
9.
Snjesgniza videlicet, quia snjegh nivem latine sonat.
10.
(10)Hoc titulo Ecclesiam cum Conventu hîc habent Fratres Minoritae.
I
11Rivi illi, seu flumina in mare influere minime possunt, quia terra in pluribus locis altior esse incipit, ideo ab hiatibus per {hyemem} aquae superfluentes absorbentur.
1.
2Hoc ipso anno videlicet, quo haec scribimus.
1.
3Haec partem non modicam hujus regionis invasit anno 1785. quae paucos post menses extincta.
14.
(14) Hic sinus, qui nunc dicitur Golfo di Cattaro per 18. milliaria in longitudinem flexuosam extenditur pagis, et villis pulcherrimis hinc inde ornatissimus, in cujus ultimo recessu urbs Catarum dicta, antiquis [Ascrivium], sita est.
1.
5 Inter alios ritus, qui peculiares huic regioni, nuptiarum caeremoniae potissimum habent locum. Has vide descriptas in Poemat. IX: Lib. I. Utrobique iidem pene ritus. Illos autem, quia simpliciores, ideoque plus vetustatis retinentes Canalitanis ritibus malui praeferre.
1.
.PP. Benedictinorum Monasterium, quod vulgo [appellatur] S. Jacobi de Viscgniza septem stadiis circiter Rhacusa in Orientem distans, libris selectis et MSS. dives.
2.

Haec in Ponte inscriptio.

D. O. M.
PERICULOSE. VADANTIUM
SECURITATI. EX GEORGII
RADMANI. LEGATO OBSE
QUENTISSIMI. HAEREDES
AC. FILII. ANNO DÑI
M D C V I

3.
Sub titulo S. Mariae Magdalenae hujus loci Parochialis est Ecclesia. Altera verò D. Vincentio sacra PP. Dominicanorum est, qui et commodum Conventum, et praedia in rure Brenensi possident.
4.
[Saltationes] illae a vespere incipientes quater in anno a pueris, [puellis]que fiunt. Harum causam perscrutari, altioris, quam hic locus sinit, esset originis. In his aliqui vestigia festorum Palilium se videre existimant, de quibus Propert. Lib. 4. Eleg. I. ‘Annuaque accenso celebrare Palilia foeno’ etc.
5.
Kupari illyrice.
6.
Goriza illyrice idem, quod latine {sylvula}.
7.
Zarina illyrice vocatur, quia ibi portorium, seu vectigal pendunt, qui cum rebus escariis, et carbone aliis hujusmodi Rhacusam petunt.
8.
Locus vulgo Srebraeno dictus, qui in mediocrem sinum incurvatur.
9.
De illo vino intellige, quod vulgò Malvasìa dicitur, quodque hujus loci praestantissimum est, utinam et copiosissimum esset!
10.
(10) Quod fere contigit circa festum S. Hilarionis Abbatis, interdum et serius.
11.
(11) Gljuta vocatur locus, unde scaturigo hujus aquae: hoc autem vocabulum cautem latine significat.
12.
(12) Haec vocabantur Gradaz, Spillan etc. quae omnia parvi momenti.
13.
(13) De S. Hilarione, ejusque in Illyricum adventu praeter D. Hieronymum plures scripsere, quos inter P. Seraphin. Razius, et P. Sebastianus Dolci, quos, si lubet, consule.
(
I) Illyrice haec aqua vocatur od vrjesne glavize, quod colliculum thymo abundantem sonat a vrjes, thymum.
2.
Vide annotationem num. 2. ad Zaptat.
3.
Hoc factum an. 1800. praevia facultate a Summo Pontifice obtenta.
4.
A parte Occidentis, quod Pile dicitur. Aliud suburbium est a parte Orientis Plocce vocatum, quod licet domibus minus numerosum, tamen et amoenior prospectus, et deambulatio illac jucundior.
5.
Hoc est a loco dicto Knesciza, unde hic fons oritur.
6.
