Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
44.2. [ERROR: no reftable :](Aduocatus) Aduocatus fisci publicę defensor pecunię erat. Aduocatus quasi in subsidium uocatus, ut alteri adsit quoquo modo potest. Erat ergo Hortensius aduocatus fisci, pręses fabrum et patronus, colonus et municeps Tiburtium. [ERROR: no reftable :](Tibur) Tibur oppidum est ab urbe Roma ad XVI lapidem distans, dictus a Tiburto conditore. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 41,23,1-6 44.3. Fabri igitur Tiburtini Hortensio patrono, ut pro acceptis beneficiis gratiam referrent, loco dato statuam statuerunt, ut locus simul cum simulachro illi esset dicatus.
45.
[ERROR: no reftable :]A 79/7; A 83v/5; cf. CIL IX 4708
REATE
.D. .M. AVRELIAE MARTIANAE AVRELIVS EVFROSINVS CONIVGI [ERROR: no reftable :]Ipse ex CONIVG correxit IN OMNIBVS CASTISSIMAE. 45.1. Aperta est scriptura et pręcipua uxori laus data in omnibus castissimę, hoc est quę pudica fuit in uerbis, in gestu actuque et perpetuam coniugii seruans fidem.
46.
[ERROR: no reftable :]A 74v/4, ubi In agro Veronensi;
cf. CIL V 2490
VERONAE
SEX. ATTILIVS. M. F. SERANVS PROCOS. EX SENATI CONSVLTO INTER ATTESTINOS ET VEICE- TINOS FINIS TERMINOSQ. POSVIT.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.