Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
25 István Brodarics to Sigismund I Rome, 11 December 1523 Manuscript used: BN T. 5. fol. 40r. Published: Acta Tomiciana VI. 345–346. 1. He believes, he can report good news soon, since the new Pope Clement VII is ready to fulfil all of Sigismund’s wishes. – 2. There are no new pieces of news; the French are still in Italy; the Pope, partly due to Brodarics’ prompting, instructed three Cardinals to work on creating peace among Christian rulers, hopefully with good results. Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] In negotiis Vestrae Maiestatis credo nos cum domino Stanislao nuntio 1 eiusdem optatam relationem in omnibus habituros: Clemens VIIs pontifex 2 enim propensissimus est in gratificando Vestrae Maiestatis rebus in omnibus. Qua tamen de re brevi et diffusius et apertius scribam. [2.] Nova alia non sunt. Galli nondum ex Italia excesserunt. Pontifex cum sua sponte, tum mea etiam exhortatione et precibus permotus dat omnem operam pro pace vel saltem treugis inter principes Christianos faciendis. Ad hanc rem in proximo consistorio III ex reverendissimis dominis cardinalibus deputavit, 3 qui hanc solam curam habeant. Quid sequatur, nescio. Ego, quod in me erit, nihil praetermittam. Utinam iam tandem aliquid consequi possemus. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.