Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 30v --

faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit.

61.2. Denarii bini sportula uiginti librę sunt; denarius enim decem librarum est. [ERROR: no reftable :]Cf. Val. Prob. f. d; cf. Per. 40,9,11-13 Decurię uigesimę octauę suę : Plinius Italiam in regiones diuidens in octaua Rauennam, Sabinorum oppidum, posuit. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 3,115; cf. In epigr. IV,2 Singulas etiam regiones in decurias diuidi, ut credam, idem facit. Nam in Delmatię descriptione: Salona , inquit, colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus [ERROR: no reftable :]Correxi ex iuribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę. [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro descriptis; CCCXLII pro CCCLXII Rauennatium igitur decuria uigesima octaua erat in regione Italię octaua, quę decuria huius Publicii tunc erat, qui tam multa et decurię suę et fabrum collegio reliquit. Ob quam liberalitatem collegium fabrum inter benemeritos subintelligitur: eum habens. Sacrificium faciundum : nos dicimus: faciendum; moris autem maiorum fuit ut in [ERROR: no reftable :] Suprascriptum his quę a tertia coniugatione nascuntur, quoties "n" et "d" ipsum "e" sequebantur, loco "e" ipsum "u" scriptitarent, ut "faciundum", "legundum", "dicundum", "uertundum". [ERROR: no reftable :]Cf. Prisc. 1,25,16-19 Ex denariis : fuit etiam denarius nummus argenteus XXIIII siliquarum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 63,7,19-20 Siliqua autem omnium ponderum minimum est. Hoc est granum ex ea siliqua quam fabam Gręcam appellant aut lothon. [ERROR: no reftable :]Siliqua autem eqs. : cf. Font.; cf. Plin. Hist. nat. 24 ,6 Per magistros: magistri pagorum,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.