Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
-- 59 -- autem generibus diximus.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 124,4
[ERROR: no reftable :](Romani) Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum
: id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post
Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se
obtulissent.
[ERROR: no reftable :]quum... obtulissent ipse addidit in margine
,
[ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 140,2
Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant :
[ERROR: no reftable :](Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena
stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in
expeditione belli fuerunt. [ERROR: no reftable :](Tria missionum genera) Item dimisso honesta
missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles
dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur;
ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est
persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc
intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus
Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur
nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in
pręcedentibus est tractatum.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 2,1; 68,2; 71,2
125.6. Nihil aliud hoc loco explicandum restat nisi quod et te ius Romanę ciuitatis
possidere credi par sit,
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|