Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 52 --

IV.5. Sed ne plura intempestiue replicem, tibi pręsertim, qui cuncta quidem et sępe uidisti, et adhuc inspicere (in tantum te delectat antiquitas) non satiaris, uide tandem quanta rerum humanarum mutatio sit, quanta uolumina, uel ludibria potius, nunquam simpliciter indulgentis fortunę. [ERROR: no reftable :]Cf. Curt. 4,14,19 Nihil usquam firmum habetur in terra, nihil stabile, nihil in eodem statu permanens, non urbes, non imperia. Extra terram igitur, extra anni Solisque uias [ERROR: no reftable :]extra anni eqs. : cf. Verg. Aen. 6 quęrenda hominum felicitas est. Quam pie iusteque uiuentibus omnium potens Deus super cęlum perennem perpetuamque largitur.

IV.6. Sed iam quod proposuimus prosequamur.

113. [ERROR: no reftable :]Cf. CIL III 131*; cf. A 78/3 sine nomine loci ( in margine superiore folii 78 recto scriptum est: Apud magnificum Domitium [ sic ] Papalem Salonis

L. LIBVRCIO FELICI. V. ANN. XXIIII.

PATRIA MIRA FORTITV. DEFEN.

INTERFE. ET CVM COMMV. LACH-

RI. AD ROG. DVCT. IVLLIOLA MAR-

CELLA. V. PI. POST. III. DI. OBIIT.

113.1. Integrum sic: Lucio Liburcio felici. Vixit annos XXIIII. Patria mira fortitudine defensa interfecto et cum communibus lachrimis ad rogum ducto Iulliola Marcella uiro piissimo. Postea tertia die obiit.

113.2. Vixit annos : deest qui. Sic tamen et apud historicos et apud poetas usurpatum inuenies, ut est illud: Vrbs antiqua

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.