Haec ad PP. Franciscanos spectat, qui juxta et Ecclesiam sub invocatione Visitationis B. M. Virg. et Conventum satis elegantem habent in ipso maris littore situm.
7.
Hic vulgo dicitur Porto di S. Croce, ubi Domum, et Ecclesiam Sanctissimae Cruci dictatam Dominicana habet familia.
8.
Hic locus vocatur lo schero, quia toto hoc tractu naves construuntur.
9.
Altero videlicet S. Crucis jam dicto, altero verò a parte Occidentis, qui S.Martini dicitur.
10.
(10) Hoc ipso anno 1803. quo haec scribimus creati a Senatu Rhacusano Provisores extra ordinem tres, qui illud opus perquam sedulo curent, quod paucis abhinc mensibus feliciter inchoatum.
11.
(11) Qui et Sergius dicitur a Sacello in hujus D. honorem in summitate constructo.
I
Joannes Lucius de Regno Dalmat. et Croat. Lib. 4. Cap. 4. de hoc flumine, quod Zachlumum vocat, haec habet. ‘Per vallem Popovo dictam circumquaque altis montibus cinctam fluens, nullibique exitum habens a terra absorptum per occultos meatus in mare prorumpens flumen Omblam, antiquis Arionem efficit.’
2.
Die Purificationis B. M. Virginis.
3.
E Bergato, et Bosanca, de quibus supra.
I
Observatum hoc fuit, quod si quo anno per eam tempestatem hic ventus non flaverat, locus ipse insalubris, et morbis obnoxius fuit.
2.
Voda ad johe Illyricè
I
Classes Turcica, Russa, et Gallica annis proximè elapsis illic per plures dies, diversis tamen temporibus pacificè, jactis anchoris, sunt commoratae.
2.
In ultimo portus Gravosani recessu octo stadiis Rhacusio distans haec villula rusticationi percommoda ab iis cum voluptate invisebatur.
3.
Stephanus dictus Nemagna rex Bossinatium, qui in Rhacusanos animo se perbenevolo semper exhibuit.
4.
Nicolaus Puliesius Archiepiscopus Rhacusanus, deinde archiepiscopus Thessalonicensis; et Vicarius Patriarchalis in Constatinopolitana Civitate, ubi diem supremum obiit.
5.
Hoc verbo Pacis alluditur ad ipsum Abolitionis Jesuviticae Breve emanatum die 16. Augusti anno 1772. Cujus unicus finis videtur fuisse Christianae Rei publicae tranquillitas, in quam unam Pontifex maximopere se incumbere profitebantur.
1.
(1) Gozzeorum familia e patriciis antiquissima, et dives hîc amplissimum olivetum cum pluribus colonorum domibus eidem addictis possidet.
2.
viginti mensurae Rhacusanae cubitos trunci circumferentiam habere deprehendimus, videlicet ulnas quinque mensurae Italicae, vulgo Canne.
3.
Hic Sanctus Parochialis Ecclesiae praecipuus Patronus est.
4.
In hac sylva mercatus {nundinatorius} quotannis fit die sacra Beatae Annae.
5.
Hi sunt de familia dicta de Zuzzeris, qui in excolendis oleis peculiarem curam adhibentes multum olei, et praestantioris generis habent.
I
Hordea apud nos in terris solutioribus melius, quam in spissis provenire plerumque solent. Tam autem illa, quam triticum nostrates coloni fere in montium jugis ante crematis serunt, quod illi dicunt palit laʃine.
2.
Rapa hujus loci peculiari quodam, eoque eximio sapore dotata sunt, quod illius soli ingenio tribuendum, cum his similia vel ex eodem semine alibi provenire haud posse compertum sit.
3.
Vide Jacobum Luccari Lib. 2. pag. 81. Editionis Rhacusanae anno 1790.
4.
Mons [altisimus], sub quo locus dictus Banichi est [positus]: longe autem a nautis, et ex [adversa] Italiae ora conspicitur.
