Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
emeritis stipendiis domum reuersus domesticis laudem attuleris, amicis lętitiam, patrię decorem. 125.2. Non uereor nequis me adulari existimet: omnibus nota loquor magisque timeo ne uerecundiam tuam offendam quam ne aliorum aures grauem. Te enim tuo merito et summi diligunt et medii amplectunt et infimi colunt. Sed quoniam ea modestia es ut ostentari opera tua et coram efferri non satis ęquo animo pati soleas, his omissis reuertar ad tabellas et scripturam istam, quę de terrę puluere erruta et fato quodam tibi exhibita in tuo seruatur scrinio, interpretari pergam. 125.3. Domitianus imperator Delmatis quibusdam, qui sub eius auspiciis frequenter
militauerant, pręter
[ERROR: no reftable :]Ipse ex priu (?) in pręter correxit
stipendia quę meruerunt, priuilegium facit quo ipsis
uxoribusque eorum, liberis posterisque eorum ciuitatem donat, id est ut ciuium Romanorum
iure utantur et pro ciuibus habeantur. Atque hoc ipsum principis priuilegium descriptum
fuisse Romę dicitur in tabula ęnea quę muro affixa erat post templum Octauiani Augusti
ad Mineruam, loco uidelicet conspicuo, ut legentes illorum qui sic
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.