Latinske jezične vježbe 2: sintaksa (akad. god. 2005/2006)

Neven Jovanović

Zahtjevne rečenice

Imenske zahtjevne (verba studii et voluntatis)

Negacija: ne, ponekad ut ne; konjunktiv po consecutio - istovremenost.
  1. Peto a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros conserves.
  2. Hoc te primum rogo, ne contrahas animum neve te obrui magnitudine negotii sinas.
  3. "Quid me tibi adesse opus est?" "Volo ut quod iubeo facias, ut scias quae hic scripta sient." "Nil moror neque scire uolo."
  4. Qua re uelim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes.
  5. Velim ut tibi amicus sit. Hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.
  6. Faciam ut mei semper meminerit.
  7. Sed neque oculos esse toto corpore uelim, ne cetera membra officium suum perdant...
  8. Vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane uidearis id facere quod aperte facis.
  9. Caesar milites hortatus est ne ea quae accidissent graviter ferrent neve his rebus terrerentur.
  10. Cavendum est ne adsentatoribus patefaciamus aures.
  11. Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, uos pro mea summa et uobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut uitae uestrae et ceterorum ciuium consulatis; deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem noua lamentatione obruatis.
  12. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est postulandum.

Rečenice uz verba timendi

  1. Timeo ne quis ueniat. - Timeo ne nemo ueniat. (Jedine mogućnosti; ne koristi se * Timeo ut aliquis ueniat.)
  2. Kad je glavna niječna, češće dolazi ne non umjesto ut: Non uereor ne non scribendo te expleam.
  3. Klasično povezivanje više rečenica uz verba timendi: et (aut) ne, ne (asindet), et (atque, aut; ukoliko je i prva niječna):
    Ne uerendum quidem est ut Caesar tenere se possit, ut moderari, ne intemperantius suis opibus utatur. - Pertimuerunt ne Alcibi¯ades caritate patriae ductus ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret.
Prevedite na latinski.
  1. Bojim se i strepim da će se [to] dogoditi.
  2. Plašila sam se da ću kasno doći.
  3. Bojim se da ova svadba (= nuptiae) nije sigurna (= firmus).
  4. Prestrašili su se da nitko neće krenuti u Arimin.
  5. Manlije se plaši da će ga Gal pozvati neka istupi.
  6. Postoji opasnost da Manlije bude pobijeđen.
  7. Pojavio se paničan strah da će ih Gal sve pobiti.
Analizirajte rečenice.
  1. Sylla cum Italicis populis, ne timeretur ab his velut erepturus civitatem et suffragii ius nuper datum, foedus percussit.
  2. Timebas, ne in illam saevirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem.
  3. Adice quod ego daturus venenum potui timere ne deprehenderer, ne praesentiret, ne intellegeret, ne colore venenum deprehenderet, ne qua vis odoris ostenderet.
  4. cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias, quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant, ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere
  5. timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur.
  6. multa dixit eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem, sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.
  7. Tu uelim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus.
  8. Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne composita turbarentur.
  9. Edicam seruis ne quoquam puerum efferri sinant.
  10. Crispinus de Tarento sollicitus est ne ex Bruttiis Hannibal eo conuerteret agmen.
  11. Iustum est ut tuus tibi seruus tuo arbitratu seruiat.
  12. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
  13. Intellexi te uereri ne superiores litterae mihi redditae non essent.
  14. Lentior, ut uides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac ne uertat in audaciam periculum est.

Rečenice s quin (quominus, ne)

Sprečavanje: impedio, prohibeo, deterreo, obsto, recuso, resisto
Glavna potvrdna: ne, quominus
Glavna niječna: quominus, quin
  1. Vellem tua te occupatio non impedisset quominus ad me, quid ageretur, perscriberes.
  2. Plura ne scribam dolore impedior.
  3. Non possumus, quin alii a nobis dissentiant, recusare.
  4. Quominus M. Antonius mihi inimicissimus sit, non recusabo.
  5. pro centurionibus M. Popillius, qui biennio ante consul fuerat, ita uerba fecit; militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen quominus operam rei publicae dent.
  6. atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renouatis animis legionarios conuersis equitibus recipientes nouissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent.
  7. Obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent.
  8. tulerat animus in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero.
  9. non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est uestra sint, Sicilia Sardinia Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari.
  10. neque amplius resisti iam apud eos poterat, quin paulatim decedentibus his, quos adversum ierant, ad postremum cuncti fugarentur.
  11. Necessarium ait esse Opillus Aurelius, in quo non sit cessandum, aut sine quo vivi non possit: aut sine quo non bene vivatur: aut quod non possit prohibere, quin fiat.
  12. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant.

Namjerne

  1. Id huc reverti, ut me purgarem tibi.
  2. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint.
  3. Caesar omnes conservavit militibusque suis commendavit ne qui eorum violaretur neu quid sui desiderarent.
  4. Adiuta me, quo id fiat facilius.
  5. Misimus, qui afferat agnum, quem immolemus.
Kako je u sljedećim rečenicama izražena namjera? Preoblikujte te izraze u zavisno namjerne rečenice.
  1. Rus habitatum abii.
  2. Consul Larisam est profectus ibi de summa belli consultaturus.
  3. Tu quidem vini exhalandi, non ingenii causa declamitas.
  4. Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montis radices producunt...
  5. Num umquam perditis civibus vexillum, quo concurrant, defuturum putatis?
  6. Spectatum ueniunt, ueniunt spectentur ut ipsae.
Prevedite na latinski.
  1. Adherbal je poslao legate u Rim da obavijeste senat o ubojstvu njegovoga brata.
  2. Opremili su čete da bi gradove podvrgli svojoj vlasti.
  3. Znamo da si pobjegao iz bitke samo zato da Rimljani ne bi pobijedili.
  4. Zavladao sam čitavom Numidijom da bih na miru razmišljao o svome nedjelu.
  5. Naložio je legatima da bogato obdare stare prijatelje, a da ne oklijevaju pribavljati nove.
  6. Zalagali su se da se ne donosi odlučna rezolucija protiv Jugurte.
  7. Treba donijeti odlučnu rezoluciju, da one koji su bili pod Micipsinom vlašću ne bi uhvatila panika
  8. Zašto onda nisu proširili glas o tolikom zlodjelu, da svi shvate kakav je Jugurta?
Riječi za gornji zadatak:
adiungere adquirere caedes copiae cum animo reputare cunctari divulgare docere facinus fama alicuius rei gravius consulere in aliquem imperium in otio intelligere invadere metus muneribus explere niti potiri praecipere profugere



File translated from TEX by TTH, version 3.60.
On 18 Nov 2005, 08:21.