5.
In multis aliis Rhacusanae ditionis locis, et praecipuè in regione Stagnensi gens rustica educendis bombycibus operam navat. Haec commercii pars multo magis excoli posset, cum et sua sponte apud nos mori proveniant, et citissimè crescant.
6.
Vide P. Anselmum Bandurium Tom. 2. Pag. 71. in Antiquit. Constantin.
7.
Ad uberiorem sequentium intelligentiam do verba D. Eusebii Caboga Monachi Benedict. Lib. III. suae Rhacusanae historiae citatae a Benedicto Ursino in opere, cui titulus Le glorie cadute dell'antichissima, ed augustissima famiglia Comnena pag. 121. Hoc ann. MDLXVIII. 10. Id. Januarii portui Slani insignis Comitatus nostrae Republicae secundo vento appulit Alexius Comnenus, Trapezuntis princeps, filius alterius Alexii supra memorati, qui annis praeteritis una cum aliis Graeciae Regulis ad nos confugerat. Hunc comitabantur septem propriae cataphractae naves omnes pene devastatae ex proelio gloriose protinus acto contra tresdecim Turcarum triremium classem sub imperio Caracossae, piratae Turcae acerrimi, quae et armis, et remigio ita pollebant, ut communiter dicerentur Adriatici maris terror: sed istas Comnenus summopere afflixit, alias in ima maris immergendo, alias ad pugnam invalidas reddendo non sine maxima Turcarum occisione. Ut igitur Alexius Slanum tenuit, eum Dux Iveglia Ohmuchievichius Gargurichius propria domo excepit, et paucos ad inde menses ejus cataphractas naves uti rei maritimae peritissimus instauravit, munivit. Adiit interim ad videndam urbem magna cum omnium laetitia .... Classe verò [egrediens] Hispaniam versus ultimo loco natum Petrum nomine adolescentem aegra valetudine affectum .... apud hospitem ducem Ivegliam reliquit.’ Et paulo post. ‘Sed ad Principem Trapezuntis {supramemoratum} redeamus. Tribus vix elapsis mensibus renuntiatum nobis fuit, hunc misere in Lugdunensi sinu periisse una cum submersis 7. Cataphractis navibus, totaque caterva supra duo millia militumque, nautarumque, 30. vix superstitibus miraculo evasis, quorum aliqui hoc nuntium nostram ad regionem non sine maximo audientium dolore, foemineoque ululatu, deplorantibus singulatim omnibus amicis amissum virum, parentem, filium, germanum. Unde Petrus {ultimogenitus} .... miserando casu audito tristitiam in imam, acerbissimumque dolorem incidit. Sed summus consolator Deus .... adolescentem hunc [a] Divi Francisci religiosis consolari disposuit, et apprime a Ven. Fr. Francisco Radagljevichio .... qui efficaci exhortatione, innumeris adductis sacris et profanis exemplis ejus permaximum dolorem penitus [sedavit], ipsumque induxit ad se matrimonio copulandum cum Helena dicti Ducis Ivegliae ultima filia, puella pari gratia et pulcritudine conspicua, uti evenit summa cum parentum, et adjacentium incolarum exultatione, inter quos usque adhuc asservatur memoria tragici casus; illumque rustici nostri vetustis cantilenis (a nobis Illyrice Popjevkigne dictis) maxima auscultantium commiseratione in dies recolunt.’
8.
Illyrice Prjesnaz dicitur.
9.
Prozjep a nostris dicitur.
10.
10 Usque ad hodiernam diem hanc aquam Turcae finitimi dobra voda appellant, hoc est aquam bonam. Nostri autem Dobaersctack vocant. [Plura] dici possent de hisce sepulcris, sed nunc non est his locus.
11.
11 Haec facinorosorum hominum major copia inde procul dubio provenit, quia hic pagus ad ultima Turcarum confinia situs est; solentque finitimi ubique pejores aliis esse ob facilitatem transitus in alieni Principis fines, et impunitatis spem.
