Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 1v --

singularesque litterę quid designent, ostendere conabor. Quicquid pręterea magis aperta expositione indigebit, prout potero, planum faciam, denique nihil omittam intentatum dum tibi satisfacere cupio.

I.3. Tametsi sciam non defuturos qui super eadem ista iam pene exesa obsitę uetustatis monumenta, quę tibi nunc instaurare noua interpretatione aggredior, aliter atque aliter et sentient et enarrabunt, nihil id equidem moror: libere proferant in medium siquid probabilius uerique similior inuenerint. Neque pudebit me unquam neque pigebit discere quod nesciam, sed ab illis dumtaxat quos in docendo, ut prosint aliis, cura solicitat, non quos alieni operis malignus liuor torquet. Sincere simpliciterque cuncta diiudicanti et quę propiora uero sunt promenti gratias agam. Inuidis autem ingenue respondebo scripta hęc, quę ipsi cauillantur, tibi placuisse, cui scripta sunt, si modo placuerint.

I.4. Tu uero inter legendum attendas uelim prisci illi uiri, qui uana idola adhuc, non Deum uerum colebant, quanti fecere uel animi uel corporis uirtutem. Etenim, qui illa pręditi erant, iis imagines dedicari,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.