Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
[1.] Nihil adhuc de pontifice est factum. 1 A prima huius mensis sunt in conclavi reverendissimi domini cardinales. Fama est eos exspectare exitum rerum Gallicarum in ducatu Mediolani. 2 Sunt nonnulli, qui [2.] Accepi his diebus litteras Vestrae Maiestatis de annata Plocensi. 3 Ante creationem pontificis fieri nihil posse Vestra Maiestas videt, postea dabo omnem operam. Utinam Vestra Maiestas cum ceteris principibus Christianis vel saltem cum serenissimo nepote suo, domino meo gratiosissimo 4 iniret aliquam rationem, ut ista, quae pro Christi religione defendenda instituta fuere, illuc potius converterentur. Sed de his satis, scio enim veritatem scribere quam sit periculosum. Sed nunc sede vacante plura quam alias licent. [3.] Galli adhuc circa Mediolanum haerent, plura damna patientes quam inferentes. Nuntiavit mihi nunc dominus orator Mediolani, 5 accepisse se litteras ex Mediolano die 18. huius mensis, in quibus scribebatur eos revocari, regem Galliae undique ab Hispanis, Anglis, Germanis coniuratione illa Barboniana 6 vehementissime premi. Me et meam servitutem in gratiam Vestrae Maiestatis rursus humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.