Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
55.1. [ERROR: no reftable :](Siluanus) Siluanus apud eos deus siluestris erat, quem Gręci Pana uocant. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,258,8-9 Siluano ergo Staiano siue Statano, ut alii dicunt, uota faciebant tunc soluenda quum stare coeperit puer, sicut quum fari Fabolino. [ERROR: no reftable :]Cf. Non. lib. 12, pag. 532 M, lin. 17-20 ( cf. Per. 2,75,4-6) 55.2. Ista itaque pro filio iam pedibus insistentem uotum soluit.
56.
[ERROR: no reftable :]A 76v/1; cf. CIL IX 5884
Ibidem
TVLLIA. T. F. POLLA TESTAMENTO SVO FIERI IVSSIT VETVRIAE. M. F. MATRI. 56.1. T. F. Titi filia. M. F. Marci filię. 56.2. Matri igitur uel superstiti uel tantum tumulatę legauit ut monumentum fieret suo sumptu. Suum enim peculium habebat quum testamentum conficeret, et quo amore matrem coluerat, moriendo indicauit.
57.
[ERROR: no reftable :]A 78v/4, ubi In agro Brutiano;
cf. CIL V 6006
APVD BRVTIOS
C. FABIVS PLACENTINVS SIBI ET COELIAE OLYMPIADI VXORI AM- ANTISSIMAE ET SVIS. 57.1. Patent dicta. Sed quod ait "uxori et suis", sui etiam adoptiui intelliguntur secundum Vlpianum. [ERROR: no reftable :]Cf. Maph. Veg. 'Suos haeredes' ( cf. Dig. 38,16,1)
58.
[ERROR: no reftable :]A 79/5, ubi Mediolani ad
eqs. ; cf. CIL V 5785
Ibidem apud ecclesiam S. Michaelis
I. O. M. DIS DEABVSQVE OMNIBVS PLO. TERTIVS CVM SVIS. V. S. L. M. 58.1. Integrum sic: Ioui optimo maximo, dis deabusque omnibus, Plotius Tertius cum suis
uotum soluit
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.