Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous page

Next page

-- 93 --

ut Hannibal Cyprius 12 legationem suam exsequatur. Proderit enim fortasse nunc vel inposterum, si ille princeps de nostra voluntate fuerit factus certior. Poterit insuper omnia ad nos ex illis partibus explorata reportare, quod magno usui nobis ac toti Christianitati est futurum.

[9.] Agas Sanctissimo Domino Nostro gratias, quod dominum Scardonensem 13 cum pecuniis, pulvere et commeatu ad succurrendum arci Clissiensi miserit, 14 supplicabisque eius Sanctitati, ne gravetur deinceps quoque illi praesertim loco providere, nam quod nos potuimus praestare, praestitimus et praestabimus omnia vel supra vires et facultates nostras.

[10.] Significas te propediem venturum ac coram tuas expositurum necessitates, quod hoc tempore citra magnum rerum nostrarum incommodum fieri non poterit. Nolumus itaque, ut ex Urbe antequam ab illa legatione absolutus et per nos revocatus fueris, revertaris. Nam quod ad tuos, et tui collegae sumptus attinet, thesaurario nostro mandavimus, ut mora omni posthabita per Fuccaros, quemadmodum Posonii nuper constitueramus, provideat.

Ludovicum Horreram, 15 uti reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor Coronatorum 16 optare significas, nos libenter et aequo animo dimisimus. Litteras vero in commendationem penitentiarii et alias, quas optasti, una cum praesentibus accipies. 17

Datum Budae 8. die Martii 1524. 69 quod: qui BAV Ottob. 70 post arci ms. BAV Ottob. nostrae add. 72 quod: quae BAV Ottob. 80 Ludovicum ...accipies in editione Gerorgii Pray om. 12  Hannibal of Cyprus. Ambassador of King Louis II in the Turkish court in 1523, commander of the papal mercenaries in the Battle of Mohács, captain of the Italian guards of Szapolyai in the early 1530s. See Bethlen Farkas, Erdély története I., Budapest, 2000, 23. 13  Thomas Crnić (Negri), Bishop of Scardona. Concerning him, see the relevant note for the letter dated 15 December 1523. 14  Concerning Klissa, see the previous letter. 15 Ludovicus Horrera (?). No data has been found about him. Perhaps the form of the name is incorrect. 16 Lorenzo Pucci. 17  The enclosures mentioned did not survive.


Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.