Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous page

Next page

-- 79 --

[1.] Nihil adhuc de pontifice est factum. 1 A prima huius mensis sunt in conclavi reverendissimi domini cardinales. Fama est eos exspectare exitum rerum Gallicarum in ducatu Mediolani. 2 Sunt nonnulli, qui credunt creationem hanc per multos adhuc dies vel forte menses differendam. Quidquid erit, Vestram Maiestatem curabo quamprimum facere certiorem.

[2.] Accepi his diebus litteras Vestrae Maiestatis de annata Plocensi. 3 Ante creationem pontificis fieri nihil posse Vestra Maiestas videt, postea dabo omnem operam. Utinam Vestra Maiestas cum ceteris principibus Christianis vel saltem cum serenissimo nepote suo, domino meo gratiosissimo 4 iniret aliquam rationem, ut ista, quae pro Christi religione defendenda instituta fuere, illuc potius converterentur. Sed de his satis, scio enim veritatem scribere quam sit periculosum. Sed nunc sede vacante plura quam alias licent.

[3.] Galli adhuc circa Mediolanum haerent, plura damna patientes quam inferentes. Nuntiavit mihi nunc dominus orator Mediolani, 5 accepisse se litteras ex Mediolano die 18. huius mensis, in quibus scribebatur eos revocari, regem Galliae undique ab Hispanis, Anglis, Germanis coniuratione illa Barboniana 6 vehementissime premi.

Me et meam servitutem in gratiam Vestrae Maiestatis rursus humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe XXII. Octobris 1523. Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator 3 apud factum in marg.: post mortem Adriani eadem manu add. Hadrian VI died on 14 September 1523. French troops started the siege of Milan on 24 September 1523, and although they maintained a blockade the whole winter, they did not succeed in capturing it. On hearing about the approaching rescue army they had to retreat. 3  See the previous letter. 4 Louis II, Hungarian King (1516–1526). 5  I have found no data about the identity of the Milan envoy. 6  Duke Charles de Bourbon, an eminent commander in chief of Francis I fell out with the French ruler in 1522 as a result of inheritance issue, deserted him and sided with Charles V. France was attacked from three directions under his leadership at the end of 1522: The English landed in Picardia, a Spanish army besieged Bayonne, a German mercenary army intruded into Champagne under the leadership of Wilhelm von Fürstenberg. See Rázsó Gyula, A lovagkor csatái, Budapest, 1987, 277.


Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.