Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 51 --

barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. [ERROR: no reftable :]Cf. Caes. Bell. civ. 3,9,1-2 Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. [ERROR: no reftable :]Caes. Bell. civ. 3,9,2 Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri!

IV.3. [ERROR: no reftable :](Diocletianus) Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillum in secessu ocium.

IV.4. Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem incolere coepere: [ERROR: no reftable :](Spalatum) nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.