Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
VI. Salonis postea repertum
131.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
.I. O. M. Q. RAONIVS DIODORVS EX VOTO POSVIT LIBES MERI- TO. IIII . IDVS MAIAS. PRONI- ANO ET BRADVA. COSS. 131.1. Ioui optimo maximo. Libes pro libens: quędam enim huiusmodi uocabula subtracto "n" scribebant antiqui. 131.2. Hic Quintus Raonius Diodorus posita Ioui ara siue templo uotum soluerat. Quando autem id egerit, per Idus diem, per consules annum ostendit. Nos autem tunc Deo gratissimum soluimus uotum cum uitę cursum ita ut ipse pręcipit dirigere studemus.
132.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL A. TER. PANTERA. .AGO. FECIT. 132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit. 132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi
initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur.
[ERROR: no reftable :]Agonium eqs. : cf. P. Fest.
'Agonium (ludus)'
Hęc factitata
[ERROR: no reftable :]Ipse ex factita correxit
ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et
Collina porta Agonensis.
[ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Agonium (dies)', ubi
Agonus pro Agonius
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.