12.
12 Hi veteres Rhacusani ex argento plerumque solent [esse], licet quaedam et aureos nummos Venetos interserant.
13.
13 Quasi ficulnea illyrice sonat.
14.
14 Haec in illo lapide Inscriptio

AELEPIDIE.
INFELICISSIMAE.
DEF. ANN. XXX.
PAELCASSIANV
MARITVS.
CONIVGI PI
ENTISSIME. POS.

15.
15 Circa finem Saeculi XIV.
16.
16 Vide Monumenta Historica Provinciae Rhacusanae Ordin. Min. Auctore F. Sebastiano Dolci Pag. 19. § VII.
1.
Hic locus 30. milia passum Rhacusio distat.
2.
Vide Jac. Luccarum Lib. 2. pag. 79. citatae Editionis.
3.

Hoc in porta tetrastichon legitur Aelii Lampridii Cervarii Poetae laureati, Patricii Rhacusani.

Ne male defensum {littus} populetur, et ultra
Adriacas tendat proximus horror aquas,
Opposuit bimaris tot propugnacula Stagni
Rhacusa, et Blasî numina magna sui.
4.
Mensibus aestivis videlicet usque ad medium Autumnum.
5.
Senatus Rhacusani cura huc a Melitensi insula (Malta) adductus vir horum [aedificorum] peritissimus, qui plures annos apud nos commorans huic operi assiduam, strenuamque manum praebet.
6.
Hoc latronum genus immanissimum vulgo Uskocchi vocabatur.
7.
Sub invocatione Nominis Jesu.
8.
B. B. Andreas a Sardinia, et Joannes ab Anglia.
9.
Haec in Fonte Inscriptio legitur. ‘Perducta est ex Decr. Sen. Rag. Praefuere operi faciundo Savinus Palmotta, et Andreas Bonda MDLXXXI.’
10.
(10) Illyrice vocant Gospa od poglia, idest Madonna del campo.
1.
1 Hae sunt ex illis religiosis, quas Itali Pizzocare vocant.
12.
(12) Moniales S. Clarae videlicet. Vide P. Sebastianum Dolci in supracitatis monumentis Provinciae Rhacusanae § IX.
13.
3 Quae ex hoc sinu extrabuntur ostrea aliis sapidiora sunt.
14.
(14) Cesviniza locus vocatur, quo nomine et vinum ipsum dicitur.
15.
(15) Pagus dictus Brozzedistat bis mille circiter passus a civitate Stagni.
1.
(1) Haec regio protenditur ad 50. circiter milliaria, hinc inde mari cincta, paeninsulamque Rathanam, seu Puncta dictam efficit.
2.
(2) Vulgo Golfo di Narenta, seu ut nostri dicunt malo more, parvum mare.
3.
Septemtrionalis nempe, quae paucis ab hinc annis Caesareo addita imperio fuit. Hujus regionis potissima civitas Macarsca dicta cum amplissimis circum territoriis.
4.
(4) Hujus regionis Praetor vulgò vocatur il Capitano di Jagnina.
5.
Hic locus, et alia quae post hunc nominantur in parte Boreae opposita sita sunt. Quae ex adversa Hadriatici maris sunt, seorsim nominantur.
6.
(6) Haec condita fuit Anno MCCCCXXXV. ut ex Inscriptione ibi apposita patet, quae quia longior, eam omitto.
7.
(7) Haec Ecclesia, Virgini Lauretanae sacra, exaedificata fuit sub initium XVIII. Saeculi.
8.
Oskoruscno vocatur ab Illyrico oskoruscja sorbus.
9.
(9) Hoc vinum vocat Trebbiano.
10.
(10) Giuliana, ubi portus mediocris minoribus aptus navigiis: ex hoc sinu Boreas horrendum in morem perflans periculosam tunc temporis navigationem reddit.
11.
(11) Horum insula paucis milliariis a [peninsula] abest Rathanaea.
12.
