Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 52v --

fuit, Tyrii tenuere coloni, [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 1,12 quem dicendi modum epexegesim uocat Seruius. [ERROR: no reftable :]Cf. Serv. Aen. 1,12

113.3. Hic igitur quattuor et uiginti annos natus pro patrię salute fortiter pugnando occubuit dignusque uisus est cui a ciuibus cum lachrimis iusta persoluerentur. Eo ammisso et iam sepulto uxor prę animi tristitia tris tamen dies superuixit, posteris relinquens non minus certum sui erga uirum amoris testimonium quam Getharum foeminę, quę super mortua coniugum corpora interfici simulque sepeliri expetisse feruntur. [ERROR: no reftable :]Cf. Mela 2,19 Potest quidem esse audacior quę se perimendam sponte offert, sed non ista amantior quam uis extinxit doloris.

113.4. Huiuscemodi exemplum in adolescentia nostra uidimus, Dominice, Perinę, consobrinę tuę, quę Gorgio marito a Turcis interfecto moerore superata efflauit animam. Tunc ego amborum sortem miseratus tale (ut et tu meminisse potes) illis apposui epitaphium, dum adhuc Tydei, pręceptoris mei, scholam frequentarem: [ERROR: no reftable :]dum adhuc Tydei, pręceptoris mei, scholam frequentarem ipse postea addidit; dum adhuc Tydei, pręceptoris in fine uersus, mei scholam frequentarem in margine interiore ad perpendiculum scripsit


[ERROR: no reftable :](Epigramma) Ausus confertos incurrere Gorgius hostes
Ipse suo cęsus [ERROR: no reftable :]Ipse ex tandem correxit sanguine sparsit humum.
Non potuit lethum perferre Perina mariti:
Hic demum nimio uicta dolore iacet.
Hęc quicunque legis, sęuę maledicito dextrę


Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.