Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 50v --

IV. SALONIS

IV.1. HACTENVS externa tibi interpretatus sum, Dominice Papalis charissime, nunc maiorum nostrorum aperiemus monumenta, quę sępe tecum per Salonarum rudera parietinasque uagatus passim iacentia spectaui et interdum, patrii soli nostri quanta quondam gloria fuit mecum animo reuoluens, Vergilianum illud ingemiscendo repetebam: Fuimus Troes, fuit Illium et ingens gloria Teucrorum, [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 2,325-6 nunc nulla.

IV.2. Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas. [ERROR: no reftable :](Strabo) Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos compluris aduersus Romanos bella gessit. [ERROR: no reftable :]Strab. Geogr. 7,5,5 [ERROR: no reftable :](Plinius) Plinius quoque Secundus ait: Salona colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus [ERROR: no reftable :]Correxi ex iuribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę, [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro descriptis; CCCXLII pro CCCLXVII ( cf. In epigr. 61,2) quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum [ERROR: no reftable :]Pro Vardaeum meminit et Italię quondam populatores appellat. [ERROR: no reftable :](Cęsar) Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.