(12) Erroneae illae opiniones, sive praejudicia, ut vulgo dicimus, licet in magnam partem abolita sint, [nonnulla] adhuc remanent, quae absque senioris philosophiae lumine minime avelli funditus possunt.
13.
(13) Sabioncello, illyrice peljesaz: antiquorum Onaeum esse creditur.
1.
4 Hoc vinum illyrice appellant peceno, quod Itali proseco vocant. Cyprio vino multum assimile est, eosdemque effectus praestat.
1.
5 hae nundinae fiunt die natali S. Joannis Baptistae, aliae die Assumptionis B. M. Virginis, In aliis verò locis statis pariter diebus multae per annum celebrantur.
16.
16 Prior Franciscanorum, alter Dominicanorum Conventus est.
17.
17 Vulgo Capo Cumano, o Ponta di Loviscte vocantur.
18.
18 Tota in longitudinem extenditur spatio centum viginti [milliariorum] circiter, si littorum curvitatem sequaris: minori autem, si recta linea, et ad graduum ac meridiani longitudinem applicetur regionis extensio. Aliud caput Orientem versus, a quo Rhacusana incipit ditio, vocaturPonta d' Ostro.
1.
Centum milliariis circiter Rhacusio abest.
2.
Quae hîc de insulanis, eorumque indole dicuntur consonant iis, quae Cl. Vir Montesquius in suo praeclaro opereL'Espirit des loix sapentissime, ac vere adnotavit.
3.
Hoc fuit paulo post initium Saeculi XIV.
4.
Vide Jacob. Luccarum pag. 50. Hi a servitute rustica dominis praestanda immunes omnino sunt. Habent Magistratus tam in civilibus, quam in criminalibus è selectoribus familiis insulae lectos, qui in judiciis sententiisque ferendis unà Praetorì assident. Eodem et Melitaei privilegio [utuntur].
5.
Suscjaz vocatur, ambitu quatuor, vel quinque milliariorum.
6.
[Apolonius] Rhodius, qui Argonauticum iter descripsit, lib. 4. ver. 565.
7.
Horum nomina sunt Portus dictus Rosso, S. Pietro, Orto, Marcjara, Crivello, qui et Porto chiave dicitur.
8.
Hoc est vinum illud, quod vulgo vin moscato vocant, quod hujus loci praestantissimum est.
9.
Vide utrumque suis locis.
1.
Italicè Corzola.
2.
P. Ignatius Georgius Benedictinus Abbas Congregationis dictae Melitensis.
3.
Quadraginta circiter ab hinc annis.
4.
Blatto Illyrice, Stagnum latine significat.
5.
Polyb. apud Stephan. V. Melitussa. Volat. in Geogr. vet.
6.
Oppianus Agesilai filius. Vide P. Ignat. Georg. in Divo Paulo naufrago, et speciatim in [ejusdem] super Melita Illyricana Notitia .V.
7.
Communiter vocatur Porto palazzo.
8.
Nicholaus Jo. de Bona in Descriptione ditionis Rhacusanae pag. 31. quae inserta in Opusculo supracit. Michaelis de Sorgo.
9.
Vide Ign. Georg. §. IX. in Notit. Melit. Illyr.
10.
§. V. Notit. supracit.
1.
1 Vide Appianum in Bel. Illyr. Et alios.
12.
12 Sveton. in Octav.
13.
13 Idem praelaud. Ignat. Georg. in D. Paulo Naufrago
14.
14 Hoc fuit Saecul. X.
1.
5 Vulgo vocatur il Travertino, vel ut nostri, Scarpello.
1.
Haec tres insulae, quae hodie dicuntur Giupana, Isola di mezzo, Calmotta ab antiquis Elaphites vocabantur ab aspectu Cervi (Graecè έλαφος) quem exhibent. Harum praecipuam, quae Jupana dicitur, latini Tauridem vocant ob eandem causam, quod duo promontoria portum, Luka dictum, efficientia tauri cornua imitentur.
2.
