Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 68 --

Ęgyptii (ut Diodorus ait) Solem et Lunam deos putarunt et Solem quidem Osirim, Lunam Isim nuncuparunt. [ERROR: no reftable :]Cf. Diod. Sic. 1,11,1 Vibius iste ductor Salonitani exercitus fuit et cum hoste conflicturus [ERROR: no reftable :]Correxi ex conflicturu(m)s deum sibi propicium optauit.

137.2. Hinc reprehendenda est quorundam Christianorum temeritas, qui suę solertię uirtutisque confidentes Deo supplicare negligunt ideoque a paucioribus interdum superantur et pereunt. Ignorant utique Dei potentiam humanis uiribus esse maiorem.

138. [ERROR: no reftable :]CIL III 132* Salonis

MART. INVIC. DOMIC. POMPE.

SAL. CV. CENT. SIG. MIL'. ET.

ARMA POSVER.

138.1. Sic legendum: Marti inuicto Domicius Pompeianus saluus cum centurionibus signa militaria et arma posuerunt.

138.2. Offerebant gentiles diis arma atque signa siue hostium siue sua: hostium cum uictores reuerterentur, [ERROR: no reftable :]Ipse ex redissent correxit sua cum emeritis stipendiis salui in patriam redissent; hi pro salute, illi pro uictoria gratiam referentes.

138.3. Is mos etiam apud Christianos inoleuit:

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.