Auctores varii (1080-1105) [1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [word count] [aavvsupetarski].
-- 228 --
nostrum ita respondit: Monasterium sancti Petri de Gomai a longis
retro temporibus sepedictas terras possedit, quas quidem terras Rossene
Moristicus prius donauit monasterio sancti Petri de Gomai
et post mortem ipsius Rossene Moristici, Petrus Slauus, filius eius, et Slauizo
auunculus eiusdem Petri Slaui prenominatas terras in sepedicto monasterio
confirmauit et eas in pace
13ro
et magna quiete hactenus possedit,
et quod a predictis uiris donatione et confirmatione prelibate terre nostro
manasterio fuerint tradite. Cartam confirmationis
demonstrauimus et in presentia omnium assistentium perlecta fuit.
Auditis igitur utriusque partis allegationibus et uisa carta confirmationis pariter, et
audita ratione ac iuistitia dictante dominus Rainerius uenerabilis
Spalatensis archiepiscopus iudicauit: quod ego Johannes sancti Domnii sacrista et
procurator cenobii sancti Petri de Gomai et iuppanus Talmazo, predictam cartam
confirmationis ueram esse, iuramento firmaremus et terre sepedicte, sicut prius fuerant
date et confirmate predicto manasterio ita essent in perpetuum, et eas in
omni quietudine ac sine molestia possideret ammodo et usque in seculum. Sic autem
prefate terre describuntur et terminantur: ex parte boree est mons, ex
australi parte incipiunt a Stilpiza descendendo usque ad magnum lapidem qui est supra
fontem et ab illo lapide descendendo usque ad mare, ex occidentali uero parte sunt terre
de Serrecla continue istis terris incipiendo a prefato monte usque ad mare. Huius autem
placiti pro prelibatis terris duo fuerunt dati pristaldi: Dabre,
uidelicet filius Ottoli et Alexander seruiens domini Rainerii uenerabilis
archiepiscopi. Huius autem rei isti sunt testes, inprimis Duimus,
primicerius sancti Domnii, presbiter Radde, Micha de Mala
Uurata et Dragus iuppanus. Et ego magister Gualterius, communis notarius
huius cartule scriptor, testis sum.
98.
In Christi nomine, amen. Anno dominice incarnationis, millesimo centesimo octogesimo
VII, indictione V., existente Petro filio Chitleni, uenerabili Spalatensi archiepiscopo,
Issaac sancti Stephani abbate, predicti archiepiscopi vicario insurrexit
Cirne filius Chrappe aduersum monasterium sancti Petri de
Gumayo et placitauit cum eius abbate Ruberto ante predictum
archiepiscopi vicarium Issaac de terriss que sunt a Belayo ad murum scilicet ad caput
pontis, quas terras Cirne dicebat esse suas. Sed quia nullam ostendebat
certitudinem, et monasterium eas possidebat et scriptum ostendebat, iudicauit
monasterio, quod eas iuramento firmaret et placitum optineret. Quod iuramentum Talmatius
sancti Petri iupanus ibidem fecit, astantibus testibus Magerro et Duymo Pinose et etiam
predictus abbas Issaac suum prepositum Martinum pristaldum dedit. Ego Sabatius
subdiaconus, communis iuratus notarius, precepto abbatis Issaac hoc breue scripsi.
13vo
Auctores varii (1080-1105) [ 1080], Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica (, Split), 6348 verborum, Ed. Petar Skok Viktor Novak [genre: prosa - charta] [ word count] [ aavvsupetarski].
|