Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
LOCVS SACER IVSSV. Q. BRATONI TELEPHORI. FECIT QVINTVS BRA- TONIVS ONESIVS PATRONO PIO. VIXIT ANNOS. LXXX. INTEGER INTEGROS. 19.1. Lectio facilis, sed rarissimum profecto exemplum ut quis octogenarius senex tam prospera ualitudine utatur et integer dici queat, hoc est sanus et mente et corpore. Ex quibus si alterum est eligendum, optemus animo potius quam membris ualere. Corpus enim cum brutis commune habemus, animi autem sapientia hominis propria est.
20.
[ERROR: no reftable :]A 82v/3; cf. CIL VI 25537
Ad S. Sebastianum
RVBRIA. SP. FI. DONATA ET. C. IVL. CONIVGES DVLCISSIMI HIC SVNT. BENE VALEAS QVI LEGIS. 20.1. Integrum sic: Rubria, Spurii filia, Donata et Caius Iulius c. d. h. s. Bene ualeas qui legis. 20.2. Sed illum ego dixerim bene ualere qui talia legendo se etiam mortalem esse meminit et aduentantem uitę diem extremum paratus expectat.
21.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL X 3859
Ad S. Mariam maiorem
C. NVMITORI CALISTRATO HO- MINI OPTIMO DOCTISSIMOQVE
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.