Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
-- 20v -- triens tertia pars, id
est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię,
septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as
duodecim, id est tota summa.
[ERROR: no reftable :]Hoc ut plenius eqs.: cf. Per. 1,280; cf. F ont .
Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem,
Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata,
cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire
recusabant.
[ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ',
f. [Bvi]
Instrumentum rusticum : aratra, ligones, sarculos, falces
putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque
liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum.
37.3. Vide quam paucis uerbis ista omnia comprehensa sunt, quę nostri temporis
tabellionibus si scribere contigisset, uix mille uersuum ambagibus meandrisque
absoluissent, neque id quidem Latinę dictionis structura, sed inepta prorsus atque
uulgari, ut dolendum sit nostros a ueteribus tantum degenerasse, tantum, inquam, et
uerborum corrupisse usum et consuetudinem dictandi deprauasse. Quum enim doctissimus
quisque ad conscribendas forenses actiones publicosque codicillos
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|