Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
[3.] Ego videor iam esse in procinctu. Non satis tamen certus adhuc, quando sim iter ingressurus. 6 Nuntiavi aliqua per Ioannem Marsupini 7 fratris mei, quem his diebus dimisi. Dominatio Vestra Reverendissima, supplico, dignabitur in illis me habere commendatum. Quam cupio felicissimam esse atque incolumem. Buda, IIII. Novembris 1524. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis humilis servulus Stephanus Brodericus decretorum doctor[4.] Negotium domini Quinqueecclesiensis, 8 supplico humillime, iam tandem expediatur. Misimus his diebus novas litteras praesentationis. Illae aliae miror certe, quo devenerint. Si bene memini, dederam eas Vestrae Reverendissimae Dominationi, vel si apud me remanserant, sunt vel apud Egidium Zephirum 9 sollicitatorem meum vel inter reculas meas istic relictas. Quibus tamen ubicunque sint, iam non est opus istis aliis nuper missis.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.