====== Sallusti Bellum Iugurthinum, Caput IX ====== Sic locutus cum litteris eum, > quas Micipsae redderet, dimisit. ---- Earum sententia haec erat: "Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit; > quam rem tibi certo scio >> gaudio esse. ---- Nobis ob merita sua carus est; >> ut idem senatui et populo Romano sit, > summa ope nitemur. ---- Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. Habes virum dignum te atque auo suo Masinissa." ---- Igitur rex, > ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, >> cum virtute >> tum gratia viri permotus flexit animum suum > et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit > et testamento pariter cum filiis heredem instituit. ---- Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus > cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur > huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: