Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous page

Next page

-- 2v --

celebretur et non sit etiam iudicio comprobatum diuino. Nos igitur solam quę a Deo est gloriam quęrentes (sola enim perennis est et ęterna) dicamus cum Apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur. [ERROR: no reftable :]1 Cor 1,31 Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. De hoc satis. Nunc, quod proposuimus, dicere incipiamus.

I.5. Iam primum, ne te lateat ista ueterum epigrammata, quę a me reponentur, quo locorum adhuc extent, loci prius nomen referetur, deinde succedent inscriptiones inscriptionumque interpretamenta, non fortasse qualia debent, at certe qualia debere credimus. Libet autem ab iis exordiri quę Romę reperiuntur, ut a pręcipuis incipiendo auspicatius cętera subsequantur.

II. ROMAE
1. [ERROR: no reftable :]A 72v/2; cf. CIL VI 13* Ad ędem S. Sixti


.D. .M.
COLATINVS TAR. DVLCISSI-
MAE MEAE CONIVGI ET IN-
COMPARABILI LVCRETIAE.
PVDICICIAE DECORI ET MVLI-
ERVM GLORIAE. QVAE VIXIT
ANNIS. XXII. MENSIBVS. V. DIE-
BVS. XVI.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.