Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
-- 227 --
respondi: plures testes habeo, presbiteros et laycos. Denique sic iudicauerunt
prephatus archiepiscopus, et alii episcopi ut sicut presbiteri et alii seniores
dixerint: sit ratum et firmum, quod et factum est. Postea pereximus utrique ad testes,
ego et Teobaldus, et cepimus interrogare illos ita dicentes: Sunt omnes terre iste de
sancto Moysen, an non? Qui dixerunt: non omnes sed solumodo insula quę infra Montem
Grassum est, pertinet sancto Moysi. Histi sunt testes qui testificauerunt: presbiter
Ponesa, et frater eius Belzo, Pradano domiquo, presbiter Clemente de
Srenina, et omnes Srenani. Isti testificauerunt coram Crescesntio
archiepiscopo et Dabro diacono
12vo
et presbitero Iohanne filio
Kerna, et presbitero Ulcina, et Fusco iudicatore, Nicyforo filio Cino,
Lucaro filio Benetie, Gaudio Frucci.
97.
In Christi nomine. Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi, millesimo centesimo
septuagesimo sexto, inidictione uero nona. Regnante domino nostro Manuele sanctissimo
inperatore et in sede beati Domnii presidente domino Rainerio, uenerabili archiepiscopo,
et in ciuitate Spalatina existente comite Martino, et in buccaratu Miche filii
Predani hoc actum est. Cum instantis temporis omnia sint momentanea et
transitoria et queque dilapsa nullum ulterius possint habere recursum, congruum ualde ac
laudabile fore asseritur, ut quecumque sunt digna memoria, ea
sollicitudine et cautela priuilegiis annotentur, quod presentibus fidem faciant, et pro
his que scripta fuerint, omnem ambiguitatem et errorem a cordibus audientium plane
remoueant. Eapropter ego Johannes sancti Domnii sacrista et procurator monasterii sancti
Petri de Gomai, una cum Roberto eiusdem monasterii preposito et cum iuppano Talmazo, et
cum consensu omnium fratrum predicti monasterii et de uoluntate uniuersorum parentum hoc
memoriale scribere fecimus. Factum est quod in prenominato tempore quidam
Sclaui Adrianiki, uidelicet Predanus scilicet cum parentibus suis Sclauis et quidam
Latini, uidelicet Jacobus de Aprizi, qui fuit eorum aduocatus, Dabrali
Cascarus, Prodanne de Cicla, Psaulus et Nicolaus de
Caloianni et omnes eorum parentes, insurgentes aduersus monasterium
sancti Petri de Gomai, ceperunt petere terras que sunt in loco
qui dicitur Stilpiza asserentes utique quod prenominate terre eisdem pro
suo parentatu pertinerent et hereditario iure ipsas possidere uolebant. Tandem uero ad
placitum deuenimus, et in presentia domini Rainerii uenerabilis
Spalatensis archiepiscopi et aliorum nobilium uirorum tam laicorum quam
clericorum, nomina quorum inferius leguntur, placitum habuimus hoc modo:
conquerebantur itaque predicti Adrianiki de prefato monasterio quod memoratas terras
sibi per uiolentiam et usurpationem retineret, quibus denique iuppanus Talmazo, noster
aduocatus, de uoluntate et mandato omnium
Auctores varii (1080-1105) [ 1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [ word count] [ aavvsupetarski].
|