Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 1 --

I. M. Maruli ad Dominicum Papalem in epigrammata priscorum commentarius

I.1. Quum tu antiquitatis mirum in modum studiosus, Dominice charissime, multa me de litteris inscriptionibusque in marmore olim insculptis rogares et a me, quę tunc occurrebant, audires, nondum contentus petisti insuper ut eadem illa in papyro plenius descripta tibi traderem. Quanquam ea res quidem quum ingenii tum doctrinę meę uiribus impar uidebatur, ut pote coniecturis magis quam certa ueri cognitione enodanda, suscepi tamen me, quod postulabas, facturum, nequid esset in quo aggrediendo efficiendoque industriam meam tibi arcta mecum propinquitate coniuncto [ERROR: no reftable :]arcta... coniuncto ipse addidit in margine optimeque [ERROR: no reftable :]Ipse ex optime correxit de me merito denegarem.

I.2. Deligere igitur pauca de multis curabo, quę magis memoratu digna uidebuntur. Cuncta enim persequi ociosi potius quam diligentis scriptoris esse puto. Plurima quippe ab aliis exscripta uidi in quibus Latinę orationis uenustas desiderabatur, in epitaphiis pręsertim, quę, ut cuique libitum esset, a doctis pariter et indoctis describi solebant. Mihi itaque propositum est non nisi probata exquisitaque decerpere, ut dignum tuis uotis munusculum tibi offeram. Mutilata uerba

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.