Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pucić, Karlo (1458-1522) [1499], Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica (, Dubrovnik), Versus 194, verborum 1177, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [word count] [pucicklibellus].
Previous page

Next page

-- 177 --


Pro te pauisset pulcher Apollo greges.
Non Elenam, sed te Phrygius rapuisset adulter:
Te Iouis ob Danaen destituisset amor.
Gnosida Nyctileus Daphnen spreuisset Apollo,
Lux mea, si talem saecula prisca darent.
Quae species coelo? quae forma decentior astris?
Quae facies regno dignior esse potest?
Non tua deuincit solaris lumina splendor:
Non Scyticae superant lactea colla niues.
Vror: seu nostros prospectas sydere uultus,
Vror: seu loqueris seu taciturna siles,
Vror: seu nitido componis uerba lepore,
Vror: seu gelidae lumina figis humi,
Vror: seu rides lachrymas seu spargis obortas,
Vror: seu placidos ducis ab ore sonos,
Vror: seu celeri ponis uestigia gressu,
Vror: seu lentos contrahis ipsa pedes.
Odisti aut nimium, nimium seu diligis: uror.
Haec data sunt uitae stamina dura meae.
O ego ne tantos ualeam tolerare labores
Quam mallem in rapidis amnibus esse liquor. Finis.

Elegia de crudelitate amoris.
Quis grauior morbo, quid carcere peius amoris?
Quisue Cupidineo saeuior igne focus?
Parue puer, quae uincla tuis grauiora catenis?
Quodue tuo maius uulnere uulnus erit?
Vritur infoelix cum febribus aeger acutis,
Ille Macaoniae consulit artis opem.
Reditur incolumis tandem, seu desinit esse,
Nec patitur tanti taedia longa mali.
Denique nullus erit tam diro carcere clausus
Quem non longa dies subtrahet inde foras.
Aut miser erumpet portas, aut fallet inanes
Excubias uigili solicitoque dolo.
Alter in Aetneis positus fornacibus ardet,
Quem non flamma diu uiuere saeua sinit:
Occidit ille breui: nec tot fastigia suffert:
Et subito infoelix cogitur igne mori.
Fortibus hic laqueis uinctus, duraque tenetur
Compede, sed tandem soluere uincla potest.
Supplicium uel triste subit uitaeque periclum:
Noxia seu subita crimina morte luit.
Hic percussa gemit duro praecordia ferro
Cruda, tamen medicis uulnera sanat aquis.

Previous page

Next page


Pucić, Karlo (1458-1522) [1499], Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica (, Dubrovnik), Versus 194, verborum 1177, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [word count] [pucicklibellus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.