Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
a Raccinico et dederunt totum, quod est in Raccinico et in Iessenemo totas uineas et ubicumque quę pertinet illis. Post hęc dicebat Susalo de Bilsoy: quia non est uerum, non dedit a Racinico. Sed
prescripti testes testificauerunt in Clisa coram iudice
Volenno et Vlcina filio brauari nec non et Vlcina de
Stresazza, Tesseno de Sittimiro, Tomidrugo
filio Naiesda, Dimitro Denique emi terra de Tomizay et de fratre suo Sbina in loco ubi dicitur a Belay ex uno torrente usque ad alium pro trecentos uellera de lana et quinquaginta dedi eis pro fine. Et eodem die comparaui de Uilcmiro et de fratre suo Preda curtem in Sirnouniza et uinea in Peruno pro uno equo; ante presentia horum testium: presbiter Vilcana, Teodorus Pudisini, Sauida et filio, Malla et filio Souinna 339 et filio eius Rusello, Vecemiro et filio eius Cernugnuo et omnes parentes eius. Et commedi cum prefatis testibus unam porcam et unum modium de farina et duodecim galetas uini, in loco ubi dicitur a Cobilahc De duobus emtionibus isti prenominati sunt testes, et de Tomizay et de Preda. Ego Gregorius abbas sancti Petri recordationem facio qualiter
interpellaui cum Teobaldo preposito Laurentii Strigonensis archiepiscopi in synodo
Iaderensis, coram archiepiscopo Crescentio et Gregorio Iaderensi
episcopo, nec non Lupo Arbensi episcopo, atque Petro Absarensi episcopo,
et Dominico Ueclensi episcopo, et Iohanne Tragurensi
12ro
episcopo, et Duymo abbate sancti Stephani, et Desa sancti
Grisogoni abbate, et Damiano Tragurensi abbate, et alii plures qui ibi
interfuerunt. Nam
Next page
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.