Sinus vulgo dictus S. Giorgio minoribus aptus navigiis.
3.
Haec animalia Historiae Naturalis scriptores communiter vocant il Giacale.
4.
Haec Ecclesia Illyricè Duh, {idest} Spiritus vocatur, nempe Sanctus, quod in nostra lingua omitti generatim solet, cum Sanctorum Ecclesias nominamus.
5.
Pictura illa vulgò creditur esse celebris pictoris dicti il Giordano.
6.
Pakgljena hic locus {illyricè} vocatur a pako, quod picem significat.
7.
S. Michaelis Archangeli, ubi Monachorum S. Benedicti celebris Abbatia.
8.
S. Blassi Martyris die 3. Februar.
9.
Ex Ecclesia parva in colle posita dicta Sveta Nedjeglja.
10.
10 Hic Jakgljan vocatur, circuitque sex, aut septem milliaria : habet aquam vivam ad [duo] latera per latitudinem, quae [est] exigua, scaturientem.
1.
1 Vide Hirtium de Bello Alexandr. Cap. 17.
12.
12 Olipa vocatur, ubi Vratnik, sive le bocche false, de quibus infra.
13.
13 Vide Jacob. Luccari lib. 2. pag.80.
14.
14 Horum nomina Tajno, Tjesno, Golec, Kosmec, Miscnjak.
15.

15 Ad hujus loci amoenitatem confirmandam facit sequens [Inscriptio].

Ludovicus Beccatellus Bononiensis
Archiepiscopus Ragusinus
Tauridis insulae salubritate allectus
Ecclesiae fundum situ ferme obductum
Vite multiplici consita exhilaravit,
Suoque commodo, et successorum consulens
Priscis aedibus {restauratis} novas addidit
Cum horto et duplici cistern.
Anno ab ejus in Illyricum adventu II.’
16.
16 Vide Anselmum Bandurium Benedictin. in Antiquit. Constantinop.
17.
17 Fratres Dominicani,
1.
Haec insula, quae 12. milliaria circuit, decimo quinto et sexto saeculis, cum maximè Rhacusana floruit navigatio, multum locuples erat, et 14. Millia incolarum numerabat: ob quas verò causas deciderit, in carmine innuitur.
2.
Hoc privilegii iis insulanis a Senatu Rhacusano concessum, ut ab iis solis seligatur navium Praefectus, vulgo dictus l'Ammiraglio.
3.
Junius è nobili familia de Resti vir patricius, et mihi familiaritate devinctissimus, a cujus laudibus, ne vivi modestiam offendam, abstineo.
4.
Hic est Michael Prazzatus de Repub. Rhacus. egregiè meritus.
5.
Duas arces haec insula habet, unam in colle positam, aliam ad ostium portus ipsius, ubi Franciscanorum Ecclesia, et Conventus.
6.
Sub titulo B. M. Virginis in coelos [assumptae], quae vulgo dicitur La Madonna del Biscione. Vide P. Seraphinum Razzium in sua Historia Rhacusana Lucae edita anno 1595. apud Vincentium Busdraghi lib. 3. pag. 166.
7.
Haec vexilla, seu fiamolle, ut nautici homines vocant, ad Prazzatianae navis ornatum, quae maxima inter alias, pertinuisse dicuntur.
8.
Carolus V. Imperator, qui et Hispaniarum Rex, hic fuisse perhibetur, alii Philippo II. id attribuunt. De expeditione autem bellicae classis in Africanos latrones ejusdem Caroli V. vide cit. Razzium lib. 2. pag. 96.
9.
Vide Joannem Franciscum Straparola de Caravagio Nocte 7. pag. 26.
1.
0 Supra duo milliaria distat.
11.
11 Pauli III. Pontificis, cujus classi imperabat Marcus Grimanus Patriarcha Aquilejensis. Eo cum 4. navibus Epidaurum profecto, ibique morante, 12. reliquarum licentiosi milites hanc insulam hostiliter depopulati sumnt. Rhacusani cum magistro classis conquesti sunt, qui suis ob hoc facinus iratissimus, et gravissima comminatus supplicia et homines abductos, et bona reddi jussit; quae deerant, se rediturum postea promittens.
