Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 45 --

98.1. In omni negocio quicquid prospere cesserit ut Deo acceptum referamus, hoc exemplo admonemur. Lucius Cancrius, Clementis libertus, sex uir et Augustalis et Flauialis (dignitatum quibus functus est hęc nomina sunt) uotum diis soluit quod Tudertes ab infestatione cuiusdam latronis, qui uias cum armis insidens ne ipsis quidem decurionibus parcebat, liberauit eo fugato uel interempto. Hoc itaque uoto soluto ostendit se et de patria benemeritum et erga deos non ingratum.

98.2. [ERROR: no reftable :](Colonia) COLONIA dicitur ad quam habitatum missi erant maioris urbis ciues. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 3,85,13-14 Libertus primigenius : qui primus inter libertos libertatem est consecutus.

99. [ERROR: no reftable :]A 79v/2; cf. CIL III 2922 HVMAGI

MELLIA ANNIANA IN MEMOR.

Q. LEPICI. Q. F. SERG. BASSI MA-

RITI SVI EMPORIVM STERNI

ET ARCVM FIERI ET STATVAS

SVPERPONI TEST. IVSS. EX. LLS.

. DCD . XX. P. R.

99.1. IN MEMOR. In memoriam Quinti Lepici, Quinti filii, Sergii Bassi. TEST. IVSS. Testamento iussit. Ex sestertiis centum milibus. P. R. Ponderis Romani uel pecunię

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.