Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 67v --

Felix urna quę tenes cineres Quinti Lucii Seueri, ab inimicis ineterempti, annorum uiginti. Salonarum ciues decurioni benemerito statuam posuerunt.

136.2. Decurię (ut Pedianus ait) nobiliorum sunt, centurię inferiorum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,2-3 In municipiis idem est decurio quod Romę senator. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,7-8 Pomponius iuris consultus, De uerborum significatione, decuriones inquit dictos ex eo quod initio, cum colonię deducerentur, decima pars eorum qui deducebantur publici concilii [ERROR: no reftable :]Pro consilii gratia conscribi solita erat. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,20-22 Is ergo Seuerus ex nobilioribus fuit et iuuenili ardore feruens cum inimicis congressus periit. Ob quam animi fortitudinem statuam a ciuibus meruit, titulus habet.

136.3. D. S. P., hoc est diis sacrum perpetuum.‌‌

137. [ERROR: no reftable :]Cf. CIL III 133* Salonis

VIBIVS PIVS DEO SOLI INVIC-

TO ARAM DEDICO. VT SIS

MIHI PROPICIVS MILITIB.

CENTVRIONIBVSQ. MEIS.

137.1. Vibius deo soli aram dedicat. Deo inquit soli inuicto uel quia deus solus superior omnium sit uel Solem deum putauit quia suo splendore cuncta illustrat, suo calore omnium causa est gignendorum. Primi

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.