Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
A. VOLVMNI EXPECTATI. Q. ORFI CVPITI. CN. EGNATI VITALIS. SEX. MANLI CINNAMI. L. PVLLI SPERATI. P. ATINI AMERIMNI. L. PVLLI VERECVNDI. 125.1. Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus,
legimus, exscripsimus. [ERROR: no reftable :](Tabellę ęneę) Has autem tabellas nunc tu, Dominice,
dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium
uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria
ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et
militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate floreres, equos alere, arma
tractare et nunc hasta, nunc ense pugnę simulacra cum ęqualibus ciere magnopere te
delectabat. Quin etiam, quoties incursiones pati contigit, toties obuiam hosti cum
armatorum manu prodibas, contempto uitę periculo pro patrię honore. Post hęc in classe
Veneta triremis pręfectus Ottomanico bello ita te gessisti ut iam
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.