12.
12 Anni 1667. die sexta Aprilis.
13.
13 In Atrio Palatii Rectoralis sub ejus statua haec a fronte leguntur.

MICHAELI
PRAZZATO

BENEMERITO
CIVI EX S. C. A. MDCXXXVII SUPERSTES

Ex latere sinistro ‘CONLAPSA. MAXIMO
TERREMOTU
A. MDCLXVII
ERECTA. QUA
A. MDCCLXXXIII.
Notandum, quod in Inscriptione ad pag. CXLI. omissus per errorem annus, quem hîc ponimus, laocandum ante ultimam lineam in medio, hoc modo. MDLVII.
14.
14 Aelii Lampridii Cervarii Poetae Laureati, cujus carmina in {Bibliob.} Vaticana inedita servantur.
15.
15 Hanc elegiam jam impressam esse cum voluptate audio in Tom. 2. Operis P. Francisci Appendini Sch. Piar. cui titulus Notizie Istorico-Critiche sulle antichità, Storia, e letteratura de' Ragusei, qui propediem in lucem proditurus. Utinam verò et [reliqua] illius Viri, carmina quorum litteraria penus ditissima, imprimi videamus!
1.
Alii Calaphodiam vocant.
2.
{Illiricè} ita solent hoc dicere. ‘Tisi, Kako i Colocepgljani, Koij hochje sve u jedan isjesti.’
3.
Hos vocant dogne, i gorgne celo, hoc est inferius, et superius latus.
4.
Hae sunt arbores illae, quas italicè vocant Carobbe, illyricè rogaci a rog, quod cornu sonat.
5.
Vide Jacob. Luccarum lib. 2. pag. 120.
6.
Haec ab iis opera praestantur in portu Gravosano, ubi solum naves majores aptissimo sanè loco construuntur: in aliis locis minores passim exaedificantur.
1.
Die inventionis Sanctissimae Crucis.
2.
Cum Georgio Higgia utramque Apollinis artem callentissimo, et mihi necessitudine conjuncto.
3.
Vide P.Sebast. Dolci in Monum. Historic. Provinciae Rag. supracitatis §. V.
4.
Ultra medietatem Saec. XV.
5.
Illyricè grebeni, Italicè pettini vocantur.
1.
Sunt qui volunt Paulimirum Belum amplificatorem Lausae (quae Rausa, et Rhacusa postea) non conditorem fuisse; ego verò in his Tuberonis Cervarii sententiae potius adstipulor, quem vide lib. V. pag. 192. Tom. I Commentarior. suorum temporum.
2.
De bellis, seu potius concertationibus a principio Rhacusanae urbi gestis, plerumque cum Bossinatibus Regulis videndi Chronistae, et Historici nostri, qui de his passim.
3.
Vide Tuber. lib. cit. pag. 193.
4.
Jacobus Luccarus pag. 8.
5.
Hi primi Rhacusanae urbis Patroni fuere, quorum Reliquias Paulimirus Belus secum Roma adduxerat.
6.
Anno 972. electus in Patronum primarium civitatis D. Blasius fuit.
7.
Urbs Dalmatiae superioris, vulgo Budua.
8.
Hic Lacus prope Scodram, antiquis Labeates, hodie Lago di Scutari vocatur, ab incolis Bojana dictus.
9.
Vide Luccar. pag. 7.
10.
10 Basilii videlicet dicti Macedonis.
1.
1 Ante finem XI. saeculi Bodinus obsidione Rhacusium cinxit. Postea pacem iniit, et Monachis S. Benedicti vallem Juncheti dictam dono dedit. Vide jam dicta in carmine de Juncheto pag. XLII.
12.
