Differences

This shows you the differences between two versions of the page.

Link to this comparison view

bellum_iugurthinum_cap._9 [24. 08. 2008. 22:14] (current)
Line 1: Line 1:
 +====== Sallusti Bellum Iugurthinum, Caput IX ======
 +
 +Sic locutus cum litteris eum, 
 +
 +> quas Micipsae redderet, 
 +
 +dimisit.
 +
 +----
 +Earum sententia haec erat: 
 +
 +"Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit; 
 +
 +> quam rem tibi certo scio 
 +
 +>> gaudio esse. 
 +
 +----
 +
 +Nobis ob merita sua carus est; 
 +
 +>> ut idem senatui et populo Romano sit, 
 +
 +> summa ope nitemur. 
 +
 +----
 +
 +Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. 
 +
 +Habes virum dignum te atque auo suo Masinissa." 
 +
 +----
 +
 +Igitur rex, 
 +
 +> ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, 
 +
 +>> cum virtute 
 +
 +>> tum gratia viri permotus 
 +
 +flexit animum suum 
 +
 +> et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est 
 +
 +statimque eum adoptauit 
 +
 +> et testamento pariter cum filiis heredem instituit. 
 +
 +----
 +
 +Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus 
 +
 +> cum sibi finem vitae adesse intellegeret, 
 +
 +coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur 
 +
 +> huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:
  
 
bellum_iugurthinum_cap._9.txt · Last modified: 24. 08. 2008. 22:14 (external edit)
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki