Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Previous page

Next page

-- 214 --

Habraham, et frater eius Iadreio, Dabrouito setnico, et Semidrago, et frater eius Uilcizo, et alius frater Basili, et Draganego duornico, et frater illius Boledrugo, Formini Spalatini qui et Busica, presbiteri Petri Piseniza, Formini Platimisse, diaconi Duymi Boce, Grubiti Zune, Prodani et diaconi Dabri, et aliorum multorum.

6.

+. Nam post multorum annorum curricula decidi in infirmitate, ut nulla spes euadendi esset; ideo uotum uoui in ipsa infirmitate, ut si ego conualescerem de infirmitate, in prefata ęcclesia Petri apostoli ibi me totonderem et habitum beatissimi Benedicti reciperem. Igitur dispensante diuina clementia surrexi de lectulo et consilio et adiutorio Laurentii archiepiscopi ceterrorumque clericorum in supra nominata ecclesia domnum Gregorium nostrum nepotem abbatem2vo ordinauimus; et hoc quod uoui auxilio dei adimpleui. Sed cum cępimus ędificare domos quas necessaria erant fratribus aminiculo dei consumauimus. Quapropter consilio memorati abbati aliorumque fratrum uoluimus in nominato Monticellum, quod comparaui a Miroslauo et a filiis Michahelis, uicum construere nostris famulis, ceperunt Uilkiki nec non Prodanus duornico cum omnibus Tugaranis causa inuidie zeloque diaboli inflammati resistere dicentes: Non licet tibi construere uicum in Monticellum quia noster est! Et ego illis: Uallem et montem incipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia emi a Miroslauo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore uenire in nostris partibus Slauizo rex et Petrus banus, nec non Sarubba causa discordię quę erat inter Slauzo et Lubomiro. Vnde uocauerunt nos ante hos nominatos uiros omnes Tugarani; residentibus in ęcclesia beati Petri quę sita est in Olmisi, scilicet coram Slauzo nec non Petro et Sarubba, ceperunt altercare nobiscum, et ita nobis iudicauerunt, ut ego uocarem tres meliores ex prefatis testimoniis, uidelicet presbiterum Petrum Piseniza, et Forminum Platimisse, nec non diaconum Duymum Bocę. Igitur habii Spalatum, mecumque adduxi eos et ad nominatas 3ro Petras ascenderunt et ita, ut supra scriptum est, quia Monticelum et uallem, et incipiente a Saline usque ad uineam Tilsto Cosse, totum nostrum esse, testificauerunt coram Dabro diacono filio Diti, presbitero Dominico Macica, presbitero Runtino, Duymo filio Iezamoza, Oliuerio, Rugata, Ulcina Damanego, Dabro Petriti, Kerna de Tugari, Drugana Tilsto Cosse.



Previous page

Next page


Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.