12 In loco arcis dirutae condita Ecclesia S. Nicolai de Campo, ad quam singulis annis die ipso Paschatis se defert Rector cum Excellentissimo minori Consilio in memoriam dicti eventus.
13.
13 Vide Tuber. lib. cit. pag. 192. et Jac. Luccar. lib. I. pag. 27.
14.
14 Notandum, quod non uno, sed diversis temporibus auctiones illae factae sunt.
15.
15 Multos et Luccarus et Razzius in suis nominant annalibus, apud quos vide.
1.
6 Hoc fuit ano 1438. ut ex Inscriptione ad unum fontium apposita patet.
17.
17 Demejanus cognomento Juda, de quo vide Tuber. lib.cit. pag. 196. et quinque sequentibus.
18.
18 Animadvertendum hoc loco, duabus vicibus apud nos Rectores Venetos fuisse, et in his versibus de secundis, non verò de primis nos loqui, qui et breviori [temporis spatio], et sapientiori consilio os rexerant
19.
19 Ludovicus Hungariae Rex inter conditiones pacis cum Venetis faciendae in Rhacusanorum gratiam et hanc [apposuit], ut illi Rhacusio Rectores suae gentis penitus amoverent, qui 150. annis ibi fuerant commorati.
20.
20 Hoc incendium contigit anno 1296. ante dimissionem Veneti Rectoris, adeoque ordo {chronologicus} exigebat, ut hic eventus illum praecederet. Sed ut Poetae reddebatur perdifficile exactum in omnibus ordinem, rationemque temporum sequi posse, ita et hìc, et alibi fortasse aliquis non magni momenti a quibusdam nasutioribus animadverti poterit anachronismus.
21.
21 Anno 1379. juxta Razzium lib. I. pag. 44.
2.
2 Quingentos aureos nummos.
23.
23 Praeter diploma foederis, seu conventionis initae cum [Orchane], quod apud nos diligenter asservatur, hoc dicto tunc usum fuisse vulgò traditur, se civitatem Rhacusanam et acinace defensurum, et pane nutriturum.
24.
24 [Sigismundus] Hungariae rex filius Caroli IV. Imperatoris, qui ad Nicopolim a Turcis magna clade affectus anno 1396. et profugus per Aegeum, et Jonium Rhacusam advenit, unde Spalatum Rhacusana triremi advectus se contulit, et inde in Hungariae regnum.
25.
25 A Venetis, et Genuensibus, qui tum et soli, et plurimùm mari valebant, fiebant illa commercia. His et Rhacusani adjungebantur.
2.
6 Anno 1490.
27.
27 Cum Alphonso Rege Neapollitano, cum Florentinis, et multis [Italiae] civitatibus Rhacusani foedera propter commercium inierant.
28.
28 Anno 1453.
29.
29 Nonnulli ex regiis familiis Lascarorum, Comnenorum, Paleologorum, Cantecuzenorum, etc. [Rhacusium] se contulerant; et post paucos annos Thomas ultimus Bossinae rex occupato ab eodem Mechmete ejus regno ad nos pariter advenit.
30.
30 Joannes Lascaris, Demetrius Calcondila, Emanuel Marullus, Paulus Tarcaniota Joannis pater, Marullus Tarcaniota, Theodorus Spanduginus, et alii.
31.
31 Junius de Georgiis Patricius Rhacusanus.
32.
32 Bajazethes II.
33.
33 Philippus II. Hispan. rex potitus fuit Lusitaniae regno anno 1580.
3.
4 Spatio annorum septuaginta, ab anno videlicet 1584. Usque ad 1654. Illae naves perierunt.
35.
35 Anno 1667. Rhacusa terremotu concidit.
36.
36 Cara-Mustafa, qui extinctarum in terremotu familiarium bona in thesauros regios volebat immittere.
37.
37 Circa dimidium saec. XVIII.
3.
8 Anno proximè elapso 1802.
Ferić Gvozdenica, Đuro 1739–1820. Date: Prema starom tiskanom izdanju (1803).